REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Pater et Filius spirent spiritum sanctam inquantum unus sunt?
Alens. I. p. q. 70 mem. 3. art. 3. D. Thom. I. p. q 36. art. 4. Ricbard. d. 11. art. I. q. I. D. Bouavenl. lac q. 2. Capreol. q. i. Arimin. q. unica. Doctor in Oxon hic q. 1. et collat. 28. Suaroz in part. trucl. 3. lib. 10. c. 5. 6. et 7. Vasq. I. p. disp. 149.
Circa distinctionem duodecimam quaeritur: Utrum Pater et Filius spirent Spiritum sanctum in quantum unus sunt?
Opinio Gandavensis est quod spirant amore concordi, quo Pater diligit Filium, et e converso, et sic aliquo modo ul distincti.
Contra, in quocumque signo est principium productivum in supposito conveniente productioni, in illo potest esse productio per tale principium ; voluntas infinita habens objectum intelligibile infinitum sibi praesens, quod est principium productionis Spiritus Sancti, est aliquo modo prius in Patre, quam Pater diligit Filium, et e converso, et est in supposito conveniente huic productioni) igitur prius aliquo modo Spiritus Sanctus producitur, quam Pater et Filius concorditer diligant se ; igitur, etc.
. Minor probatur dupliciter, primo sic: Habitudo potentiae ad objectum primum prior est habitudine ad secundarium, maxime quando potentia non habet habitudinem ad objectum secundum, nisi per primum. Primum vero objectum voluntatis divinae est essentia ; igitur voluntas divina prius respicit objectum illud, quam habeat beatitudinem ad Patrem et Filium in diligendo, qui sunt objecta secundaria, quia relativa ; et in illo priori est in Patre et Filio.
Secundo probatur illa minor sic : Pater non gignit Verbum ut actus intelligens, sed ut memoria, quia non gignit intelligentia formaliter ; igitur similiter Pater et Filius non spirant voluntate, ut volens est formaliter, sed voluntate absolute ; sic autem Pater est prior quam amor mutuus ; igitur, etc. Reliqua quaere alibi.