De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Loquendo de demonstratione a posteriori, certum est primo, Deum non posse immediate omnia causare, ita ut non mediet effectus praevius, quia relatio non est ab eo producibilis, nisi prius producto fundamento. Loquendo de immediatione causae secundum Philosophum, impossibile est omnia fieri a Deo immediate, quorum fundamentum est, quia principium necessarium et perfectum ad nihil immediate se habet contingenter, quia ex tali principio nulla potest esse novitas, quia cum sit necessarium, non potest aliter se habere, et eo uniformiter stante nihil aliud requiritur, quia est infinitum et inimpedibile; Deus autem est tale principium secundum eos, de quo vide Doctorem 1. d. 8. q. ult. et d. 19. et 2. d. 16. q. 2. Ex hoc principio infertur primo, si Deus causare posset omnia immediate, quod posset privare omnes causas secundas propriis actibus, et tollere ordinem essentialem causarum, quae sunt inconvenientia. Secundo, si immediate causaret, moveret corpus in tempore, potentia finita in aequali tempore illud moveret. Tertio, secundum Philosophum, separata a materia. non possunt immediate mutare eam.
Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo intellectus illius immediationis exponetur. Secundo, positio Philosophorum videbitur. Et tertio, quid sit tenendum.
De primo sic, immediatio causae respectus effectus potest intelligi dupliciter, vel scilicet, quod causat per causam mediam, vel quia causat mediante aliquo effectu: non enim omnis effectus medius ad alium effectum est semper causa illius effectus, ita potest intelligi immediatio causae activae; vel excludendo causam activam mediam, vel excludendo effectum medium priorem illo effectu.
De utraque immediatione simul, dico quod non solum Philosophi, sed etiam Theologi negarent Deum esse omnipotentem immediate, quia non conceditur Deum posse causare relationem, nisi prius, vel duratione, vel natura, causando fundamentum, et ita non potest in quemcumque effectum immediate, sic quod nullo effectu quasi medio prius natura causato.
Est ergo difficultas de immediatione, ut excludit solummodo causam efficientem mediam, et intelligendo effectivam generaliter, sive illa causa media in causando attingat effectum principalem, sive tantum aliquem effectum praevium, vel disponentem ad illum.
Secundum (o), scilicet de positione Philosophorum. Circa hoc Philosophi videntur sentire non solum quod non sit demonstrabile, Deum esse omnipotentem immediate, sed etiam quod hoc sit impossibile; et videtur fundamentum eorum in ista propositione stare : Principium necessarium et omnino perfectum ad nihil immediate contingenter se habet. Hoc probatur, quia nulla novitas seu contingentia potest assignari in principiato immediate a tali principio; non enim quia illud principium aliter se habet cum sit simpliciter necessarium, nec quia illo uniformiter se habente, aliquid aliud requiritur, vel impedit, quia non est principium imperfectum, et per consequens nec impedibile, nec insufficiens, sive aliud requirens.
Si ista propositio jam probata, vera esset, scilicet quod nihil potest esse immediate et contingenter a principio necessario et sufficiente, statim sequitur, quod non potest causare omne possibile immediate. Ista consequentia probatur primo, in speciali de motu, quia sequitur quod Deus non potest immediate causare motum, sive specialiter motum localem, sive specialissime motum circularem Caeli.
Et hoc videtur secundum intentionem Philosophorum probari. Primo generaliter, quia si posset omnem effectum immediate causare sine causa secunda, sic posset facere, quod nulla causa secunda haberet actionem propriam. Sed secundum Commentatorem 9. Me taphys. super illud, igitur possibile ; cum enim entia non habent actiones proprias, non habebunt essentias pro prias, manifestum est, quod apud Philosophum inconveniens est, Deum posse essentias omnium aliorum destruere, cum secundum ipsum aliqua alia a Deo sint formaliter necessaria.
Confirmatur, quia si praeter ordinem causarum in universo possit quemcumque effectum causare ; ergo ordo causalitatis in causis non esset simpliciter necessarius; ergo nec essentialis, quod est inconveniens apud Philosophos.
Secundo, specialiter videtur hoc ostendi de motu, quia secundum Philosophum 8. Physicorum, potentia infinita non potest immediate movere corpus in tempore, quia si sic, aliqua potcntia finita posset movere corpus in aequali tempore, sicut ipse deducit ibi, eo quod augmentata virtute motiva, minuitur tempus in quo movet.
Habetur ergo ex intentione Aristotelis quod Deus non potest immediate causare motum proprie dictum, quia cum sit successivus, necessario erit in tempore.
Si dicatur, quod potest rem motus causare, sed sine successione, quia per mutationem subitam, ad illud ad quod finitum movens moveret in tempore.
Contra, hoc non solvit, quia Deus non potest immediate causare motum circularem Coeli, quia non in tempore, ut conceditur: nec in instanti, quia in illo instanti totum Caelum esset in eodem loco, et quaelibet pars sui in eodem loco, in quo prius ; ergo in illo instanti Caelum non mutatur.
Tertio, hoc videtur ostendi de quocumque effectu materiali, quia per transmutationem materiae, ut videtur, habet produci. Videtur enim Aristoteles 7. Metaph. contra
Platonem, probare quod separatum a materia non possit immediate transmutare materiam. Et Commentator ibidem : Impossibile est, quod formae separatae transmutent materiam, nihil enim transmutat materiam, nisi quod est in materia, et hoc convenit dicentibus mundum generari, quod transmutans ipsam, sit aliquod individuorum, vel individuum, ut corpus particulare. Haec Commentator.
Ultimo, videtur istas probationes posse confirmari, et ex intentione Philosophi 8. Phys. ubi videtur velle, quod quidquid Deus potest immediate causare, et hoc totaliter, necessario causat, quia non videtur posse poni contingentia ad causandum et non causandum, nisi propter aliquam mutabilitatem in agente, et hoc quando effectus totaliter et praecise dependet ab agente. Nunc autem si Deus posset immediate in quodlibet causabile, quodlibet dependeret totaliter et praecise ab eo, et per consequens necessario quodlibet causaret, et tunc sequitur multiplex inconveniens, scilicet quod causae secundae privarentur actionibus suis, quod tangit prima ratio: et quod Deus immediate causaret omnem motum, quod tangit secunda ratio, et quod Deus immediate causaret omnem effectum materialem ; quod tangit tertia ratio.