De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Contra tertium dictum positum num. 19. scilicet aequalitatem praeexigere distinctionem extremorum, adducit rationem D. Thom. tenentis aequalitatem non distingui a personalibus, quia includit personarum distinctionem, et essentiae unitatem, refutatur. Aequalitas est conceptus unus ; ergo non includit per se, et non tantum praeexigitive essentiam et relationem, quae non faciunt conceptum per se unum. Secundo, aequalitas in Patre et Filio, est ejusdem rationis ; ergo non includit per se paternitatem et filiationem, quae sunt diversae rationis, ex 1. dist. 13. Resolvit ergo, quod aequalitas includit fundamentaliter essentiam, et praesupposita relationes, et solvit rationem d. Thom.
Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distincta a personalibus, sed in suo intellectu includit illas, et essentiae unitatem, et hoc sic deducitur : In divinis non est considerare nisi essentiam, et relationes reales, quibus fit distinctio; idem autem ad se non refertur, nec relatio refertur ad aliam relationem per aliquam relationem aliam: cum enim dicitur, quod paternitas opponitur relative filiationi, oppositio non est relatio media inter filiationem et paternitatem, quia isto modo relatio multiplicaretur in infinitum, et ideo aequalitas utrumque importat, scilicet personarum distinctionem, et essentiae unitatem, quia ex hoc sunt aequales, quia sunt ejusdem, sive unius magnitudinis: includit ergo aequalitas in suo intellectu, et relationes distinguentes, et essentiae unitatem.
Contra istud (k), si enim intelligatur per se includere, et non tantum quasi materialiter sive praeexigendo, hoc videtur falsum. Primo, quia essentia et relatio non faciunt conceptum per se unum: nullus enim conceptus unus est per se ad se, et per se ad alterum; aequalitas autem videtur habere conceptum per se unum.
Praeterea (l) quod per se includit altera alterius rationis, non est per se ejusdem rationis; aequalitas autem est per se unius rationis in Patre et Filio; ergo non includit per se relationes originis istarum personarum, quia illae relationes sunt alterius rationis.
Dico ergo, quod aequalitas fundamentaliter importat essentiam, praeexigitive autem relationes personales ; sed nec per se hoc vel illud importat, sed per se importat relationem aliquam, etiam alterius rationis a relationibus originis, quae relatio habet idem fundamentum remotum quod alia relatio habet fundamentum propinquum, secundum hanc relationem communem, personae constitutae per relationes originis referuntur.
Et per hoc (m) ad argumentum, concedo enim, quod secundum aequalitatem essentia non refertur ad se, neque etiam secundum aequalitatem paternitas refertur ad filiationem, sed non sequitur, ergo paternitas non est alia relatio ab aequalitate; imo secundum aequalitatem refertur Pater habens essentiam et paternitatem ad Filium, nec apparet probabilitas in ista consequentia, aequalitas est relatio alia ab illis originis; ergo secundum illam, vel idem refertur ad se, vel relatio ad relationem oppositam: imo quod plus est, secundum paternitatem nec refertur idem ad se, nec relatio ad relationem oppositam, sed relativum ad correlativum oppositum. Et sic est in proposito, nisi quod ibi relativum constituitur priino relatione, qua refertur: hic autem tantum denominatur a relatione, qua refertur quasi adinventitia.