De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(k) Tertia conclusio probatur, scilicet quod viator ex puris naturalibus non possit cognoscere demonstratione propter quid, istam, Deus est omnipotens, tam mediate quam immediate, quia cum sit mediata, ut supra patuit, ergo non potest demonstrative cognosci, nisi per immediatam, quae naturaliter cognosci non potest etiam stante lumine fidei. Illa enim non cognoscitur, nisi ex terminis, et specialiter ex ratione termini subjecti, quod virtualiter continet primum praedicatum, ut patuit in prolog. q. 3. Sed talis conceptus distinctus de Deo non potest via naturali haberi, quia via naturali non est sibi possibilis conceptus, nisi conceptus, qui potest causari virtute intellectus agentis et phantasmatum. Haec omnia prolixe exposui in q. 1. et 3. prolog. dist. 3. q. 1. primi, vide ibi plura notanda. Modo cognitio fidei non tribuit conceptum simplicem et distinctum de Deo, sive non inclinat ad assentiendum tali conceptui simplici, et distincto de Deo, sed praecise inclinat ad assentiendum quibusdam complexis, quae non habent evidentiam ex terminis simplicibus apprehensis, et per consequens non habetur per fidem conceptus simplex, transcendens omnem conceptum simplicem apud Metaphysicum. Declarat enim in prolog. quomodo fides tantum inclinat ad assentiendum complexis mediatis, puta huic aliquod ens est trinum et unum) sed quid sit illud ens in se, nec ex puris naturalibus, nec ex lumine fidei potest cognosci. Si dicatur quod per conceptum simplicem perfectum, qui haberi potest a Metaphysico potest demonstrari propter quid, Deum esse omnipotentem mcdiate et immediate. Contra, quia talis conceptus non virtualiter includit hanc veritatem, patet, quia multi Philosophi attingentes ad conceptus Metaphysicales perfectissimos, ut supponitur, ad notitiam hujus veritatis attingere non potuerunt, quod tamen fuisset eis possibile,si talem conceptum simplicem habuissent, qui virtualiter contineret illam veritatem ; imo fuisset eis quasi necessarium,
quia virtute illius vidissent ailam veritatem quasi immediatam, quia et primum praedicatum, et post ex illa immediata scivissent hanc mediatam, scilicet, Deus est omnipotens, immediate et mediate.
(1) Nunc autem. Deinde probat etiam, quod Metaphysicus non possit attingere ad illam propter quid, quia Metaphysicus non attingit ad principium proprium Deo, nisi tantum quia.
(m) Contra illud objicitur. Hic Doctor arguit tribus mediis, probando quod Deum esse omnipotentem) potest via naturali demonstrari. Prima ratio stat in hoc, quia voluntas ponitur medium ad demonstrandum omnipotentiam de Deo, ut supra patuit. Sed via naturali potest cognosci, quod in Deo est perfectissima voluntas;ergo per ipsam naturaliter cognitam potest propter quid demonstrari omnipotentia de Deo. Aliae clarae sunt.
Ad istas rationes respondet Doctor in additionibus positis in fine Quodlibeli.
Ad primum, dico quod ad concludendum propter quid Deum esse omnipotentem, requiritur cognitio distincta voluntatis divinae, quae naturaliter haberi non potest, licet naturaliter possit cognosci, quod in primo ente est voluntas perfectissima, sed quid sit in se, distincte non potest cognosci.
Ad secundum negatur illa major. Non enim haec est per se nota, ens est bonum, et tamen tam ens quam bonum dicunt conceptus simpliciter simplices, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 3. Potest enim bonitas demonstrari, vel per rationem entitatis, vel per passionem priorem, si est dabilis. Tamen quidquid sit de illa majore, minor est falsa, quia etsi essentia ex natura rei sit simplicissima, tamen conceptus essentiae non est simpliciter simplex, cum sit resolubilis in conceptus priores quidditativos, ut in conceptum substantiae transcendentis, et in conceptum entis.
Ad tertium respondet Doctor quod cognitio Metaphysici de Deo, excedit cognitionem Physici de Deo, tam extensive propter multitudinem passionum, quam intensive propter majorem perfectionem, et perfectionem modum cognoscendi. Et propter hoc ad formam argumenti, dicitur concludendo primam consequentiam, et consequens ad istum intellectum, quod Metaphysicus potest ad altiorem cognitionem attingere, quam sit ista cognitio, quam Physicus potest attingere, nam in cognitione quia, est dare latitudinem et excessum secundum majus et minus, tam intensive quam extensive.