De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Resolutio hujus articuli aequalitatem in Deo esse relationem realem, quia inest extremis secandum fundamentum reale, quod fuse tractat 1. d. 19. q. 1. et d. 31. q. 1. Probat hic ex Evangelio, Paulo et August. et duplici ratione. Prima est, relationes fundatae super quantum, non ut unum numero, sed specie, ut genere, sunt reales ; ergo idem de relationibus fundatis super quantum, ut unum numero, quia fundamentum hic est magis reale. Secunda, inaequalitas est relatio realis; ergo et aequalitas, quia hoc est oppositum perfectius, quod magis admittendum est a parte rei in entibus quam oppositum imperfectius.
De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur duplici auctoritate Evangelii, et duplici auctoritate Augustini, et duplici ratione. Prima auctoritas est Joann. 5. prius allegata : Patrem suum dicebat esse Deum, et aequalem se faciendo Deo ; qua enim necessitate et realitate Pater genuit Filium, eadem genuit sibi aequalem, dicente Augustino contra Maximinum : Si dicimus, inquit, quod Pater major est Filio, quia Pater genuit, Filius non genuit, cito respondebo, imo ideo Pater major non est Filio, quia aequalem genuit Filium. Et hoc Judaei caeci intelle xerunt secundum quod pertractat Chrysostomus super Joann. 5. quia Christus in dicendo se Filium Patris, dicebat se ex hoc esse aequalem Patri. Et hoc iterum probatur ex secunda auctoritate Evangelii, et secunda Augustini super illa Evangelii Joann. 10. quod dedit mihi Pater, majus omnibus est; et verbum Augustini huic consonans est 15. de Trinit. cap. 14. Pater, inquit, genuit Filium per omnia aequalem sibi, non enim seipsum integre, perfecteque dixisset, si, aut minus, aut amplius esset in Verbo quam in seipso.
Ex istis formatur talis ratio : Perfectissima communicatio non est nisi perfectissimi termini communicabilis, et perfectissima magnitudine, secundum quam omnino sit aequalis productus producenti . Si ergo ex natura rei communicatio illa in generatione divina est necessario perfectissima, sicut terminus perfectissimus communicatur in magnitudine perfectissima, qua datur Filio quod est majus omnibus,sicut ipse dicit ; sic ex natura rei data est sibi aequalitas ipsi Patri habenti eamdem essentiam in eadem magnitudine.
Huic concordat tertia auctoritas Scripturae, quae est ad Philip. 2. Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Et cum hac tertia auctoritate concordat Augustinus super Joan. hom. 17. super illud, aequalem se faciens Deo, sed non ipse se faciebat aequalem, sed ille illum genuerat aequalem, si ipse se faceret aequalem Deo, caderet in rapinam. Augustinus vult dicere, non se fecit aequalem Deo, rapiendo vel usurpando aequalitatem, sed faciebat, id est, asserebat se aequalem Deo, propter hoc quod dixit se natum ex Deo. Unde dicit ibidem : Christus aequalis Patri natus est; unde sic illum commendat Apostolus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequlem Deo ;quid est non rapinam arbitratus ? nisi quod non usurpavit aequalitatem Dei, sed erat in illa, in qua natus est, unde praemisit ante; ecce, inquit, intelligunt Judaei quod non intelligunt Ariani, qui Dei Filium inaequalem Patri dicunt ;nec Judaei intellexerunt Patrem esse aequalem Filio, sed tantum intellexerunt in verbis, quia talis commendaretur Filius, qui aequalis esset Patri. Ex omnibus istis verbis Scripturae, et Augustino videtur haberi, quod sicut per naturalem generationem communicata est Filio natura eadem, et magnitudo substantiae, sic et aequalitas.
Ad conclusionem istam, ratio prima est ista : Si esset alia magnitudo in Patre et in Filio, secundum Arianos, Filius esset minor Patre, minoritate, quae esset relatio realis, et non tantum rationis ; relationes enim de primo modo fundatae super quantum, non ut unum sunt reales, ideo magis, vel aeque, si eadem magnitudo communicatur, erit aequalitas realis.
Secunda ratio est, quae quasi confirmat istam, quia non videtur probabile, quod oppositum imperfectum sit in entibus ex natura rei, et non possit ibi esse oppositum perfectum ex natura rei. Nunc autem aequalitas est oppositum perfectum, et inaequalitas oppositum imperfectum, secundum Augustinum de quantitate
animae, ubi loquitur ad discipulum sic : aequalitatem, inquit, inaequalitati jure anteponis, nec quisquam est, ut aestimo, humano sensu praeditus, cui illud non videatur. Nunc autem in entibus est perfecta inaequalitas, quia majoritas, et minoritas ex natura rei, et realis: ergo videtur irrationabile, quod in entibus non sit perfecta aequalitas realis, et ex natura rei, nusquam autem est perfecta nisi in personis divinis, quia nusquam alibi est magnitudo perfecta.
Consimiliter posset argui de identitate et diversitate, quia identitas est extremum sive oppositum perfectius, est autem secuncundum multos aliqua diversitas perfecta in entibus, quae sit relatio realis ; ergo aliqua identitas perfecta, quae sit relatio realis; nusquam autem est ita perfecta, sicut in personis divinis; illa enim quae est ejusdem suppositi ad se, non est relatio realis ; illa autem, quae in creaturis alterius ad alterum, non est perfecta, quia non est ibi, nisi diminuta unitas.
Ex his tribus articulis concluditur solutio quaestionis : Si enim secundum communem sententiam relatio realis non requirat nisi ista tria: Primum, fundamentum reale, quod scilicet sit in re, et ex natura rei. Secundum, et extrema realia, et realiter distincta. Tertium, et quod ipsa ex natura rei insit extremis, absque, scilicet omni consideratione intellectus, vel absque operatione potentiae extrinsece. Et ista tria conveniunt aequalitati in divinis, aeque, sicut cuicumque aequalitati in entibus; vel magis, ut patet de se, in articulis praemissis, sequitur quod haec aequalitas erit relatio realis, sicut alia quaecumque realis, et magis ista, quam quacumque alia.
Ad primum argumentum principale, patet ex prima sententia, quae ponitur de magnitudine in primo articulo, quia non est illa magnitudo molis, sed perfectionis, et sic Deus est magnus secundum Augustinum, non sine quacumque magnitudine, quia esset contradictio, nec per consequens sine quantitate quacumque, sed est magnus uno modo sine quantitate, alio modo, non.
Ad secundum argumentum, patet quod magnitudo non numeratur, respondendo ad primam objectionem contra dicta in secundo articulo.
Tertio arguitur sic : Illa relatio non inest ex natura rei, quae aeque inesset, si inesset ex sola consideratione intellectus, circumscripta existentia reali; sed circumscripta, per impossibile, existentia reali divinarum personarum, posita tamen sola consideratione in intellectu earum, adhuc intelligitur aequalitas, quemadmodum nunc in entibus rationis intelligitur, quae non excedunt se secundum suam entitatem ; aequalitas ergo personarum non necessario requirit existentiam realem personarum, sic, quin sine ea possit intelligi esse.
Respondeo, quod omnino necessario consequitur aliquid, sicut existens, sive secundum existentiam, consequitur illud, ut cxistens, ita ipsum, ut intellectum, necessario consequitur illud, ut intellectum, ut quemadmodum ad hominem realiter existentem consequitur ipsum esse risibilem existentem, ita si intelligatur homo, sive sit, sive non sit, necessario intelligitur risibile consequens ipsum in intellectu, nec tamen sequitur, quod risibile non sit ejus passio realis; ita hic propter necessariam consecutionem aequalitatis ad supposita distincta in natura divina, sive illa existant, aequalitas convenit eis existenter, sive illa intelligantur circumscribendo existentiam, vel abstrahendo ab existentia, in intellectu consequitur aequalitas.
Ad formam ergo argumenti dico, quod illa major, quae accipit relationem non esse realem, quae competit extremis habentibus omnino esse rationis, concedi potest, si intelligatur, quod eis tantum competeret, ut habentibus esse rationis, sed sic minor est falsa ; non enim tantum convenit istis, ut habentibus esse rationis, sed esse reale, et ideo realiter.