Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
''Utrum Spiritui sanc'o conveniat missio visibilis ''?
Aleas. I. p. q. 74. mem. I . et 2. D. Thom. I. p. q. 43. art. 1. et 3. p. q. 39. art. 7. D. Bonav. hic q. I . 2 et 3. Richard. ibid. Durand. q. 3. Suarez I. p. tract. 3. iifc. 12. c. 6. Vasq. disp. 170.
Circa distinctionem XVI. quaeritur : Utrum Spiritui sancto conveniat missio visibilis ? Quod non videtur. Augustinus 4. de Trin. c. 9. et ponitur in littera : Fateamur Filium minorem factum, et in tantum minorem in quantum factum, et in tantum factum in quantum missum ; igitur Filius in eo quod est missus visibiliter, de qua missione loquitur Augustinus, est minor ; igitur si Spiritus sanctus mittatur a Patre et Filio, esset minor Patre et Filio, quod non est verum.
Item secundo sic : Si Spiritus sanctus mitteretur visibiliter, aut concurrit revelatio interior aut non ? Si non concurrat revelatio interior, sive missio, frustra fieret missio visibilis in aliquo signo exteriori,quia tunc ad nihil esset utilis. Si autem concurrat revelatio interior ; ergo frustra fieret missio sive apparitio sensibilis exterior, quia tale signum exterius sensibile, sensibiliter distraheret a revelatione interiori, sicut occupatio sensus circa exteriora distrahit intellectum ab interiori consideratione.
Contrarium ostendit Magister in littera per Auguslinumel Joan.14.Cum venerit ille Spiritus virtutis, etc. et iterum, si enim abiero mittam eum ad vos, ubi loquitur de missione temporali.