De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Contra ea quae dicit, nempe aequalitatem esse in Deo ex natura rei, et praeexigere extremorum distinctionem, adducit ex D. Thom. et aliis quatuor argumenta, satis clare in textu posita.
Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.
Contra primum sic : Aequalitas aliquorum non est nisi relatio secundum magnitudines eorumdem commensuratas inter se: non est ergo aequalitas eorum, nisi secundum plures magnitudines ad invicem commensuratas; ergo cum secundum magnitudinem essentiae dicitur esse personarum aequalitas, cum hic non possit esse pluralitas rei, sed tantum rationis, oportet quod magnitudo bis accipiatur secundum intellectum, ad hoc quod fundet aequalitatem, semel scilicet ut in hac persona, et semel, ut in illa ; ergo non est distinctio fundamenti, quae requiritur, nisi tantum per iteratam acceptionem intellectus, et ita rationis tantum.
Praeterea, forma ejusdem rationis non distinguitur nisi per distinctionem materiae, ex 12. Metaphysic. aequalitas est forma tantum, et ejusdem rationis, ut acceptum est in arguendo, et non est ibi materia aliqua ; ergo est ibi alia aequalitas, non ergo est hic solum non distinctio fundamenti, secundum primum argumentum, sed nec distinctio relationem oppositarum secundum istud argumentum.
Praeterea tertio probatur, quod nec est distinctio extremorum, inquantum sunt extrema, quae tamen requiritur, nam extrema non sunt extrema, nisi inquantum terminant relationem: non autem terminant, nisi inquantum habent fundamentum aequalitatis, et inquantum habent illud, non distinguuntur.
Quarto et ultimo : Quod convenit personis divinis secundum substantiam, non distinguitur in eis ; nunc autem secundum Augustinum 5. de Trin. 6. quaerimus secun dum quid Patri sit aequalis Filius, non autem secundum hoc, quod ad Patrem dicitur Filius; restat ergo ut secundum illud quod ad se dicitur, sit aequalis ; haec Augustinus. Habetur ergo haec minor assumpta, scilicet quod aequalitas conveniat personis secundum substantiam.
Istarum quatuor rationum tertia confirmat primam, et quarta secundam, et possunt tangi pro distinctis rationibus.