IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur : " Et colaphis eum caeciderunt " Isa. L, 6 : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus.
" Alii autem palmas, " extensas, " in faciem ejus dederunt, " percutientes maxillas ejus. Thren. iii, 30 : Dabit percutienti se maxillim, saturabitur opprobriis.Joh, XVI , 11 : Exprobrantes percusserunt maxillam meam. Mich. v, 1 : In virga percutient maxillam judicis Israel. Proverb. xvii, 26 : Non est bonum dam - num inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
" Dicentes, "
Irridendo.
" Prophetiza nobis, Christe."
Luc. XXIII, 64, dicitur, quod velaverunt faciem ejus.
" Quis est qui te percussit ? " Jerem. xx, 7 : Factus sum in derisum tota die : omnes subsannant me. Thren. III, 63 : Ego sum psalmus eorum. Job. XII, 4 et 5 : Deridetur justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum." Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Ei tu cum Jesu Galilaeo eras. "
Hic ponitur secundum, in quo tangitur defectus veritatis : qui in tantum afflixit Christum, quod fecit eum respicere Petrum. Et tanguntur duo, negatio videlicet, et paenitentia, ibi. v. 75 : " Et recordatus est Petrus. "
Adhuc autem negatio hic inducitur triplex, et secundum hoc patet divisio.
In prima tanguntur tria : locus, et occasio, et negatio ipsa.
De loco dicit : " Petrus vero, " qui sequebatur ut videret finem, " sedebat foris, " extra domum, " in atrio, " cum ministris, fit. secundum Augustinum,hoc dicitur per recapitulationem : et est factum in atrio Annae, quia in illo dicit incepisse negationem. Sed alii expositores dicunt factum in atrio Caiphae.
" Et accessit ad eum, "
Ut meliua discerneret. Proverb. VII, 10 et 11 : Mu.li.er garrula, et vaga, quietisimpatiens, nec valens in domo consistere pedibus sicis.
" Una ancilla. " Proverb. xxx, 21 et seq. : Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere : per servum, cum regnaverit : per stultum, cum saturatus fuerit cibo : per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae. Potuit esse, quod in templo viderat Petrum saepe cum Domino : et ideo discrevit eum inter alios.
Ad exaggerationem autem timiditatis Petri tria concurrunt : quod una fuit, quia multitudo plus timetur : et sexus foeineus, qui minus timetur : et conditio, quia ancilla minus timetur quam domina. Levit. XXVI, 36 : Terrebit eos sonitus folii volantis. Psal. xiii, 5 : Trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Causa autem erat, quia spiritum ad robur adhuc nondum acceperat. Luc. XXIV, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Et verificatum est in Petro, quod dixit sibi Christus, Supra, v. 41 : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Ex promptitudine enim spiritus processit, quod supra dixit : Tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire : ex infirmitate autem carnis, quod negavit ad vocem unius ancillae dicentis :
" Et tu cum Jesu Galilaeo eras. "
Galilaeus dicitur quia ibi fuit nutritus et conceptus, et inde incepit praedicatio sua, et ibi fecit initium signorum, sicut dicitur, Joan. II, 11.
" At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis. "
Tria dicit : negationem, et publicum negationis, et modum.
Primum significatur, cum dicit : " Atille negavit. " Ad Titum, 1, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
" Coram omnibus. " Supra, x, 33 : Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo. Causa autem negationis erat, quia non abnegaverat semetipsum, sicut dixerat, Supra, XVI, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Id autem quod in manifesto fecit negationem, hoc fecit ad scandalum, " Dicens : Nescio quid dicis. " Modus est negationis : et dicunt quidam, quod hic non negavit Christum, sed dictum : et contra hoc dicit Augustinus, quod si isti verum dicunt, tunc respondeant ad dictum Domini , quo dixit : Ter me negabis : et non dixit ter dictum mulieris negabis. Contra hoc dicitur, Eccli. IV, 24, 33: Pro anima tua ne confundaris dicere verum... : et usque ad mortem certa pro justitia.
" Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : et hic erat cum Jesu Nazareno.
Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem. "
Hic ponitur secunda negatio. Et duo tanguntur, scilicet occasio negationis, et negatio.
Occasio negationis tangitur ex loco, et allocutione accusantis foemina.
Ex loco, cum dicit : " Exeunte autem illo januam. " Contra: Nonne ante dictum est, quod sedebat foris ? Dicendum secundum Lucam, xxii, 58, quod post pusillum eum alius videns, dixit : Et tu de illis es ? In hoc ergo pusillo timore perterritus exivit : et iterum amore Magistri, cujus finem videre desideravit, re- divit, et tunc facta est negatio. Et quod Lucas innuit virum hoc fecisse, hic autem dicitur quod foemina, Dicendum, quod foemina incitavit alios primo : et tunc accessit vir et impetivit Petrum.
" Vidit eum, " diligenter intuens, " alia ancilla, " de qua scriptum est, Genes. XXI, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus. Istius enim ancillae petulantis et tradentis discipulos Domini figura est filia Herodiadis, quae saltibus fecit amputari caput Joannis Baptistae . Ideo Paulus dicit : Non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit .
" Et ait his qui erant ibi. " Et ideo in ista negatione major est causa timoris, quia multi concitantur ad tenendum Petrum. Eccle. VII, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius.
" Et hic cum jesu Nazareno erat. " Job, ii, 10 : Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Quid enim mali fuit cum Jesu Nazareno esse? Supra, xii, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit. Si enim Jesus est, non salvatur qui secum non est. Si Nazarenus, non floret virtutibus qui recedit ab ipso.
" Et iterum negavit. "
Et quia major erat causa timoris, major ponitur confirmatio negationis : et ideo additur, " cum juramento. " Exod. xx, 7 : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Zachariae, v, 4, dicitur, quod volumen maledictionis veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mandaciter .
" Quia non novi hominem. " Quidam dicunt eum intendisse, quia non nosset Christum esse purum hominem. Sed hoc nihil, ut probatum est prius. Jerem. IX,
6 : In dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
" Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit."
Hic incipit tertia negatio : et in ipsa est causa majoris timoris : et ideo etiam adjungitur major confirmatio negationis,
Tanguntur autem in causa timoris tria : tempus, cum dicitur : " Et post pusillum. " Luc. xxii, 59 : Intervallo facto quasi horae unius.
" Accesserunt, " causa tenendi, et ut diligentius considerarent qui stabant secum, sicut dicit Joannes, xviii, 18, quod inter ministros stabat et calefaciebat se. Et ideo patet quantum nocet malorum societas. I ad Corinth xv, 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Psal. XVII, 27 : Cum. perverso perverteris. Eccli. XIII, 1 : Qui communicaverit superbo, induet superbiam.v Et dixerunt Petro. " Luc. XXII, 59, et Joan. xviii, 20. dicunt unum solum cognatum Malchi (cui Petrus amputavit auriculam), hoc dixisse. Sed hoc solvitur, quod ille primo dixit, et alios advocavit : et tunc multorum simul conclamatio facta est. in Petrum.
" Vere et tu ex illis es. " Non enim quaerebant tantum pastorem, quem jam tenebant : sed etiam mactare volebant totum gregem. Joan. x, 10 : Fur non venit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Sed verus pastor venit, ut vitam habeant, et abundantius habeant.
" Nam et loquela tua. " Adhibet signum probabilitatis dicti sui, " manifestum te facit. " Luc. XXII, 59 : Nam et Galilaeus est. Licet enim omnes loquerentur hebraice, tamen (sicut est in qualibet provincia) modos pronuntiandi ha- bebant diversos Galilaei et Jerosolymitae. Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt ? Simile, Judic. xii, 5 et 6 : Numquid Ephrathaeus es ?... Die ergo : Scibboleth. Et ille non poterat dicere Scibboleth, sed Sibboleth, alia littera posita : propter diversum modum pronuntiandi contribulium suorum, in quibus fuerat conversatus.
" Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. "
Ecce quomodo mali homines proficiunt in pejus, et seductores errantes, et in errorem mittentes. Primo enim aperte, secundo cum juramento, tertio cum detestatione et jurejurando negavit. Et primo quidem compulit ancilla, secundo advocavit adstantes, et tertio adstantes conclauia venint.
Detestatio autem est exsecratio, qua sibi malum imprecabatur, si nosset Christum. Eccli. xxiii, 9, 12 : Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa.., Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
" Quia non novisset hominem. "I Joan. ii, 22 : Quis est mendax, nisi is qui negat, quoniam Jesus est Christus ? Sed Petrus erat primo mollis cordis. Job, x, 9 : Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Quod facile omnem recipit impressionem. Isa. lxiv, 8 : Pater noster es tu, nos vero lutum. Et ideo in monte, Supra, XVI, 4, videns Christi gloriam, facile impressus est, et manere statuit dicens : Bonum est nos hic esse. Et nunc videns Christi poenam, fugit timore perterritus : et allocutione comprehendentium Christum negat, totus intra se confusus. Proverb. xiii, 19 : Detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
" Et continuo gallus cantavit.
Et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. "
Hic incipit Petri poenitentia. Et dicuntur tria : primo enim brutum et irrationale animal reducit in sensum Apostolorum principem : secundo, recordatur praescientiae futurorum, quam audivit a Christo : et tertio, lacrymis lavat delictum.
Dicit igitur : " Et continuo, " ut magis esset commonitio divinae dispositionis quam naturae instinctus. Sicut enim praeceptum divinum venit ad vermiculum, qui percussit hederam , ita etiam sententia divinae dispositionis movit gallum, ut continuo inclamaret Petrum. II Petr. II, 16 : Subjugale mutum animal prohibuit prophetae insipientiam. Designat etiam hic gallus clamorem, quo a praedicatione inclamandus est peccator. Isa. lviii, 1 : Clama, ne cesses : quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
" Et recordatus est Petrus verbi Jesu, "
Per cantum galli commonefactus, Isa. xliii, 26 : Reduc me in memoriam, et judicemur simul.
" Quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. " Et per hoc venit in fidem deitatis, quae praescia fuit futurorum casuum. Job, x, 13 : Scio quia Universorum, memineris. Et, ibidem, xlii, 2 : Scio quia nulla te totet cogitatio. Luc. tamen, XXII, 61, additur, quod conversus Dominus respexit Petrum. Quod Augustinus dicit intelligendum de respectu mi- sericordiae potius interius, quam de respectu oculi exterioris : cum, ut dicit, Christus oculos velatos habuerit, et in interioribus penetralibus domus conclusus fuerit, et Petrus extra cum ministris. Ego tamen sine praejudicio loquens opinor de respectu simul exteriori et interiori intelligendum esse : quia oculi damnandorum non ligantur, antequam ultima sententia damnati sint : nec legitur de Salvatore, quod oculos velatos habuerit, nisi ad derisum eorum qui colaphos et alapas dabant ei, et eum prophetare jusserunt, quis esset percutiens. Puto etiam non ita in penetralibus esse conclusum, sed potius irrisioni publicae et interrogationi expositum, ut omnes accederent, qui aliquid imponere vellent : unde, supra dictum est, v. 59, quod Principes sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent. Puto etiam, quod frequens respectus Petri, et frequens mutatio vultus ad tormenta Jesu prodiderunt Petrum, quod suspicio adstantium movebatur contra eum. Sapient. IV, 15 : Respectus ejus in electos illius. Isa. lxvi, 2 : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, ei contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
" Et egressus foras, "
Extra malorum societatem. Apocal. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus. Jerem. l, 8 : Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini.
" Flevit amare. " Isa. XXII, 4 : Recedite a me, amare flebo. Psal.VI, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.