REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum processio Spiritus sancti sit generatio ?
Alens. I. p. q.43. memb. 2. D. Thotn. I. p. q. 27. artic. 4. D. Bonavent. hic q. 2. Richard. q. 3. Major 9. I. Aritnin. q. unica. Henric. in tum a. 37. q. 7. et Quodl. 5. q. 9. Doctor in Oxon. hic q. unica, et fuse quadi. 2. Vasquez 1. p. disp. 113.
Circa distinctionem decimmalertiam quaeritur : Utrum processio Spiritus sancti sit generatio ? Quod sic videtur. Omnia sunt eadem in divinis, ubi non obviat relativa oppositio secundum Anselmum de Processione Spiritus sancti, cap. 3. et secundum Boetium in lib 1. de Trinit. c. 12. sed hic non est oppositio relativa ; quare, etc.
Praeterea, generatio non est distincta productio a processione ; igitur, etc. Antecedens probatur, quoniam relationis non est relatio, sed distinctio importat relationem ; igitur processio non habet distinctionem a generatione ; igitur, etc.
Dicetur forte quod distinctio non est alia relatio, sed distinguitur seipsa, sicut refertur seipsa, unde generatio est alia relatio quam processio, sed ista alietas non est alia relatio.
Contra, alietas est relatio ejusdem rationis in extremis, .sicut identitas, sed generatio non, nec processio ; quare, etc.
Contra, Augustinus 5. de Trin. c. 17. Spiritus sanctus processit non quomodo natus, sed quomodo datus.