De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio non potest sic baberi, nisi per propositionem ex terminis notam, et specialiter ex parte termini subjecti, de quo q. 3. Prologi ; et non potest baberi conceptus distinctus de eo in via naturali, quia a nobis concipitur tantum per conceptus causatos per intellectum agentem et phantasmata, quae tantum confuse nobis Deum repraesentant, de quo Doctor 1. dist. 3. q. 2. n. 17. et q. 3. n. 14. et per totum. Secundo, quia Metaphysicus non cognoscit aliquid de Deo proprium nisi a posteriori per aliquam propositionem particularem affirmantem aliquod praedicatum conveniens enti creato, ut aliquid est causatum ; ergo aliquid causans non causatum de quo 1. dist. 2. q. 2. Objicit tripliciter, et per additionem aliorum solvuntur objectiones, quae tamen fere eadem est cum additione quae putatur Doctoris ; vide 1. dist. 2. q. 2. et dist. 3. q. 1.
Tertia conclusio (k)est ista, quod homo viator ex puris naturalibus non potest demonstrative propter quid cognoscere istam : Deus est omnipotens. Hoc probatur sic, quia propositio mediata non potest cognosci propter quid, nisi per propriam immediatam: nec illa potest simpliciter cognosci nisi ex terminis, et specialiter nisi ex ratione termini subjecti, quod scilicet subjectum includit praedicatum, et propter hoc includit veritatem, sive notitiam illius immediate.
Coordinatio ergo scientiae propter quid, non est possibilis intellectui nisi habenti conceptum de subjecto virtualiter et evidenter includentem totam illam coordinationem ;; sed talis conceptus de Deo non est possibilis viatori ex puris naturalibus pro statu isto. Probatio hujus, quia non est sibi possibilis ex naturalibus nisi conceptus, qui potest causari virtute intellectus agentis et phantasmatum: nihil enim aliud est naturaliter movens intellectum viatoris de lege communi. Istorum autem virtute, scilicet phantasmatum, et intellectus agentis non potest causari in nobis conceptus distinctus de Deo, qui virtualiter et evidenter includit veritates ordinatas usque ad istam : Deus est omnipotens, utroque modo, cujus probatio dependet ex solutione quaestionis illius, quomodo Deus est cognoscibilis a viatore. Sed nunc breviter potest sic ostendi : Viator habens conceptum simplicem, et perfectissimum ad quem attingit homo ex naturalibus, non transcendit cognitionem perfectissimam simplicem de Deo possibilem Metaphysico;; cognitio enim fidei non tribuit conceptum simplicem de Deo, sed tantummodo inclinat ad assentiendum quibusdam incomplexis, quae non habent evidentiam ex terminis simplicibus apprehensis, et per consequens per fidem non habetur conceptio simplex transcendens omnem conceptum simplicem apud Metaphysicum. Hoc etiam patet, quia Metaphysicus infidelis et alius fidelis eumdem conceptum habent, cum iste sic affirmans de Deo, ille vero negans, non tantum contradicunt sibi invicem ad nomen, sed etiam ad intellectum. Nunc autem (1) conceptus simplex perfectissimus, ad quem attingit Metaphysicus de Deo, non (includit evidenter veritates ordinatas ad istam : Deus est omnipotens utroque modo, quia Philosophi multi attingentes, ut supponitur, ad conceptus perfectissimos possibiles viatori ex naturalibus de Deo, ad notitiam hujus veritatis attingere non potuerunt;; quod tamen fuisset eis possibile, si talem conceptum simplicem habuissent, imo fuisset eis quasi necessarium, quia ex virtute illud vidissent illam veritatem, quasi immediatam;;et ulterius applicando, per illam ex ista necessaria deductione, scivissent veritatem illam mediatam.
Probatur hoc aliter, quia primum principium ad quod attingit Metaphysicus, et hoc proprium de Deo non est sibi notum nisi tantum quia;; esset autem notum sibi propter quid, si posset habere conceptum de Deo virtualiter, et evidenter includentem veritates ordinatas de Deo;;ergo etc.
Prima propositio, quod Metaphysicus non attingit ad principium proprium de Deo magis notum quam quia, probatur, quia praemissa media ad concludendum quodcumque proprium de Deo est aliqua propositio particularis affirmans de ente particulariter aliquod praedicatum, quod competit enti creato, et ex tali praemissa concludit Metaphysicus de ente particulariter praedicatum proprium de Deo, utpote si arguitur : Aliquod ens est causatum: ergo aliquod ens est causa non causata: vel aliquod ens est finitum, ergo aliquod ens est infinitum;; vel aliquod ens est possibile, ergo aliquod est necessarium. Omnes istae consequentiae probantur per hoc, quod conditio imperfecta non inest alicui enti, nisi enti insit conditio perfectior, cum imperfectum dependeat a perfecto. Omnes istae consequentiae non probant aliquid nisi quia, sicut manifestum est.
Contra illud objicitur (m), quia cum voluntas sit medium ad concludendum omnipotentiam de Deo, et hoc demonstratione propter quid, sicut dictum est in prima probatione primae conclusionis;; et intellectus viatoris potest cognoscere ibi esse voluntatem, imo esse primam, et perfectissimam voluntatem: ergo per hoc medium potest cognoscere propter quid, omnipotentiam in Deo esse.
Item, omnis propositio vera et necessaria de extremis habentibus conceptus simpliciter simplices, est per se nota: talis est illa, quae affirmat de Deo passionem aliquam, ergo, etc.
Praeterea, passiones notae de ente naturali concludunt aliquas perfectiones de Deo, quia imperfectio in mobili conclucit de primo movente perfectionem. Physicus ergo potest attingere ad cognitionem habendam de Deo, quia per effectus naturales; non ergo videtur quod cognitio Metaphysici possit transcendere Physicam, si Metaphysicus possit tantum habere cognitionem quia, per tales effectus.
Responsiones ad ista quaere alibi.
Ad primum dicitur distinguendo de voluntate, quia aut viator cognoscere
potest voluntatem Dei in conceptu confuso, et sic conceditur quod ex puris naturalibus cognoscere potest esse ibi voluntatem perfectissimam et infinitam, sed negatur, ut sic, esse medium propter quid, ad demonstrandum Deum esse omnipotentem, quia oportet medium cognosci distincte. Aut viator potest ex puris naturalibus cognoscere pro statu isto, voluntatem divinam conceptu distincto, et isto modo negatur. Ad secundum, major posset negari,
quia datur instantia. Nam istae, ens est verum, ens est bonum, sunt verae et
necessariae propositiones, et extrema habent conceptus simpliciter simplices, quia
tam ens, quia verum et bonum non habent conceptus resolubiles in alios conceptus priores, et tamen sunt demonstrabiles per primam passionem entis, puta per unum, tanquam per medium propter quid. Minor tamen vere negatur, quia simpliciter falsa, quia essentia divina, et quaelibet positiva passio de Deo, habet conceptum resolubilem in priorem conceptum, scilicet in conceptum entis, licet sit ipsa summe simplex simplicitate opposita compositioni et componibililali.
Ad tertium dicitur, quod sicut in demonstrationibus propter quid, est ordo, ita in demonstrationibus quia,
ideo, ut si Physicus possit demonstrare de Deo, quia, tamen Metaphysicus perfectius demonstrat de Deo, quia.
Ad solutiones istorum objectorum Doctor remittit se alibi. Potest tamen dici ad primum negando consequentiam, quia licet intellectus viatoris possit ex suis naturalibus cognoscere ibi esse perfectissimam voluntatem, hoc tamen est per conceptum imperfectum, quia non est inconveniens per conceptum imperfectum cognosci aliquid esse perfectissimum,
sicut per conceptum finitum cognoscitur aliquid esse infinitum ; et ideo non sequitur quod per talem rationem voluntatis, quam viator habet ex lege communi, possit tanquam per medium evidens a priori cognoscere Deo inesse omnipotentiam. Ad secundum dicendum est, quod qualitercumque sit de majore, minor videtur neganda, quia etsi Deus sit res simplicissima, non tamen omnis conceptus, quem nos habemus de eo, est simpliciter simplex, et ideo non oportet omnem propositionem talem esse per se proprie, et tamen si esset per se, . non tamen ex hoc esset per se nola.
Ad tertium dicendum, quod cognitio Metaphysici de Deo excedit cognitionem Philosophi de Deo, tam extensive, propter multitudinem passionum, vel proprietatum cognitarum, quam intensive, propter majorem perfectionem, et perfectiorem modum cognoscendi. Et per hoc ad formam argumenti dicatur concedendo primam consequentiam, et consequens ad ipsum intellectum, quod Metaphysicus potest ad altiorem cognitionem attingere, quam est illa cognitio quia, ad quam non sufficit Naturalis vel Philosophicus attingere. Nam in cognitione quia est dare latitudinem et excessum, secun dum majus et minus, tam intensive quam extensive ;et ideo cum ulterius infertur, ergo potest attingere ad cognitionem propter quid, neganda est consequentia de demonstratione quia, etc.