De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(i) Secundo contradicetur his, quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Hic Doctor recitat unam opini onem quae vult quod aequalitas non sit aliqua relatio realis distincta a relationi bus originis, quia aequalitas in suo intellectu includit per se relationes originis, et unitatem essentiae.
(k)Contra istud. Doctor impro bat hanc opinionem dupliciter: Primo, quia essentia et relatio non faciunt per se unum conceptum ; ergo aequalitas per se non includit relationem originis et essentiae unitatem, ut constituentia unum per se conceptum. Si enim ex essentia et relatione originis esset per se unus conceptus, tunc ille conceptus per se esset ad aliud, quia per se includit relationem, et esset per se ad se, sive absolutus, quia per se includit absolutum, quia essentiae unitatem.
(1) Praeterea, quod per se includit relationem alterius rationis, non est per se ejusdem rationis ; patet, hoc modo, aequalitas in Patre et in Filio est ejusdem rationis, ut supra patuit; sed paternitas est alterius rationis a filiatione, ut patet in primo, dist. 13. ergo si aequalitas in Patre per se includit paternitatem, et aequalitas in Filio filiationem, sequitur quod aequalitas in Patre non erit ejusdem rationis cum aequalitate in Filio. Dico ergo secundum Doctorem, quod aequalitas fundamentaliter importat essentiam, sed praeexigitive importat relationes personales, tamen nec hoc, nec illud per se includit. Sed per se et quidditative dicit relationem aliam a relationibus personalibus, quae est alterius rationis a relationibus originis, nam fundamentum aequalitatis proximum est unitas magnitudinis, et fundamentum remotum est ipsa essentia ; fundamentum autem paternitatis non ponitur unitas magnitudinis, supra patuit. Et secundum hanc relationem communem, scilicet aequalitatem personae constitutae per relationes originis referuntur, nam Pater secundum aequalitatem refertur ad Filium, ut sibi aequalis.
(m) Et per hoc. Ad rationem quam facit opinans patet, quia relativum refertur, et non essentia, nec relatio, et pater cum refertur ad Filium, ut aequalis sibi refertur secundum aequalitatem, quae est alia relatio ex natura rei a paternitate, et etiam est alterius rationis ab ipsa paternitate.