De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad argumentum ad oppositum deductum num.2. respondet, omnipotentiam proprie sumptam, ut de ea loquuntur sancti, habere pro objecto causabile non producibile vel notionale, de quo late 1. d. 20. ubi etiam locum Augustini hic adductum explicat, vide ibi. Hic assignat bonam rationem n. 36. quare omnisciens, omnivolens inferunt scire et velle notionalia, et omnipotens non infert posse in ea, quia scilicet sunt scibilia et volibilia, sed non sunt possibilia.
Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro potentia causativa, cui correspondet possibile, id est, causabile ; alio modo potest intelligi magis extensive, pro potentia productiva, cui respondet possibile, id est, objectum producibile, et ita omnipotentia potest intelligi dupliciter : Primo modo, potentia causativa omnis causabilis. Secundo modo potentia productiva omnis producibilis. Si secundo modo intelligeretur, solus Pater omnipotens, quia solus Pater habet fontalem foecunditatem ad producendum omne producibile. Sancti vero non sic loquuntur de omnipotentia, sed tantum primo modo, ut scilicet importat potentiam causativam omnis causabilis, id est, possibilis, quomodo nec Filius est possibilis, nec Spiritus sanctus, licet sit producibilis, quia non est causabilis, nec in alietate naturae producibilis. Secundum ergo quod Sancti loquuntur de omnipotentia, scilicet pro potentia causativa omnis causabilis, quae est communis tribus personis, absolute concedendum est, quod omnipotentia non respicit actum notionalem intrinsecum, et si ergo posset demonstrari Deum esse omnipotentem, non tamen potentem in tales actus notionales.
Sed contra hoc est difficultas in auctoritatibus Augustini et Richardi adductis.
Ad auctoritatem Augustini quae allegata fuit prius in contrarium, dici potest quod ista consequentia, si Pater non potest generare Filium, vel non aequalem Filium, non est omnipotens, non est formalis eo modo quo arguitur a destructione partis in quantitate ad destructionem totius, sed est a destructione posterioris necessario consequentis ad destructionem prioris, quia si non posset generare Filium, aut Filium aequalem, aut hoc esset, quia non competit ejus perfectioni essentiali, aut quia non competit ejus proprietati personali. Non secundo modo, quia illa persona est a se, et ideo non repugnat proprietati suae aliquid active producere. Si primo modo, ergo non habet naturam perfectam, cui possit in aliquo supposito, competere potentia productiva omnis producibilis ; et si ergo negatio actus notionalis non infert formaliter negationem omnipotentiae, tamen gratia materiae tenet consequentia de ista persona, cui non repugnat ratione proprietatis suae actus talis notionalis.
Sed contra hoc arguitur, per hoc quod omnipotentia videtur proprie respicere Deum, vel personam divinam pro objecto, juxta illud Richardi 12. de Trin. ubi arguit, quod si duo essent omnipotentes, unus faceret alium nullipotentem, quod non sequeretur, nisi respectu omnipotentiae in uno eorum, objectum esset alter omnipotens.
Ad hoc potest dici, sicut dictum est ad argumentum Augustini, quod non tenet illa consequentia tanquam a toto in quantitate, est omnipotens ; ergo est potens circa alium Deum sive circa alium omnipotentem, quia alius Deus, si poneretur, non esset objectum omnipotentiae proprie dictae, sed necessario esset a se. Sed consequentia sic tenet per locum extrinsecum : Uno modo, quia unus omnipotens posset sua voluntate omnia possibilia et compossibilia producere; alius vero omnipotens posset ex sua voluntate eadem possibilia impedire ; ergo ille faceret illum nullipotentem, non agendo aliquid circa ipsum, sed circa objectum potentiae ipsius.
Si dicas illum cum isto in objectis volitis universaliter concordare.
Contra, quamquam illud videatur esse pura fictio de illis, respectu quorum utraque voluntas mere contingenter, et aeque independenter se habet, tamen ex hoc sequitur quod ille faciat istum nullipotentem, quia non possunt esss duae causae totales causantes idem causatum, quia vel illud bis acciperet esse, vel non utraque ut distincta ab alia esset causa completa. Iste autem, qui, per te, ponitur concordare cum illo in volitis, per suam propriam voluntatem potest esse causa totalis et completa volitorum ; ergo ille non potest esse causa totalis distincta respectu eorumdem. Et sicut est de duobus, ita de omnibus: ergo per voluntatem illius ex parte objectorum potest ille fieri nullipotens, hoc est non potens aliquid ponere in actum, voluntate istius praeveniente, ut distincta, et totaliter causante idem.
Sed contra responsiones istas datas ad auctoritates Augustini et Richardi arguitur per hoc quod formaliter sequitur, si Filius est omnisciens ; ergo est sciens generationem Patris; et consimiliter, si est omnivolens, est volens istam generationem; ergo a simili de omnipotentia, sequitur in consequentia vera et formali; est omnipotens, ergo est potens in generationem illam, et non tantum gratia materiae, sicut dicit responsio.
Hic potest dici, quod in omnibus istis nominibus : Omnipotens, omnisciens, omnivolens est distributio, non actus, sed objecti ipsius actus; ergo formaliter inferri potest de objecto hoc et illo, et ita de quibuscumque objectis actus talis; nunc autem scientiae et voluntatis divinae in quacumque persona divina, objectum simpliciter est actus notionalis, non sic est objectum omnipotentiae ; igitur formaliter omnisciens et omnivolens inferunt scire et velle actum notionalem, non sic omnipotens posse actum notionalem. Ratio illius differentiae est, quia actus notionalis est quid scibile et volibile, non autem simpliciter possibile, prout possibile intelligitur causabile, quia etsi habeat rationem boni et veri, non tamen rationem causabilis et causati.