De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad primum, rejecta resolutione aliorum, de quo 1. d. 8. q. ult. respondet quod Philosophus ibi 8. Physic. intellexit de potentia infinita intensive, et non tantum secundum durationem infinita, quia nulla virtus potest movere semper,nisi vel a se vel virtute alterius, et sic ad aliquam status, quae moveat a se, quae etiam consequenter est a se, et infinitum intensive, quia nihil est limitatum nisi ab alio id limitante. Vide de hoc i. d. 2. q. 2. a num. 20. Ad consequentiam illam, licet infinita potentia sit omnipotentia, non tamen concluditur hoc demonstrative, quia Philosophus negaret dabilem esse omnipotentiam immediatam, quia non est notum naturaliter eam dari. Argumentum ergo probat tantum quintam conclusionem, id est, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, et non facit contra alias.
Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles non intellexit primum ens esse infinitae potentiae intensive, sive vigoris, sed tantum extensive, sive duratione. Ratio enim sua non plus concludit, nisi quod ipsum movet motu infinito, quia motus ille non est infinitus nisi duratione, et ad hoc videtur sufficere virtus infinita in duratione.
Contra dupliciter : Primo contra illud, quod imponitur Aristoteli. Secundo contra rationem, quae ad hoc adducitur. De primo, Aristoteles enim ex hoc quod Deus est infinitae potentiae, concludit quod non potest esse in magnitudine, nec habere magnitudinem, quia nec infinitam, cum nulla talis sit, nec finitam, quia quacumque potentia in magnitudine finita posset aliqua esse major. Intelligit ergo in antecedente talem infinitatem potentiae, cum qua secundum intentionem ejus, non posset stare oppositum consequentis, scilicet habere magnitudinem, vel esse in magnitudine, quia hoc esset dicere, quod faceret consequentiam, quae secundum intentionem ejus, non teneret, si oppositum consequentis posset stare cum antecedente. Nunc autem cum potentia infinita secundum durationem potest stare oppositum consequentis, scilicet esse in magnitudine, secundum intentionem ejus, cum manifestum sit Caelum habere magnitudinem, et tamen secundum ipsum habet potentiam infinitae durationis, imo secundum ipsum 9. Metaph. et 1. Cael. et Mund. et in multis aliis locis: Omne sempiternum est formaliter necessarium, et ita, si est activum, habet potentiam activam infinitam secundum durationem ; ergo in antecedente non tantum intelligit ille de potentia infinita duratione, sed de aliqua alia, quae repugnat magnitudini, illa autem non est nisi infinitas intensiva. Concedo ergo cum ista conclusione, quod Aristoteles sive sufficienter probaverit intentum suum, sive non, intellexit de infinitate potentiae intensiva.
Sed tunc restat secundum, scilicet de probatione, qualiter, scilicet ejus probatio procedat. De hoc dico, quod tanta perfectio potest concludi de potentia, ex hoc quod sufficienter potest in talem actum, quantum potest concludi ex hoc quod erit in talem actum: etsi ergo antecedens Aristotelis , scilicet quod Deus movet motu infinito, falsum sit, secundum Theologos tamen multi eorum concedunt quod potest movere motu infinito, etiam a parte ante, sicut omnes concedunt, quod a parte post, tamen differunt a Philosopho in hoc, quia Philosophus ponit istam potentiam necessario conjunctam actui, quia inter extrema, secundum se immutabilia, est habitudo omnino necessaria; talia, secundum eum, sunt Deus et Caelum, ergo inter ista est habitudo necessaria necessitate immutabilitatis, ad quam sequitur motum, qui causatur ad hoc in illo, esse necessarium non illa necessitate, quae repugnat motui, sed necessitate inevitabilitatis, non potest ergo cessare, Nec concordat secum Theologus in prima propositione, inter extrema, etc. Nec in secunda de Caelo, quia non ponit movere necessario competere Deo actualiter: ponit tamen posse infinito tempore movere. Ex isto posse, sicut ex ipso movere, concludi potest infinitas potentiae.
Sed numquid intensive? Dico quod sic, nulla enim virtus potest per infinitum tempus movere, nisi vel a se, vel virtute alterius, et tandem oportet stare ad aliquam primam, quae movet ex seipsa. Aristoteles ergo arguit de potentia primi moventis, qui non movet virtute alterius, sed a se; et ex hoc potest inferre, quod ipsa sit infinita intensive. Quod autem habet a se potentiam activam, habet a se entitatem; quod autem habet a se aliquid, habet illud in tota plenitudine, quae sibi potest competere ; nihil enim habetur limitate in aliquo, nisi habeatur ab aliquo agente determinante illud ad certum gradum, quia si unum ens habeat a se plenitudinem entitatis, et aliud ens non haberet a se talem plenitudinem, sed entitatem limitatam, omnino nulla esset ratio, quare illud plus haberet plenitudinem entitatis, quam istud; sed videtur esse casus, qui non potest esse in his quae sunt a se. Ex hoc igitur, quod primum movens movet a se, et per consequens, est a se, cum tota plenitudo potentiae activae et entitatis non possit esse sine infinitate intensiva, sequitur quod ipsum sit infinitae potentiae intensive.
Contra hoc, quod accipit in antecedente, quod movet motu infinito, quia aeque habetur, secundum te, propositum, si moveret motu infinito, sed a se. Concedo quod vis principalis in hoc stat, quod est movere a se, sed aliquam evidentiam habet ratio de motu infinito, quia secundum Aristotelem motus primus est primo infinitus, et ita ille est magis proprius primo moventi ; primitas autem motionis est medium proprium ad propositum, ut intelligatur in antecedente, movet motu infinito in prima infinitate, quae, scilicet non est ab infinitate motus alterius, sed a sola virtute illius moventis.
De consequentia autem, licet infinita potentia activa sit vere omnipotentia, non tamen sequitur, si ratione naturali potest concludi hoc habere infinitam potentiam; ergo et omnipotentiam, quia non est notum ratione naturali infinitam potentiam esse omnipotentiam, et hoc totum intelligendo de omnipotentia immediata respectu cujuscumque possibilis.
Cum probatur, quod infinita potentia sit omnipotentia, quia infinita potentia non potest excedi, nec intelligi excedi; quaecumque autem potentia, quae non est omnipotentia, potest intelligi excedi.
Responderet Philosophus, quod potentia suprema non est omnipotentia, sicut intelligimus omnipotentiam, et tamen est infinita potentia: non ergo potest intelligi excedi secundum intensionem, quia sic infinita est. Sed licet possit intelligi excedi aliquo modo secundum extensionem, quia non est omnipotentia, non tamen proprie hoc intelligi potest, quia non sine contradictione, quia diceret Philosophus, quod omnipotentiam immediatam respectu cujuslibet in aliquo eodem esse, includeret contradictionem, quia destrueret ordinem essentialem causarum.
Verum est ergo, quod suprema potentia activa, sive potentia infinita est omnipotentia, sed non est notum per rationem naturalem, quod suprema potentia possibilis etiam intensive infinita, sit omnipotentia proprie dicta, quae, scilicet potest in quodcumque possibile immediate.