REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio ?
Alens. I. p. q. 43. mem. 4. D. Thom. I. p. q. 36. art. 2. et 3. D. Bonav. hic 1q . I. Richard. ibid. Bifsolis q. unica. Henr. quadi. 5.q . 9. Uooior in 0xcn. q . unic. et Collat. 28. Saar. 1. p . trud. 3 lib. 10 c. 1. Bellarmin. I. 2. de Christo, c. 22. et seqq. Vasq. 1 p d. 1 46.
Circa distinctionem undecimam quaeritur : Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio ?
Respondeo quod sic. Probatur primo sic: Quodcumque suppositum perfectum habet principium productivum aliquo ordine prius quam productio ponatur in esse, potest illo producere, quia nihil aliud requiritur ad productionem. Sed Filius habet principium productivum Spiritus sancti aliquo modo, prius quam Spiritus sanctus producatur ; igitur, etc. Minor probatur sic : Principium productivum Spiritus sancti est voluntas infinita habens objectum diligibile infinitum sibi praesens, ut patet prius in distinctione decima ; sed illud habet Filius prius aliquo modo quam producatur Spiritus sanctus. Probatur, quia sicut intellectus et voluntas habent ordinem in operando, ita el in producendo ; ergo sicut intellectus praecedit voluntatem in operando, quia nihil est amatum nisi praecognitum, ita oportet quod intellectus in producendo praecedat aliquo modo voluntatem in producendo ; ergo Filius, qui producitur per actum intellectus, praecedit aliquo modo productionem Spiritus sancti, qui est per actum voluntatis ; sed in illo priori habet voluntatem infinitam, habentem objectum diligibile infinitum sibi praesens ; igitur Filius prius aliquo modo habet principium Spiritus sancti, quam Spiritus sanctus producatur ; igitur, etc.
SCIIOLIUM.
Resolvit Spiritum sanctum etiam procedere a Filio, quia Filius, antequam intelligatur Spiritus sanctus produci, habet principium perfectum et complete productivum Spiritus sancti, nimirum voluntatem infinitam cum objecto infinito diligibili sibi praesente, ostenditque poteniias, sive principia productiva in divinis, habere inter se ordinem, tum in operando, tum in producendo.
Sed contra istam rationem instatur, quia non videtur quod intelle--ctus et voluntas, sicut habent ordinem in operando, quod sic habent ordinem in producendo. In operando enim habent ordinem, quia objectum non potest esse praesens voluntati, nisi fuerit praecognitum ; non sic de actu dicendi et spirandi, ut patet alibi.
Respondeo quod inter intellectum et voluntatem est ordo in operando propter duo, scilicet propter praesentiam objecti, et propter naturalem ordinem potentiarum, sicut etiam patet in potentiis aliis inferioribus ; licet autem primus non manet inter intellectum et voluntatem, ut sunt principia productiva, manet tamen secundus ordo, et sic tenet illa ratio ; de hoc quaere alibi. Secundo arguitur sic: In quocumque sunt principia activa ordinata in essentia, habent ordinem in agendo, si utrumque est perfecte activum (quod additur propter substantiam et accidens, quorum substantia non est perfecte activa). Sed in Patre est faecunditas ad generandum et spirandum, et habent in Patre ordinem in essendo, nam faecunditas in generando prior est foecunditate in spirando, quia illa constituitur Pater, potentia vero spirativa est quasi adventitia Patri constituto; ergo similem ordinem habebunt in operando, et tunc arguitur: Sed per potentiam generandi prius producitur Filius ; ergo habet principium, quo producitur Spiritus sanctus, antequam Spiritus sanctus producatur ; igitur, etc.