De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infinitam et intellectum talem cum reali distinctione, ex his concluderetur esse omnipotentem ; ergo idem concluditur, esto non sit distinctio realis. Secundo, hoc non est verum immediatum : Deus est omnipotens, quia omnipotentia cum sit ad extra supponit notionale, et hoc non immediate convenit Deo, quia dicere convenit per memoriam foecundam de quo q. 1. num. 16. 17. ergo est verum demonstrabile.
Prima conclusio (f) probatur sic: Illud est venim demonstrabile in se propter quid, per aliud verum prius, generaliter, quod ex terminis suis habet, quod sic posset demonstrari; tale est istud verum : Deus est omnipotens, utroque modo ; ergo, etc. Major patet, quia tale verum est in se, quale est ex ratione terminorum, unde illud est in se verum notum per se, quod ex rationibus terminorum est per se notum. Ex hoc sequitur quod tale verum in intellectu concipiente sic terminos, sit per se notum. Minor probatur, quia verum illud quod ex terminis suis est necessarium et mediatum, ex terminis etiam habet quod in se sit demonstrabile propter quid ; tale verum est istud : Deus est omnipotens, utroque modo intelligendo omnipotentiam. Probatio, patet enim quod sit verum et necessarium. Nec hoc hic probatur, quia dehoc non est quaestio, sed tantummodo de modo quo illud verum possit ostendi, sive innotescere. Quod etiam sit verum necessarium mediatum , probatur dupliciter : Primo, qualis est ordo realis inter aliqua distincta realiter, talis est ordo cognoscibilitatis inter eadem, qualitercumque distincta in esse cognoscibili; nunc autem, si esset distinctio realis inter naturam, intellectum, voluntatem et potentiam ad extra, esset talis ordo realis, quod quia natura habet talem intellectum. et talem voluntatem, ideo est sic potens respectu talium ad extra: ergo qualitercumque est haec distinctio, semper est ordo cognoscibilitatis, quod quia natura divina habet talem intellectum et talem voluntatem, ideo habet talem potentiam, quae est omnipotentia. Patet ergo quod hoc verum necessarium habet medium, et quod medium, quia intellectum vel voluntatem, vel utrumque.
Hoc idem (g) scilicet quod illud verum sit mediatum, probatur secundo sic, quia omne verum necessarium vel est mediatum vel immediatum: illud autem non est immediatum, ergo, etc. Probatio minoris, quia notionale immediatius videtur convenire essentiae, quam illud quod dicit respectum ad extra, ut habetur ex solutione primae quaestionis. Nunc autem notionale non ita immediate convenit essentiae divinae, sicut aliquod essentiale, sicut probatur in solutione ejusdem quaestionis, quia dicere convenit per hoc medium, quod est perfecta memoria ; ergo multo magis omnipotentia, quae dicit respectum ad extra, non convenit Deo sive cuicumque personae divinae omnino immediate. Prima probatio istarum duarum posset habere quamdam declarationem annexam, quae scilicet potentia sit formaliter omnipotentia, vel magis proprie loquendo, immediatum fundamentum respectu omnipotentiae, an scilicet intellectus in Deo, an voluntas: sed hujusmodi explanatio non est ad propositum simpliciter necessaria, quia ex utroque membro aeque habetur intentum.