De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum Deum esse omnipotentem possit naturali ratione et necessaria demonstrari ?
Alens. 1. p. q. 21. m. I. art. 2. Scot. 1. d. 2. g. 2. n. 25. et. q. 3. et. 42. Henr. quadi. 12. q. 3. Aegid. 3. d. 20. Durand. 1. d. 2. g. 2. Argent. 1. d. 3. q. 1. Mayron. 1. d. 2. q. 1.
Viso de his, quae conveniunt Deo per comparationem ad intra, et specialiter de his quae important respectum personae ad personam, restat videre de his, qui conveniunt Deo per comparationem ad extra, sive quae important respectum Dei ad creaturas. Et primo de respectu potest esse difficultas uno modo, quantum ad extremum, cui convenit. Secundo modo, quantum ad extremum sive objectum, quod respicit.
De respectu ad extra, quantum ad illud cui convenit, duo sunt quaesita : Primo, de illo extremo in generali. Secundo in speciali. Prima quaestio est ista :
Utrum Deum esse omnipotentem possit naturali ratione et necessaria demonstrari: et hoc in generali intelligendo, non descendendo ad aliquam personam in speciali. Secunda quaestio est, specialiter comparando ad unam personam : Utrum Verbum Dei, vel Fliu s in divinis, habeat aliquam causalitatem propriam respectu creaturae.
Ad primum sic proceditur : Videtur primo quod Deum esse omnipotentem possit naturali ratione demonstrari, quia naturali ratione demonstratur Deum esse infinitae potentiae; ergo et omnipotentiae. Antecedens probatur, quia Philosophus probat 8. Physic. Deum esse infinitae potentiae ex hoc quod movet tempore infinito. Probo consequentiam, infinita potentia non potest ab aliqua potentia excedi, nec intelligi excedi, quia tunc aliqua posset esse major illa, et ita illa non esset infinita; sed omnis potentia, quae non est omnipotentia, potest intelligi excedi a potentia, quae est omnipotentia.
Ad oppositum, si potest demonstrari Deum esse omnipotentem; ergo et Deum posse generare Filium ; consequens est falsum, quia est mere credibile, et per consequens non naturali ratione demonstrabile. Consequentia probatur per Augustinum contra Maximinum lib. 3. cap. 7. ubi arguit sic : Si Pater non genuit Filium sibi aequalem, aut quia non potuit, aut quia non voluit. Et ulterius arguit : Si non voluit, eum invidum dixisti;si non potuit, ubi est omnipotentia Dei Patris ? Vult ergo arguere, si Pater non potuit gignere Filium sibi aequalem, non fuit omnipotens ; ergo ex opposito, si est omnipotens potest gignere Filium sibi aequalem, et ita si antecedens est demonstrabile, et consequens.
Praeterea, si sic, ergo posset demonstrari Deum posse creare omne creabile: consequens est falsum, quia Angelus est quoddam creabile, et tamen non potest demonstrari naturali ratione, ut videtur, quod Angelus sit ab eo creabilis, quia Philosophus sequens rationem naturalem non posuit Intelligentias creatas a Deo, imo eas necessario a se posuit, hoc est, non ab alio effective 12. Metaph. c. 5. ubi postquam ostendit substantiam separatam nullam habere magnitudinem, per hoc medium, quia habet potentiam infinitam, et infinita potentia non potest esse in magnitudine; quaerit, utrum ponendum sit esse unam talem, aut plures, et determinat quod plures. Est ergo, non solum, secundum ipsum, prima substantia immaterialis, sed quaecumque infinita, et pari ratione est a se necessaria.
SCHOUUM.
Ponit duas distinctiones, prima est demonstrationis in propter quid et quia, quam bene explicat hic, licet breviter, de qua latius q. 1. Prol. et 1. Post. q. 1. et 1. d. 2. q. 2. et d. 3. q. 4. Quod ait principia ex terminis nota non pos e demonstrari demonstratione, quia, loquitur de principiis ex terminis communissimis, ut quodlibet est, vel non est, vel saltem de terminis per se notis confuse apprehensis, quia haec, animal rationale est risibile, quod est per se notum terminis distincte conceptis demonstratur experientia ; vide 2. d. 2. q. 2. et Leuch. hic. sig. contra 2. dictum. Secunda distinctio est omnipotentiae, quae proprie sumpta est tantum respectu possibilis, prout idem est, quod causabile dupliciter intelligi potest. Primo,
ut sit respectu omnis causabilis immediate vel mediate. Secundo, ut sit immediata causa omnis causabilis, ita ut nulla alia causa concurrente vel praevia, possit causare omnia ; vide 1. d. 8. q. ult. Ponit 5. conclusiones de utraque demonstratione, ex quibus quaestio resolvitur. Vide eum de hoc 1. d. 2. q. 2. n. 27. et late d. 42. per totum.
Hic praemittenda (a) sunt duae distinctiones necessariae; et secundo juxta membra distinctionum, solvenda est quaestio.
Prima distinctio est nota ex primo posteriorum, quae est, quod demonstrationum alia est propter quid, sive per causam; alia quia sive per effectum. Probatur ista distinctio per rationem, quia omne necessarium verum, non evidens ex terminis, habens tamen connexionem necessariam et evidentiam ad aliud, ut necessarium evidens ex terminis, potest demonstrari per illud verum evidens. Nunc autem, aliquod verum necessarium non evidens ex terminis, habet connexionem necessariam ad aliquod verum acceptum a causa, et aliquod ad verum acceptum ab effectu, non solum enim veritates de causis non possunt esse sine quibusdam veris de effectibus, sed nec e converso, igitur potest aliquod verum demonstrari per aliquod verum evidens acceptum a causa, et tunc propter quid, vel per aliquod verum acceptum ab effectu, et tunc quia. Et videtur hinc sequi corollarium, quod principia immediata sive evidentia ex terminis, non possunt demonstrari demonstratione quia; quod si verum est (b), tunc quaedam media vera inter prima vera, et conclusiones ultimas, et solum illa sunt demonstrabilia, quia per vera ultima. Qualiter autem verum acceptum ab effectu possit esse evidens, et tamen verum acceptum a causa non evidens, patere potest, si aliquis consideret modum illum acquirendi scientiam, primo Metaph. et secundo Posteriorum per experientiam, quia per experientiam est frequenter notum de effectu, quia est ex multis singularibus acceptis a sensu, et nondum scitur propter quid ita est, quia illud (c) non habetur a sensu, nisi mediante ulteriore inquisitione.
Secunda distinctio est de omnipotentia (d), et illa praesupponit confusum intellectum hujus termini omnipotentia, qui talis est, quod omnipotentia non est passiva, sed activa, non quaecumque, sed causativa. Per hoc habetur, quod ipsa est respectu alterius in essentia causabilis, quia non est causalitas nisi respectu diversi simpliciter: ergo est potentia respectu possibilis, non generaliter, ut opponitur impossibili: nec etiam ut opponitur necessario omni modo a se, prout convertitur cum producibili, sed respectu possibilis, prout possibile idem est quod causabile, quia terminus potentiae causativae, includit etiam omnipotentia quamdam universalitatem, non quidem ipsius potentiae in se (non enim omnipotentia est, quaecumque potentia formaliter, quia non est potentia aliqua creaturae.) Sed ista universalitas est ipsius potentiae, non simpliciter, sed respectu hujus causabilis, quod est possibile, sive creabile, ut sit sensus: Omnipotentia est ipsa pot entia activa respectu cujuscumque creabilis. Et hoc potest intelligi dupliciter: Uno modo, quod sit cujuscumque creabilis immediate vel mediate; alio modo quod sit cujuscumque creabilis, et immediate saltem immediatione causae, hoc est, nulla alia causa activa mediante.
De secundo articulo (e) videndum est de demonstratione, et primo de demonstratione propter quid; secundo de demonstratione quia. De demonstratione propter quid, sunt tres conclusiones :
Prima est ista : Deum esse omnipotentem, utroque modo accipiendo omnipotentiam, est verum demonstrabile in se demonstratione propter quid.
Secunda conclusio, istud verum est demonstrabile viatori stante simpliciter statu viae.
Tertia conclusio, istud verum non potest demonstrari viatori ex notis sibi naturaliter et de lege communi. De demonstratione quia, sunt duae conclusiones:
Prima est ista : Deum esse omnipotentem omnipotentia respiciente immediate quodcumque possibile, licet sit verum, non tamen est a nobis demonstrabile demonstratione quia.
Secunda conclusio : Deum esse omnipotentem omnipotentia immediate vel mediate quodcumque possibile respiciente, potest demonstrari a viatore demonstratione quia; sic ergo sunt quinque conclusiones, ex quibus integratur solutio quaestionis.