Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum in augmentatione charitatis tota charitas praeexistens corrumpatur, et nova inducatur ?
D. Thom. l. 2. q. 52. art. 2. D. Bonavent. hic, part. 2. q. I . et 2. Richard. art. 2. q. I . et 2. Bassol. q. 2. Rubion. q. 3. Doctor in Oxon. q. 4 et fuse 3. Physic. q. 4. Rada tom. I.contr. 18. art. 2. Suarez in Met. disp. 46. sect. I. Tolet. 4. Physic. q. I.
Supposita augmentatione charitatis secundum Augustinum 6. de Trin. c. 7. In his quae non sunt mole magna, hoc est majus, quod est melius, quaeritur : Utrum in augmentatione charitatis, tota charitas praeexistens corrumpatur, et nova inducatur ? Quod sic videtur, aliter forma mutaretur de minori ad majus, et esset subjectum transmutationis.
Contra, I. de Generat. text. 31. et 3b. auctum oportet manere.
Dicitur quod corrumpitur, quia termini motus sunt incompossibiles. Huic opinioni addo duas confirmationes, prima est : Consimili modo se habent proportionabiliter majus et minus in diversis speciebus ; sed in ordine specierum, quarum una est majoris perfectionis quam alia, species perfectior et existens perfectiori modo, non habet minorem cum quodam addito, imo quanto species est perfectior, tanto est simplicior ; igitur cum simplicitas sit perfectionis in omnibus formis, videtur quod in eadem specie forma perfectior sit simplicior non habens formam praecedentem cum addito.
Secundo confirmatur sic : Consimili modo videntur se habere majus et minus in formis accidentalibus, quomodo se habet in formis substantialibus, si ibi ponantur majus et minus. Nunc autem secundum omnes ponentes in substantia majus et minus, substantia perfectior in eadem specie est simplicior, non continens aliam cum addito, ut ponitur de anima Christi ; igitur similiter erit de forma accidentali.