De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum, juxta quintam conclusionem, sed D. Thom. dicit, tantum esse creditum Angelum esse creabilem. Secundo, quod Philosophus id, neget, quia posuit intelligentias esse a se, quia posuit esse necessarias. Henricus vero ait Philosophum posuisse, intelligentias esse infinitas, et consequenter a se.
Ad aliud (c) argumentum de creatione Angelorum, concedo quod sicut ista demonstratur, quod Deus potest in omne causabile, mediate vel immediate, ita potest demonstrari in particulari, quod possit in hoc, quando minor, mediante qua infertur talis conclusio, est evidens vel demonstrata, aliter non, quia secundum Philosophum primo Priorum, contingit scire de omni mula esse sterilem, et ignorare de hac mula, si haec minor est ignora, scilicet hanc esse mulam; nunc autem minor respectu hujus conclusionis : Deus potest causare Angelum, est ista : Angelus est causabilis.
De ista autem minore dicitur, quod tantum est credita, et non demonstrabilis, et ideo conclusio sequens est tantum credita, licet major universalis sit demonstrabilis.
Dicitur secundo, quod ista minor neganda esset secundum Philosophum, et ita conclusio. Posuit enim Philosophus (ut dicunt isti) omnem Intelligentiam esse simpliciter a se, quia posuit omnem Intelligentiam esse necessariam, sicut patet 12. Metaph. causatum autem ab alio est ex se non ens, et de se possibile; quod autem est simpliciter necesse esse, nullo modo est possibile; non ergo posuit Aristoteles, ista contradictoria, scilicet Intelligentiam esse necessariam, quod plane posuit, et tamen eam esse causatam ab alio.
Dicitur etiam a quibusdam, quod Aristoteles, posuit Intelligentiam esse infinitam, et ex hoc sequitur etiam quod ipsa sit a se, quia quod est ab alio, est finitum. Antecedens probatur, quia 12. Metaph. cap. 4.
repetit ostensum esse, quod non convenit primum movens habere magnitudinem, quia habet potentiam infinitam, et finitum non habet potentiam infinitam. Post illud statim in principio 5. cap. quaerit, utrum ponendum sit unam talem substantiam, aut plures, et determinat quod plures secundum numerum lationum; intentio ergo sua est, comparando conclusionem praecedentem ad conclusionem sequentem, quod plures sint substantiae sine magnitudine, quia infinitae potentiae.
Item cap. 5. post principium : Palam, inquit, est, quia tot substantias necesse est esse natura sempiternas et immobiles secundum se, et sine maguitudine propter praedictam causam, in 4. cap. scilicet habere potentiam infinitam, quia illa non potest esse in magnitudine, nec finita, nec infinita, quia nulla est.