REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Pater et Filios uniformiter spirant, considerato actu spirandi in se, et ad terminum. At respectu suppositorum agentium, non uniformiter spirant, sed ordine quodam, quia Pater prius et principaliter a se spirat ; Filius autem non a se, sed a Patre hoc accipit. Vide Scot. in Oxon. hic q. 2.
Dico ad quaestionem quod potest actio considerari tripliciter ; vel ut in se, vel ut ad terminum, vel ut in suppositis agentibus. Primo modo et secundo omnino uniformiter spirant ; tertio modo ordine quodam, quia quidquid habet Filius nascendo, accepit a Patre, Pater a se, et sic intelliguntur omnes auctoritates.
Contra, si isto tertio modo Pater prius spirat, ergo in priori Spiritus sanctus capit esse ; igitur Filius non spirat ; vel si sic, producit alium Spiritum sanctum.
Item, quodcumque principium intelligitur habere terminum adaequatum in aliquo priori, antequam aliud agat, non potest esse principium alteri ad illum effectum. Sed in illo priori principium perfectum in Patre intelligitur habere terminum adaequatum ; ergo Filius non spirat.
Dico, quod non est talis ordo inter Patrem generantem, et Filium genitum, qualis est inter Patrem spirantem et Filium respectu Spiritus sancti spirati, quia prius intelligitur generatio elici per primam foecunditatem, et terminum esse productum in esse, antequam aliquid intelligatur de alia foecunditate, puta voluntatis, quia Pater prius agit prima foecunditate, et per consequens termino illius fecunditatis communicat foecunditatem secundam, ita quod non prius exit Pater in actum secundae fecunditatis quam Filius, sed omnino simul, ita quod non est talis ordo inter spirationem Patris et Filii respectu Spiritus sancti, qualis est inter primam fecunditatem et secundam, sicut supponitur in ratione.
Ad primam ergo objectionem dico, quod Pater prius spirat, quia Pater a se, Filius non a se ; sed hoc non est aliqua prioritate termini accipientis esse, ita quod prius accipiat esse spiratione Patris, et deinde spiret Filius.
Ad aliam, quod principium habens terminum adaequatum, non potest esse principium alteri, falsum est, si capiatur universaliter ; sed sic est vera, non potest esse principium alteri alia actione, et ad alium terminum, sed eadem actione, et ad eumdem terminum bene potest, sicut Pater creat a se, et Filius in creando nihil habet, nisi quod accepit a Patre, nec Spiritus sanctus, nisi quod accepit a Patre et Filio, tamen omnes personae simul creant.
Ad primum principale dicendum, quod Augustinus intelligit quod Pater habet a se, et ideo principaliter spirat.
Ad aliud, quod Hieronymus capit ibi proprie, non ut distinguitur contra improprie, ita quod velit intelligere Filium spirare improprie, sed sicut dicitur aliquid habere aliquid proprie, quod non accepit ab alio.
Ad aliud de Hilario, dicitur quod Pater spirat per Filium, quia auctoritative, tamen distinguitur ibi de ly per, a quodam Doctore, quod per aliquando construitur cum verbo transitivo vel intransitive . Exemplum primi : Iste scindit per cultellum. Exemplum secundi : Iste facit hoc per sapientiam suam.
Ad aliud de Richardo, quod intelligit inquantum Pater dat illam spirationem Filio, et cum eodem agit Pater, et sic dicitur mediate et immediate.
Ad aliud, quod causa superior et inferior agit per diversas formas, et forma superior est perfectior, ideo plus influit ; in divinis, neutrum est verum, quia nec forma Patris est perfectior quam forma Filii, nec etiam est diversa.