De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(h) Secunda conclusio probatur, et antequam probetur declarat plura: Primo, quod ille dicitur viator, qui non habet intuitivam cognitionem Dei, nec permanentem, ut beati, nec ad tempus, sive transeuntem, ut habuit Paulus in raptu ; quaecumque alia cognitio de Deo non ponit viatorem extra viam. Secundo, quod potest esse vera scientia de objecto etiam non existente, quia cognitio abstractiva potest esse tam non existentis quam existentis, et si quandoque sit de existente, non tamen talis existentia necessario requiritur ad cognitionem attractivam ; et etiam potest haberi cognitio distinctissima objecti, loquendo de cognitione mere abstractiva. Tertio praemittit, quod conceptus perfectissimus est conceptus definitionis, sive cognitio distinctissima illius, quod importatur per definitionem, ut patet hic in exemplo, et in prologo, quaest. 3. Quarto, praemittit quod conceptus perfectissimus objecti, qui est conceptus definitionis objecti si habet definitionem, vel conceptus quidditatis objecti continet virtualiter omnes veritates de illo conceptu verificabiles, si sint necessariae. Quinto, praemittit quod veritates contingentes, quae sunt de actu ut ista: Deus actu creat, non continentur virtualiter in aliquo objecto, ut satis patuit in prologo, quaest. 3. tamen illae veritates contingentes, quae sunt de potentia vel aptitudine, virtualiter continentur in ratione quidditativa objecti sicut ista: Deus est potens creare, et hujusmodi.
His praemissis probatur conclusio scilicet, quod viator, ut viator potest scire hanc demonstratione propter quid: Deus est omnipotens, tam immediate quam mediate, et arguitur sic: Intellectus potens habere conceptum virtualiter continentem omnes veritates de ipso necessarias vel contingentes, non de actu, sed de potentia, potest de illo objecto habere scientiam completam, et demonstrare de illo omnes illas veritates propter quid; hoc patet hic et in prologo quaest. 3. Sed viator, ut viator existens potest habere distinctissimum conceptum de Deo virtualiter continentem omnes veritates necessarias, et hae mediatas et immediatas, et etiam omnes contingentes de potentia, scilicet tam mediatas quam immediatas ; ergo omnes illas potest demonstrare profer quid de ipso Deo. Haec ratio est evidens. Nota primo de veritatibus immediatis sive per se notis, quomodo continentur virtualiter ab objecto, et similiter de mediatis, vide quae exposui prolixe in quaest. 3. prologi, articulo 10. ibi subjectum, sive objectum continet primum prae dicatum, vide ibi singularia. Nota secundo de ordine contingentium, qualiter una dicatur prima, etc. vide quae exposui in prologo, quaest. 3. ubi Doctor loquitur de subjecto Theologiae contingentium. Tertio nota, quomodo viator de communi lege non potest habere cognitionem abstractivam Dei sub ratione distiuctissima Deitatis ; sed bene ex speciali privilegio auctoritate divina in intellectu viatoris, potest causari immediate notitia abstractiva distinctissima Deitatis, vel species intelligibilis, sicut in Angelis, repraesentans distincte Deum sub ratione Deitatis, eo modo quo exposui in quaest. 3. prologi, et in secundo, de 3. vide quae ibi exposui; et sic patet ista ratio Doctoris.
(i) Ex hoc sequitur, quod si poneretur Theologiam esse proprie scientiam, in quodam lumine citra lumen gloriae, etc. Quod dicit de lumine gloriae, an illud necessario requiratur ad cognitionem intuitivam Dei, patebit in 4. dist. 49. Et de hoc satis dixi in primo dist. 3. q. 3. improbando opinionem Thomae Cajetani, vide ibi. Thomas etiam de Aquino ponit aliud lumen, quod non est lumen gloriae, sed dicitur lumen quo cognoscuntur substantiae separatae distincte et abstractive. Et posuit illud lumen esse aliud a cognitione actuali, ita quod esset impossibile intellectum viatoris cognoscere substantas illas, nisi mediante tali lumine, et sic praecedere cognitionem illam. Et Doctor improbat hoc in primo, dist. 3. quaest. 3. quod nullo modo sit necessarium. Sed in proposito lumen, quod hic ponit medium inter lumen gloriae, et lumen fidei, ponit ipsum esse formaliter notitiam abstractivam, et distinctam ipsius Deitatis. Et nota, quod cognitio fidei dicitur lumen,quae cognitio nunquam est de Deo distincte cognito, sed confuse ut exposui in prolog. q. 3. vide ibi. Lumen vero gloriae pro nunc, potest poni cognitio intuitiva Dei ; cognitio ergo distincta Deitatis, dicitur lumen medium inter lumen gloriae, et lumen fidei, modo praeexposito.