De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Respondet ad rationes pro Philosopho adductas, n. 16. et seqq. Ad primam ostendit, Deum posse privare omnes causas secundas suis actionibus, nec tamen ideo esse desinerent. Ad secundam, (quae tertio loco solvitur) Arist. et Averr. errasse, negando posse Immediate movere corpus. Ad tertiam (quae secundo loco solvitur), Aristolelem non negasse Deum immediate inducere posse formam in materiam, sed Commentatorem ei imposuisse. Ad quartam positam In 18. explicat intentionem Aristot. an Deus necessario causet quidquid immediate causet, de quo late agit 1. d. 8. q. ult.
Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinione Philosophorum respondendum est.
Ad primam, Theologus bene concederet, quod causa prima potest ista causata non solum privare suis actionibus, sed etiam propriis entitatibus, quia ea potest annihilare. Nec concordat cum Philosopho in ista propositi one, quod omne sempiternum est formaliter necessarium, et hoc vocando omne aeviternum sempiternum, quia aeviternum simpliciter potest non esse, licet non tali potentia passiva intrinseca, qualis est in corruptibilibus.
Aliter, licet Deus privet entia secunda actionibus suis, praeveniendo causalitatem eorum, et causando effectus, quos illa possent causare, non oportet quod privet illa suis entitatibus ; manent enim et non causant suos effectus, quia alia causa immediate causat illos, possent tamen illos causare. Sicut manet iste ignis, et tamen non causat ignem in hoc ligno, si aliud agens fortius praeveniat in igniendo: posset tamen causare, quia formam, quae est principium igniendi, habet, et ita potest intelligi dictum Commentatoris cum ait : Cum entia non habebunt actiones proprias, non habebunt essentias pro prias. Quod in antecedente neget habere actionem propriam, debet intelligi, non tantum actualiter, quia tunc argueretur a destructione posterioris ad destructionem prioris, et esset fallacia consequentis, quia pluribus aliis modis potest poni destructio istius posterioris, puta per fortius agens praeveniens, vel per contrarium impediens. Sed debet intelligi in antecedente, non habebunt actiones proprias, nec actualiter, nec aptitudinaliter, nec virtualiter ; et bene sequitur quod non habebunt proprietas essentias, quia quodlibet activum per propriam formam et virtutem habet virtualiter suam actionem, etiam quando non actualiter producit.
Et ista expositio antecedentis potest haberi ex illo verbo Commentatoris, quod praemittit, conve nit istis, ut nullum ens habeat actionem propriam naturalem, et subdit : Cum entia non habebunt actiones proprias. supple naturaliter vel aptitudinaliter secundum propriam naturana, non habebunt essentias proprias. Illi autem contra quos arguit ibi, scilicet moderni, ponunt unum agens omnia entia sine medio, sed non sicut Christiani, quia secundum Augustinum 7. de Civit. c. 30. sic Deus res, quas condidit administrat, ut eas agere proprios motus sinat. Licet enim posset agere omnia, et sic agendo, entitates quidem rerum non destrueret, sed eas, quas otiosas et vanas relinqueret: maluit tamen eis, sicut entitatem, sic et virtutem activam et propriam tribuere actionem, non enim universaliter perfectionem rebus subtraxit, cujus sunt capaces.
Ad secundam formam (q) materialem non negat Philosophus immediate induci in materiam a Deo, imo inferius in quaestione de bona fortuna dicetur, quid Aristoteles sensit de anima intellectiva, de intentione ejus 7. Metaphys. ubi adducitur Commentator: et videtur dicere quod nullum immateriale possit transmutare materiam immediate, et si intelligat de Deo, sicut videtur specialiter per illud verbum, dicentibus mundum generari, negaret eum Theologus ; et eamdem sententiam dicit in commento tertio, post, illud quod movet materiam, necessario est corpus habens qualitatem activam, aut potentiam, quae agit per corpus habens qualitatem activam, et imponit Aristoteli quod idem sensit.
Sed melius videtur, quod quando littera Aristotelis potest habere sanum intellectum, et littera Commentatoris sanum intellectum habere non potest, quod dicatur Averroem non habere intentionem Aristotelis et salvetur ejus intentio ; quod hic etiam videtur posse fieri. Nam de hoc ad praesens, breviter transeundo dici potest, quod Aristoteles ibi arguit contra Platonem probando, quod ideae non sunt necessariae ad generationem, quia sufficit hoc aliquid ad generandum hoc aliquid; sed nec ideae possunt generare hoc aliquid, quia si generans non est hoc aliquid, nec genitum erit hoc aliquid. Utraque consequentia satis tenet non esse genitum . per ideam Platonis, nec tamen extendenda est ad propositum nostrum, scilicet de Deo, quia si idea generaret, esset generans univocum, quia ejusdem speciei: non est autem aliqua causa univoca necessaria, nisi composita et materialis, sicut genitum est compositum et materiale. Hoc pro prima parte rationis, scilicet quod ideae non sunt necessariae.
Pro secunda parte, scilicet quod ideae non possunt generare, facit illud quod si generans univocum non sit hoc aliquid compositum et materiale, nec genitum erit hoc aliquid. Deus autem, et potest esse causa generationis, et requiritur ad generationem, non sicut causa univoca, sed aequivoca, et hoc suprema, in cujus virtute agit omnis alia causa, tam univoca quam aequivoca.
Ad tertium (r) absolute concedendum est tam Aristotelem quam Averroem Deum posse immediate movere corpus, negasse. Et in hoc habet Theologus utrumque negare. Posuerunt tamen Deum movere Caelum mediate, scilicet mediante Intelligentiam, quae est propria motrix Caeli. De hoc amplius tangetur respondendo ad tertium argumentum principale ad quaestionem.
Ad quartum (s) quod confirmat istas tres probationes, dici potest quod non est de intentione Aristotelis, quod Deus absolute necessario causet quidquid immediato causat, hoc est, sine causa media agente, sicut dicetur inferius de anima intellectiva in quaestione de bona fortuna. Sed secundum ipsum, Deus necessario agit quidquid potest agere immediate, hoc est, sine omni medio sive agente ad ipsum, sive ad aliquod praevium disponens ad illud, et sine omni medio causato, sive praevio ad illud ; illud ergo quod sine omni medio causato praevio, sive causante praevio, potest agere, hoc necessario agit. Et ratio hujus est apud eum, quia ex quo istud a solo Deo immediate omnino dependet, ipsius novitas in essendo, sive contingentia non reduceretur, secundum ipsum, ultimate, nisi in aliquam novitatem in Deo. Et sic intendit ipse arguere 8. Physic. quia illa novitas motus in universali, sive omnino primi causati, quodcumque illud esset, esset immediate a Deo sine omni causa media agente, vel disponente, et sine omni causato medio. . De illo autem, quod potest Deus immediate causare, sine, scilicet causa media agente attingente illud, dum tamen sit aliqua causa dispositiva ad illud, vel saltem aliquod causatum praevium requisitum ad illud, non diceret
Aristoteles quod Deus necessario simpliciter illud causarvct, sed tantummodo necessitate inevitabilitatis, et hoc posito illo primo, vel praevio, quod requiritur.
In neutro autem istorum concordat cum eo Theologus, quia ponit, quod Deus per voluntatem libere et contingenter se habet ad quodcumque causabile extra, et hoc exclusa necessitate non solum immutabilitatis, sed etiam inevitabilitatis.
Concedo ergo, quod Aristoteles secundum sua principia negaret Deum multa posse immediate causare, puta omnia illa, in quorum productione est simpliciter contingentia, absque utraque necessitate praedicta; sed in hoc Theologus contradicit sibi, sicut dictum est. Est ergo de demonstratione, conclusio principalis et ordine quarta, ista, scilicet quod Deum habere omnipotentiam immediate, respectu cujuscumque causabilis, licet sit verum, non tamen est nobis demonstrabile, demonstratione quia.