De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Contra etiam rationem aliorum, qua suadetur requiri pluralitatem fundamenti, ut aequalitas sit realis, quia est opinionis contrariae fundamentum, arguit primo, quia relationes reales originis habent tantum unum fundamentum, essentiam ; ergo idem de communibus. Secundo, essentiam secundum se, non ut ratione multiplex, fundat relationes originis reales ; ergo idem de communibus. Tertio, refutat quod dicitur aequalitatem non esse nisi secundum magnitudines commensuratas, quia aequalitas praesupponitur commensurationi, potestque reperiri sine ea, ut in exemplo de corpore Christi. Respondet ad quatuor argumenta allata per exquisitam et subtilem doctrinam, explicando varios loquendi modos, ut in margine noto.
Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis requirit distinctas magnitudines et commensuratas, arguitur primo sic : Relationes quae fundantur in aliquo fundamento, ut ipsum est unum, non magis requirunt distinctionem ejus, quam illae quae fundantur in aliquo, non ut unum, et hoc loquendo hinc inde aequaliter, scilicet quantum ad illud quod est esse relationem realem. Sed relationes originis fundantur in essentia divina, non ut una, ita quod unitas non est ratio proxima fundandi, et relationes communes per oppositum, fundantur in fundamento illo, ut unum est: ergo non majorem distinctionem requirunt in fundamento relationes communes, ut sint reales quam relationes originis: sed istae non requirunt secundum omnes ; ergo nec illae.
Praeterea (b), essentia secundum se, et non ut bis accepta secundum intellectum, fundat distinctas relationes reales originis pro tanto, ut videtur, quia ipsa ut foecunda in ratione principii communicativi, et termini communicabilis, est infinita formaliter: sed ipsa, ut quanta virtualiter, est infinita formaliter, imo ipsa est quantitas infinita ; ergo pari ratione, ipsa, ut sic quanta, potest fundare relationes communes oppositas reales, et non tantum ut bis accepta, per considerationem intellectus.
Praeterea, (c) quod additur de quantitatibus distinctis commensuratis, quaero quid intelligitur per illud quod ipse dicit aequalitatem realem non esse nisi secundum magnitudines sic commensuratas? Aut enim per hoc, quod est esse commensuratas, intelligitur ratio formalis aequalitatis, aut aliqua ratio praevia fundamentalis. Si primo modo, est manifesta petitio, non est realis commensuratio ; ergo non est realis aequalitas. Si secundo modo, non videtur probabile, quod sit ratio in fundamento praesupposita aequalitati, imo commensuratio actualis videtur esse posterior aequalitate, quia videtur importare coextensionem et applicationem aliquorum aequalium, et modum talem extendendi, sive habendi quantitatem, secundum quam possunt coextendi, et applicari ad hoc, quod sint commensurabilia.
Unde corpus Christi in Eucharistia non est commensuratum alicui habenti quantitatem, sed nec commensurabile potentia propinqua, sub eo modo quo habet ibi aequalitatem; non est ergo argumentum aliquo modo, a priori: non est realis commensuratio, ergo non est realis aequalitas.
Ad argumentum (d) igitur respondeo, quod si essent duae magnitudines, quarum neutra aliam excederet, haberent tamen ultra rationem quantitatis fundantis aequalitatem, unitatem, licet diminutam, et secundum quid ; quando autem est in duobus suppositis eadem magnitudo numero, tunc cum distinctione extremorum est ibi unitas simpliciter: habetur ergo simpliciter extremorum di
stinctio, et simpliciter unitas formae secundum quam referuntur, et ita verius est ibi illud quod requiritur ad relationem communem, quam si non esset unitas formae in extremis, nisi secundum quid, nam relatio communis hoc habet generale cum aliis, quod relatio requirit distinctionem extremorum: sed hoc habet speciale; quod requirit unitatem fundamenti, neganda est ergo illa propositio, quod aequa litas non est realis nisi secundum plures magnitudines; imo illa, quae est secundum plures magnitudines, est secundum quid aequalitas realis, quia est secundum unitatem magnitudinis secundum quid; ergo ubi est una magnitudo simpliciter, propter aequalitatem simpliciter, et realem, non oportet quod illa unitas sit bis accepta, ut ratio fundandi, quia iterata acceptio nihil adderet ad illud quod est ratio fundandi, sed magis detraheret totum, imo tantummodo sufficit, quod ipsa realiter sit una habita in extremis realiter distinctis.
Ad secundum (e) de illa propositione majori, dictum est in quaestione secunda, et exposita est intentio Philosophi 12. Metaph. quomodo non accipitur materia ibi pro materia receptiva formae, sed pro quocumque, quod praeexigitur ipsi formae, sccundum cujus pluralitatem determinatur ipsa pluralitas in ipsa forma; et hoc modo aequalitas habet materiam, quia pluralitas aequalitatis necessario praeexigit pluralitatem alterius rationis, secundum quam necessario determinatur ad certum pluralitatem, ut patet in tertia conclusione istius articuli, quae est, quod aequalitas praeexigit relationes originis.
Ad tertium, cum dicitur (f), extre mum inquantum extremum terminat, potest diversimode intelligi ista reduplicatio, vel quia reduplicatur relativum, quod dicitur oppositum, vel correlativum ; vel reduplicatur ratio formalis ultima, qua scilicet ultimate formaliter est relativum, vel correlativum; vel quod reduplicatur ratio formalis non ultima, sed fundamentalis, quasi praevia. Primo modo et secundo, major est vera, quod scilicet extremum inquantum extremum oportet realiter distingui ab extremo;tertio modo falsa est, et solum illo modo minor est vera. Unde probatio, quae accipit, quod extremum, inquantum est extremum, terminat, adhuc ibi ly inquantum, habet tantam reduplicationem, quantam prius, et solummodo in tertio sensu probatur, per hoc quod terminat inquantum habet in se fundamentum.
Ad quartum (g), dico, quod haec praepositio secundum, quando fit comparatio ad praedicatum respectivum, non semper notat suum casuale esse rationem formalem ultimatam inhaerentiae praedicati, sed communius, vel saltem communiter notat ipsum esse rationem fundamentalem;dico enim Socratem secundum albedinem esse similem Platoni, cum tamen albedo non sit ratio formalis proxima essendi similem Platoni, sed similitudo essendi similem, sicut albedo essendi album. Pro tanto tamen hoc conceditur, quia albedo est ratio fundamentalis similitudinis, dico tunc, quod Augustinus intelligit ibi, quod aequalis est Patri Filius secundum substantiam, quia paternitas et filiatio non sunt proprie rationes fundamentales ipsius aequalitatis, sed aliquid quod est commune eis, et aliquid quod est ad se, Quando ergo accipitur in majori : Illud, quod dicitur secundum substantiam in personis non numeratur in eis, ista est vera, prout ly secundum, notat proximam rationem formalem, et sic minor est falsa, nec ad intentionem Augustini, sed tantummodo intelligit prout casuale hujus propositionis secundum, notatur esse ratio fundamentalis respectu relationis, quae praedicatur.
Et si objiciatur (h), quare ergo Pater non dicitur Pater secundum substantiam, cum substantia sit ratio fundamentalis respectu paternitatis, et immediatius quam respectu aequalitatis, per te ?
Dici potest, quod cum dicitur secundum substantiam, ibi accipitur substantia prout est una, est autem fundamentum utriusque relationis, una quidem existens, sed non ut una: imo, ut una, tribus est fundamentum aequalitatis, ipsa autem, quae est una, et non ut una in tribus, est fundamentum paternitatis, sive filiationis, imo, ut foecunda in ratione principii et termini communicabilis quasi proximo fundat.
Aliter potest dici Logice, quod nihil dicitur vere competere alicui secundum A, si A sit ratio transcendens, et hoc sive sit ratio formalis, sive fundamentalis: unde haec est falsa : Socrates secundum colorem est albus: haec autem est vera : Socrates secundum albedinem est albus. Nunc autem essentia est ratio fundamentalis paternitatis, est tamen transcendens, sed respectus aequalitatis est ratio fundamentalis, non transcendens, sed adaequata, et ideo secundum Logicam,Augustinus proprie locutus est, ut haec sit vera : Aliquo modo Pater secundum essentiam est aequalis, qu O modo ista non est vera : Secunda m essentiam est Pater, imo ista est vera : Secundum memoriam est Pater, quia ista ratio fundamentalis est adaequata relationi illi.