De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Prima ratio videtur esse fundamentum unius opinionis. Hic Doctor arguit contra unam opinionem quae tenet quod aequalitas realis requirit distinctas magnitudines et commensuratas. Et probat quod aequalitas realis potest immediate fundari in uno fundamento habente praecise unitatem numeralem. Prima ratio stat in hoc: Relationes originis oppositae, ut paternitas et filiatio, immediate fundantur in essentia habente unitatem numeralem, ut ab omnibus conceditur: ergo a fortiori, et duae aequalitates possunt fundari in eodem fundamento numero, puta in magnitudine. Probatur consequentia, quia aequalitas requirit ex sua ratione unitatem fundamenti, ut patet 5. Metaph. ita quod unitas fundamenti est ratio proxima fundandi aequalitatem ; sed relatio originis ex sua ratione non requirit unitatem fundamenti, ut patet: ergo.
(b) Secundo arguit, quia essentia est lorraaliter infinita, ideo ipsa potest habere rationem principii communicati VI, et rationem termini formalis, et sic eadem non ut bis accepta per intellectum, sed ex natura rei potest, imo actu fundat relationes originis oppositas: ergo pari ratione ipsa, ut sic quanta, sive formaliter infinita, poterit fundare duas aequalitates oppositas, imo a fortiori quia relationes originis ex sua ratione formali non requirunt tantam unitatem fundamenti, sicut istae.
(c) Praeterea, quod additur de quantitatibus distinctis commenmrats. Hic improbat opinionem specialiter quantum ad hoc quod dicit, quod aequalitas requirit commensurationem quantitatum, quia posito quod aequalitas sit scilicet inter plures magnitudines, et praeexigat illas, tamen non videtur sequi quod praeexigat, ut commensuratas, et arguit sic: Aut commensuratio intelligitur ut ratio formalis aequalitatis, aut intelligitur aliqua ratio praevia fundamentalis, etc. Unde Corpus Christi ut in Eucharistia non est commensuratum alicui habenti quantitatem, etc. nam Corpus Christi, ut in Eucharistia est tantae quantitatis, quantae nunc est in caelo, ut patet a Doctore in quarto, distinct. 10. ergo ut in Eucharistia est vere aequale alteri corpori existenti extra Eucharistiam habenti aequalem magnitudinem, et tamen ut existens in Eucharistia nullo modo commensuratur illi, ut patet per Doctorem ubi supra. Est ergo ibi aequalitas sine commensuratione, sive actuali coextensione, nam Corpus Christi, ut in Eucharistia et si habet eamdem quantitatem, quam nunc habet in caelo, non tamen habet eam secundum modum quantitativum, ut patet a Doctore ubi supra, vide ibi.
(d) Ad argumentum. Nunc Doctor solvit . argumenta facta contra. Ad primum dicit,
quod si essent duae quantitates aequales,
tunc inter illas esset aequalitas realis, et haberet fundamentum non unum numero, sed unum unitate specifica, sicut exposui in secando, distinct. 3. quaest. 1. et ideo esset ibi unitas fundamenti secundum quid; ergo a fortiori ubi esset unitas fundamenti simpliciter, sicut unitas numeralis cum reali distinctione extremorum magis esset simpliciter aequalitas realis, sic est in proposito.
(e) Ad secundum dicit, quod illa propositio Philosophi est exposita, quaest. 2. et etiam in secundo, dist. 3. q. 1. Vide ibi quomodo accipiatur materia pro haecceitate contrahente naturam, et ubi non est talis singularitas, ibi non est pluralitas formae ejusdem rationis, et non accipit ibi Philosophus materiam pro altera parte compositi, ut patet in secundo, dist. 3. de ratione singularitatis;vide ibi. Et hoc modo aequalitas habet materiam, quia pluralitas aequalitatis necessario praeexigit pluralitatem alterius rationis, scilicet proprietates hypostaticas, secundum quam necessario determinatur ad pluralitatem certam, puta dualitatem.
(f) Ad tertium, cum dicitur extremum relationis, ut extremum terminat relationem, dicit quod per ly videtur, vel inquantum, vel reduplicatur relativum, vel reduplicatur ratio formalis ultima, qua scilicet ultimate est relativum, vel correlativum ;vel tertio reduplicatur ratio formalis non ultima, sed fundamentalis, quasi praevia. Exemplum primi, in creaturis pater inquantum pater ut terminat, vel ut est correlativum filii distinguitur realiter a filio. Exemplum secundi, pater ut est ratio formalis, quare pater sit extremum filiationis realiter distinguitur a filiatione. Exemplum tertii, potentia generandi, sive humanitas est ratio formalis terminandi, sive quod pater dicatur extremum terminans filiationem. In proposito in divinis aequale, ut aequale, realiter terminat ut correlativum aequalitatem, secundum quam haberet esse ad aliud correlativum, et ut sic, realiter distinguitur ab alio correlativo, similiter aequalitas in patre est ratio formalis ultima, quare pater dicatur extremum, sive correlativum terminans aequalitatem filii, et sic illa distinguuntur realiter ab aequalitate Filii, et est ratio, quare pater, ut aequalis filio distinguitur realiter a filio, ut aequali. Sed magnitudo intensiva sive infinitas est ratio fundamentalis, quare pater sit aequalis filio, et e contra, quare filius sit aequalis patri, et secundum illam pater non distinguitur realiter a filio, cum sit omnino indistincta in patre et in filio. (g) Ad quartum dicit, quod ly secundum, quando fit comparatio ad praedicatum respectivum, etc. Dico enim Socratem secundum albedinem, esse similem Platoni, albedo, quae immediate sequitur dictionem reduplicativam dicitur casuale, et tamen albedo non est ratio formalis et proxima, quod Socrates dicatur similis, sed tantum est ratio fundamentalis. Ratio vero proxima est similitudo in Socrate, et sic Socrates secundum similitudinem dicitur similis Platoni, et sic similitudo in Socrate est ratio formalis et proxima, quare Socrates dicatur similis Platoni. Dico tunc, quod Augustinus intelligit ibi, quod Filius est aequalis Patri secundum substantiam tantum fundamentaliter, non autem formaliter. Quando ergo dicitur, quod convenit personis divinis ecundum substantiam non numeratur in eis, conceditur ista prout ly secundum non notat proximam rationem formalem, sed postea minor est falsa, scilicet quod pater secundum substantiam, ut proximam rationem formalem sit aequalis Filio,imo secundum aequalitatem, ut secundum rationem proximam et ultimatam dicitur aequalis Filio.
(h) Et si objiciatur. Doctor facit unam objectionem contra hoc, scilicet quod Pater secundum substantiam dicitur aequalis Filio, ut secundum rationem fundamentalem, quare similiter Pater non dicitur pater secundum substantiam, ut secundum rationem fundamentalem, cum ipsa substantia sit ita fundamentum paternitatis, sicut et aequalitatis.
Respondet primo realiter, secundo Logice. Realiter sic, quod substantia, ut est fundamentum aequalitatis, accipitur ut una, et ita secundum substantiam, ut unam in tribus, est aequalis ;sed cura dicitur Pater secundum substantiam, non accipitur ut una, licet sit una, non tamen fundat ut una, quia ut supra patuit, unitas substantiae non est ratio fundandi paternitatem, ut exposui supra.