De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit Pauli in raptu. Probatur, quia potest habere conceptum virtualiter includentem hoc verum, quia ut dictum est, hoc non est verum immediatum. Quod Paulus viderit essentiam Dei in raptu, tenet Augustinus et alii ; de quo vide Doct. 4. d. 49. q. 12. et 2. d. 3. q. 9. Probatur etiam de scientia abstractiva, quia viator citra raptum et beatum, scientiam potest habere conceptum distinctum de Deo, qualem forte habuit Angelus in via per speciem distincte repraesentantem divinam essentiam, ut vult Doctor 2. d. 3. q. 9. n. 17. Et ex tali conceptu demonstrari potest omnipotentia, tam cum causa alia quam sine illa, sicut in conceptu distincto cujuslibet objecti demonstrantur de eo suae proprietates. Vide de his q. 1. et 3. Prologi.
Secunda conclusio (h) sic intclligitur, quod viator nihil habens quod repugnet statui viae, nec simpliciter, nec etiam ad tempus permanens , cujusmodi ponitur raptus Pauli, potest habere istam notitiam per medium propter quid : Deus est omnipotens, intclligendo de utraque omnipotentia. Haec conclusio probatur sic : In quocumque intellectu potest haberi conceptus simplex virtualiter includens veritatem immediatam, et ulterius mediatam, in illo intellectu haberi potest notitia propter quid veritatis mediatae, sed stante simpliciter statu viae, citra scilicet omnem notitiam permanentem vel transeuntem, quae scilicet repugnat statui viae, potest haberi talis conceptus simplex virtualiter includens istam : Deus est omnipotens, et etiam virtualiter includens suam immediatam praecedentem ; ergo, etc. Minor ista, quantum ad hoc, quod aliquis conceptus simplex virtualiter includit istam, mediante aliqua alia immediata, patet ex hoc quod in probatione primae conclusionis ostensum est, istam esse immediatam.
Sed restat hic probandum, quod talis conceptus in intellectu viatoris possit haberi stante simpliciter statu viae, hoc est, citra cognitionem, non tantum beatificam, sed etiam raptus. Hoc autem probatur, primo, exemplo; secundo, ratione. Exemplo sic, aliquid intelligitur per accidens, sicut intelligitur homo, intelligendo album, vel risibile. Ulterius aliquid intelligitur per se, sed in universali, ut intelligitur homo, intelligendo animal. Tertio, intelligitur aliquid per se, etiam in particulari, sed adhuc quodammodo confuse, sicut intelligo hominem antequam intelligam definitionem, et quotcumque gradus ponantur, quia licet primus gradus posset distingui per absolutum et respectivum, ultimus tamen gradus cognoscendi aliquod incomplexum cognitione scientifica, sive praevia scientiae, est cognitio definitiva, quia ipsa est cognitio per se in particulari distinctissima, excedens etiam illam confusam cognitionem, de qua loquitur Philosophus primo Phys. sustinent autem hoc, quod nomina ad rationem, etc. Saltem in hac cognitione definitiva habetur conceptus evidenter et virtualiter includens omnes veritates necessarias de tali objecto. Ex hoc arguitur sic : Cognitio distinctissima praevia actui scientiae, sive conceptus maxime evidenter includens veritates principiorum et conclusionum, qui potest haberi citra visionem claram, sive cognitionem intuitivam ejus objecti, sufficit ad habendum scientiam de tali objecto. Sed quaecumque cognitio de Deo, quae sit citra visionem claram, vel cognitionem intuitivam, est simpliciter possibilis statui viae; ergo talis conceptus potest simpliciter haberi de Deo, stante simpliciter statu viae, qui sufficiat ad cognoscendum verum complexum. Hujus syllogismi major apparet exemplo jam posito ; et cum hoc ex quadam distinctione inter intellectionem abstractivam et intuitivam, quae posita est q. 6. art. 1. Et breviter hic repetitur, quia etsi cognitio abstractiva possit esse non existentis, aeque sicut et existentis, tamen intuitiva non est nisi existentis, ut existens est; cognitio autem hominis abstractiva et definitiva potest esse non existentis et existentis. Patet ex dictis ibi. Et patet ex se, quia ita habetur, si res non existat, sicut si existat: ergo illa cognitio definitiva est citra cognitionem intuitivam objecti definiti universalis. Minor etiam patet ex dictis ibidem, quia sola cognitio intuitiva divinae essentiae est illa, quae ponit hominem extra statum viae; si simpliciter, simpliciter, si ad tempus, ad tempus.
Quod probatum est exemplo, probatur etiam ratione sic: De quocumque objecto scientiae potest haberi cognitio simpliciter distinctissima abstractiva objecti citra intuitivam; Deus autem est per se objectum alicujus scientiae; ergo de ipso potest haberi talis notitia distinctissima citra intuitivam, et per consequens, propositum, quia illa non poneret aliquem extra statum viae, et tamen virtualiter et evidenter est includens omnes veritates necessarias de Deo. Probatio majoris, omnis scientia est de re non praecise, ut existens est, quod intelligo sic, quod ipsa existentia, etsi sit ratio intellecta in objecto, vel citra objectum, tamen non necessario requiritur, ut actualiter conveniens objecto, inquantum objectum est scibile.
Istud probatur ex intentione Philosophi 7. Metaph. c. 13. Demonstratio, inquit, est necessarium, et definitio scientifica, et non contingit, sicut nec scientiam quandoque scientiam, quandoque ignorantiam esse, ita nec demonstrationem, nec definitionem, supple quandoque contingit esse talem, quandoque non esse talem. Ex hoc concludit,palam autem ipsorum, scilicet singularium corruptibilium, neque scientia neque definitio. Neque enim sunt manifesta corrupta, scientiam habentibus, cum a sensu abscesserint, et salvatis in anima rationibus eisdem, non erit determinatio neque definitio. Intelligo sic rationem Philosophi, quod si de contingenti, sive de corruptibili, ut tale, esset definitio vel demonstratio, cum illud tale possit quandoque esse, quandoque non, salvata tamen ratione in anima, sequitur quod esset quandoque scientia de illo objecto, quandoque ignorantia, et quandoque demonstratio, et quandoque non, quod est impossibile.
Ex hoc ergo habeo istam propositionem, quod cum ratio in anima possit manere, non manente existentia actuali objecti, sequitur quod existentia non est per se ratio objecti, ut scibile est, quia ratio scientifica non potest manere eadem in anima, non manente illo eodem, quod est per se ratio scibilis, ut scibile est; sive autem scibile possit existere in re, sive non, saltem ratione ejus, ut scibile est, potest manere eadem in anima, non manente existentia: abstrahit ergo scientia ab existentia, ita quod non includit eam in ratione scibilis.
Juxta istam conclusionem haberi potest corollarium, quomodo
Theologia potest esse scientia in intellectu viatoris, stante simpliciter statu viae, quia intellectus potens habere conceptum virtualiter includentem omnes veritates de ipso necessarias ordinatas, immediatius scilicet, et mediatius, potest de illo objecto habere scientiam completam, sic autem potest intellectus viatoris habere de Deo ; ergo, etc. Minor patet, quia distinctissimus conceptus subjecti Theologiae, quod est Deus, potest haberi citra cognitionem intuitivam, et ille conceptus, et virtualiter, et evidenter, continet omnes veritates necessarias de subjecto; contingentes autem non potest includere, quia illae non sunt natae includi in ratione alicujus subjecti, quaecumque enim veritas includitur sufficienter in aliquo simplici conceptu, est necessaria. Tamen de contingentibus sunt quaedam veritates necessariae, non quidem de actu eorum, sed de possibilitate, et illae etiam modo praedicto sciri possunt, utpote, Deus est potens creare, potens resuscitare, potens beatificare, et sic de aliis articulis fidei respicientibus contingentiam, nec ultra istud verum necessarium de eo quod est, Deum posse, est aliquid proprie scientiflce cognoscibile, quantum ad tale proprium. Esset ergo viator perfecte scientifice Theologus, qui per conceptum . distinctissimum divinitatis possibilem haberi, citra cognitionem intuitivam, cognosceret ordinate veritates omnes necessarias, sive illas, quae sunt de intrinsecis, quae necessario insunt, sive illas, quae sunt de possibili, comparando ad extrinseca.
Ex hoc sequitur (1) quod si poneretur Theologiam esse proprie scientiam in quodam lumine citra lumen gloriae et supra lumen fidei, et illud lumen poneretur talis cognitio, sive conceptus objecti, vera esset opinio de lumine. Sed sic non videtur intellexisse, qui posuit lumen, quia videtur posuisse lumen in quo cognosceretur objectum, non autem quod esset formalis ratio, sive formalis cognitio ipsius objecti, sicut hic est positum.