De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Secundum Theologos Deus est omnipotens immediate, ita ut sine coagente omnia facere possit. Probatur auctoritate, item ratione ; continet eminenter activitatem omnium aliorum causarum. Ex 1. d. 2. q. 1. qua ratione causa aequivoca potest effectus ita perfectos producere, sicut univoca. Vide 1. d. 8. q. ult. Ad hanc adducit responsionem Philosophi, quam non refutat, quia tenet conclusionem hanc non esse demonstrabilem.
De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet causabile, nec tamen istud potest demonstrari demonstratione quia.
Primum probatur auctoritate: In principio creavit Deus caelum et terram.
Adducitur etiam ad hoc ratio, quia virtus activa cujuscumque causae secundae eminentius est in prima causa, et in primo agente, quam in ipsa causa secunda: habens autem eminentius virtutem activam, videtur posse in effectum absque illo, quod diminute habet virtutem illam, non enim ad productionem effectus requiritur imperfectio virtutis activae, quia nulla imperfectio est ratio agendi, sed est magis impedimentum actionis,
Confirmatur, quia videmus causas aequivocas ita perfectos effectus producere, sicut univocas, quod non esset, nisi haberent virtutem activam, eo modo quo sufficit ad causandum perfecte; non autem habent virtutem univocam, sed tantum eminentem: ergo, etc.
Ista ratio, licet videatur probabilis, non tamen esset Philosopho demonstratio. Negaret enim istam propositionem, quidquid in se eminenter vel virtualiter habet virtutem activam causae proximae, ipsum potest immediate effectum illius causae causare. Diceret enim quod eminentiori modo habens talem virtutem potest quidem in suo ordine in effectum talis virtutis, sed ordo suus est, quod sit causa superior et remotior.
Cum adducitur, quod imperfectio non requiritur ad causandum, diceret quod, cum dico, immediate causare, duo dico, scilicet causationem, et illa requirit perfectionem, et modum sive immediationem causandi, et ille requirit imperfectionem annexam ; ergo ad immediate causandum requiritur imperfectio, non sicut ratio causandi, sed sicut conditio necessaria in agente.
Ubi enim est ordo essentialis, ibi non potest aliquid esse proximum imperfectissimo, nisi ipsum sit aliqualiter imperfectum, quia si perfectum esset proximum imperfectissimo, esset aeque immediatum cuilibet alii a se, et tunc ista non haberent ordinem essentialem, sicut non esset ordo essentialis in speciebus numerorum, si quaelibet aeque immediate procederet ab unitate. Ex quo patet, quod istam propositionem negaret Phi losophus, perfectior causa immediatius causat, intelligendo per immediatius, exclusionem causae propinquae activae; imo diceret, quod sicut perfectior est causa superior, ita per plures causas medias causat. Nec istae causae mediae requiruntur, ut addatur perfectio causalitatis, quae tota perfectissime est in sola prima, sed magis requiruntur, ut habetur ordinata perfectio descendens ad ultimum imperfectum ; ordinata autem perfectio non habetur sine diminutione perfectionis, et cum imperfectione annexa.