REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ad mittendam esse hanc propositionem : Si Spiritui sanctus non procederet, etc. Contra Giiffr. licet sequatur ex ea contradictio, quia non sequitur ex negatione alicujus quod est de essentia ejus, de quo negatur ; probat ex Augustino, Richardo et Philosopho.
Dicitur quaestio nulla, quia positio ponens incompossibilia non debet poni, et postea aliud quaeri ; sed haec est hujusmodi, etc. Major probatur, quia nihil debet poni, nisi quo posito possunt sustineri rationes disputationis. Sed si ponitur aliquid includens contradictoria aequaliter, oportet concedere repugnans sicut sequens. Minor patet, quia quidquid est in divinis verum, est summe verum ; ergo quod est falsum, hoc summe falsum ; ergo claudit contradictionem ; sed Spiritum sanctum non procedere a Filio est falsum.
Contra illud primo: Haec positio est fuga, quia illud quaeritur ut sciatur praecisum distinctivum Filii a Spiritu sancto, utrum filiatio distinguat Filium a Spiritu sancto, vel spiratio activa.
Item, esto quod positio claudens oppositum de primo intellectu non posset admitti, tamen si claudat solum per quaedam extrinseca, talis bene potest poni, sicut ponere hominem non esse rationalem, statim includi thominem non esse hominem, sed hominem non esse risibilem, non, quia si ponit hominem non esse risibilem, obligatus debet negare istam consequentiam: Homo non est risibilis ; ergo non est homo, quia sibi negandum est medium, per quod tenet consequentia. Et talis positio est Spiritum sanctum non procedere a Filio, quia spirare non est de primo intellectu Filii, cum per hoc non constituitur in esse sibi, neque spirari respicit necessario duas spirationes, non enim requirit de primo intellectu, nisi, quod sit respectu unius ; hoc posset esse respectu Patris, etsi non procederet a Filio.
Item, circumscriptO aliquo, quod est de per se intellectu alicujus, ., adhuc potest quaeri de aliquo praedicato, an sibi repugnet, vel insit? , sicut amota per impossibile ab homine rationalitate, adhuc distingueretur a lapide, quia non solum distinguitur ab eo rationalitate, sed animalitate.
Item, Augustinus 5. de Trinit. cap. 5. Si Pater non esset innascibilis, nihil prohibet eum generare, et tamen antecedens est impossibile.
Ad hoc etiam est Richardus de Tinnit. lib. 5 . c. 2. de amore jucundo.
Item, Philosophus 4. Physicorum, text. 5 8. quaerit, si esset spatium vacuum et plenum colore, vel sono, an posset recipere corpus? Et dicit quod sic, si sit receptivum corporis ; et tamen antecedens claudit opposita secundum intellectum suum, quod sit color vel sonus sine subjecto.