De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(n) De tertio articulo principali. In isto articulo Doctor probat quod aequalitas sit relatio realis, quia ex natura rei inest extremis, scilicet personis secundum fundamentum reale, sive quod est in eis ex natura rei. Et hoc probat multis auctoritatibus, quae in littera patent, nec aliter expono eas. Deinde probat aliquibus rationibus satis claris, primo sic: Relationes primi modi fundatae super quantum non ut unum, scilicet numero, licet unum specie, sunt reales ; ergo multo magis, vel aeque, relationes quae fundantur super eadem magnitudine numero erunt reales, quia et fundamentum est magis reale, cum ut sic, habeat esse simpliciter, ut supra patuit.
Secundo arguitur, quia non videtur probabile, quod oppositum imperfectum sit in entibus ex natura rei, et non possit in entibus esse oppositum perfectum ex natura rei. Nunc autem est aequalitas oppositum perfectum, et inaequalitas imperfectum secundum Augustinum. Sequentia usque in finem articuli, et quaestionis clara sunt.
Occurrunt aliqua dubia: Primo in hoc, quod dicit, quod aequalitas in divinis habet materiam, accipiendo materiam pro haecceilale.
Secundo dubitatur in hoc, scilicet quod aequalitas in divinis, scilicet in Patre et Filio est ejusdem rationis, et quod est determinata ad certum numerum per proprietates personales.
Tertio dubitatur in hoc, scilicet quod relationes originis fundantur in essentia divina, non ut una, ita quod unitas non est ratio proxima fundandi.
Contra primum dictum instatur sic : Si aequalitas in divinis habet materiam, sive haecceitatem contrahentem ipsam ad esse singulare, ergo aequalitas divina non est in ultima actualitate. Consequens est falsum, quia quidquid est in divinis, cum sit simpliciter necesse, est in ultima actualitate, ut etiam patet a Doctore in. q. 4. quadi. et in 1. dist. 28. Consequentia patet, quia contrahibile, sive determinabile per aliud ad actualitatem singularem non est in ultima actualitate, ut etiam patet a Doctore in 1. et in quodl.
Secundo instatur contra secundum dictum, et primo contra illud, scilicet quod est determinata ad certum numerum per
proprietates personales, primo, quia quod ex se est infinitis singularibus communicabile ex natura sua, non est determinabile ad certum numerum, ut patet a Doctore quaest. 2. nec etiam est determinabile per extrinsecum, nisi pro quanto illud extrinsecum ponatur a causa praecisa effectuum singularium illius communicabilis, et sic ab extrinseco determinabitur ad certum numerum. Sicut nunc patet de Sole, quia etsi natura Solis sit infinitis communicabilis, ut patet a Doctore,tamen solum est in uno supposito, et hoc ab agente extrinseco producente tantum unum Solem numero. Sed in proposito proprietas personalis nullam causalitatem habet respectu aequalitatis, ut patet, quia nullam rationem agendi habet.
Si dicatur quod quia sunt praecise tot proprietates personales, quibus personae distinguuntur, et per consequens praecise tot sunt extrema, ergo tot praecise erunt aequalitates. Contra, tum quia in Patre sunt duae aequalitates, una ad Filium, et alia ad Spiritum sanctum. Non enim Pater eadem aequalitate refertur ad Filium et ad Spiritum sanctum, sed alia et alia, aliter eadem relatio esset primo, et per se duo correlativa, quod est impossibile. Tum etiam, quia quot sunt aequalitates unin a persona, tot etiam sunt in alia, quia sicut Pater alia et alia aequalitate refertur ad Filium et Spiritum sanctum, ita Filius alia et alia aequalitate refertur ad Patrem et Spiritum sanctum; et similiter Spiritus sanctus alia et alia aequalitate refertur ad Filium et Patrem. Tum etiam, quia quot sunt magnitudines formaliter distinctae in divinis, tot sunt fundamenta proxima alterius et alterius aequalitatis formaliter distinctae. Sed quot sunt perfectiones in divinis formaliter distinctae ad invicem, tot sunt fundamenta aequalitatis. Modo quodlibet attributum habet propriam infinitatem, ut patet a Doctore in primo, d. 8. q. penult. et per consequens in personis divinis multiplicabantur aequalitates secundum multiplicationem fundamentorum proximorum, et ita respectu unius fundamenti proximi erunt saltem sex aequalitates, quia in qualibet persona erunt duae secundum illud fundamentum; ergo videtur quod non sit certus numerus aequalitatum praecise propter proprietates, cum illis non repugnet esse plures ; ergo hoc magis erit ratione fundamenti proximi. Sed hoc etiam non impedit, quia si illud fundamentum proximum esset in infinitis personis, tunc in illo fundarentur infinitae aequalitates, cum omnes illae personae essent ad invicem aequales ratione ejusdem fundamenti. Tum etiam, quia si Pater haberet infinita producta, vel saltem essent infinita supposita in divinis, quibus esset communicata eadem perfectio, tunc in Patre essent infinitae aequalitates, et si militer in Filio et Spiritu sancto: ergo istae proprietates personales non determinant aequalitatem ad certum numerum. Praeterea instatur, quia si non possunt esse plures productiones ejusdem rationis in divinis, hoc erit secundum unam opinionem, quia principium formale productivum unius rationis, habet productum ut terminum adaequatum, tam intensive quam extensive, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. et dist. 1. Vel saltem hoc erit, quia talis productio unius rationis sic est una praecise, quod si illa praecise non esset nulla alia esset, ut patet a Doctore in quaest. 2. quodl. Modo in proposito sic oportebit dicere de aequalitate, quod vel praecise tot sunt et illae praecise tantum, quod si illae non essent, nullae aliae essent, vel quod sunt a tali principio unius rationis sic adaequatae extensive, quod plures esse non possunt. Sed est difficile assignare tale principium, non enim proprietates sunt tale principium, et quodcumque aliud assignetur, statim sequitur quod aequalitas non determinatur ad certum numerum per proprietates personales. Si etiam ponantur tot praecise ex eorum formali ratione ; ergo non per proprietates.
Deinde instatur quod aequalitas in Patre, et aequalitas in Filio non sunt ejusdem rationis, quia aut hoc est ratione fundamenti proximi, aut ratione proprietatum, aut ratione alicujus alterius.
Non primo modo, quia tunc paternitas et filiatio essent ejusdem rationis, quia sunt in fundamento ejusdem rationis, quod tamen est falsum, et contra Doctorem in primo dist. 1. et 13. et q. 2. quodlib.
Non secundo, quia proprietates illae sunt primo diversae, ut patet a Doctore in primo, ubi supra.
Non tertio, scilicet ex eorum formali ratione, cum formaliter opponantur; tum etiam, quia aequalitas in Patre terminatur ad Filium, ita quod filiatio est ratio formalis terminandi aequalitatem Patris, et aequalitas in Filio terminatur ad Patrem, ita quod paternitas est ratio formalis terminandi aequalitatem Filii. Sed illae relationes non videntur esse ejusdem rationis, quae terminantur necessario ad terminos alterius et alterius rationis, vel quod saltem rationes formales terminandi sunt necessario alterius rationis, sic in proposito sunt proprietates personales.
Secundo instatur, quia si sunt plures divinae aequalitates ejusdem rationis, ergo aequalitas divina multiplicatur et dividitur in illa, ut solo numero differentia, et tale habet proprie rationem speciei specialissimae. Sed in divinis simpliciter negatur omne praedicabile, nihil enim in divinis ponitur in aliquo praedicamento, ut patet a Doctore in primo, distinct. 8. quaest. 2. vide ibi.
Responsionem quaere.