De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Probat contra Divum Thomam et Henricum hanc esse demonstrabilem juxta quintam conclusionem 1. n. 27. quia non possunt esse duae naturae intellectuales infinitae ; et si essent a se, essent infinitae, quia utraque alteram intelligeret et vellet, et sic beatificaretur in se, et in alia, et una potentia comprehenderet duo objecta adaequata, imo comprehenderet, quod nullo modo esset objectum ejus, scilicet aliam naturam. Vide alias multas rationes ad hoc 1. d. q. 3. et 4. Quod vero id sit infinitum, quod est a se, patet ex ratione allata n. 31.
Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus ; et cum istud, Angelum esse ens a se sit non tantum falsum, sicut patet, sed etiam valde absurdum, quia oppositum ejus potest demonstrari, ut patebit, nec istud legatur expresse ex littera Aristotelis, non videtur hoc sibi rationabiliter imponi.
Dico ergo de ista minori: Angelus est causabilis, duo opposita praedictis : Primum, quod illa est demonstrabilis ; secundum, quod illud fuit ab Aristotele concessum. Primum probo sic, non possunt esse duae naturae intellectuales simpliciter infinitae: sed quaecumquae natura intellectualis, si est a se, sive in causata, ipsa est simpliciter infinita; ergo non possunt esse plures naturae intellectuales simpliciter incausatae. Prima est incausata, alioquin non esset prima: ergo quaelibet alia est causata.
Prima propositio istius deductionis probatur diffusius in quaestione de unitate Dei ; nunc tango unam probationem, quia utraque illarum intelligeret alteram perfectissime, tantum scilicet quantum ipsa est intelligibilis et comprehensibilis, et similiter una diligeret aliam, quantum ipsa est diligibilis, et sic etiam utraque seipsam comprehendit et diligit, et ita utraque tam secundum intellectum quam secundum voluntatem beatificatur, tam in seipsa quam in alia ; eamdem autem potentiam simul comprehendere duo objecta adaequata infinite est impossibile, quoniam utrumque objectum toti virtuti potentiae totaliter adaequatur, imo nec una potentia potest habere duo objecta aeque prima, essentia autem istius esset primum objectum sui intellectus. Non ergo essentia illius erit primum objectum istius, sed nec erit objectum secundarium, quia non est entitate posterius quam si essentia illius, cum sit infinita sicut ista, nec per consequens est posterius ea in intelligibilitate. Potentiam etiam ita perfecte comprehendere essentiam alterius sicut propriam est impossibile, praecipue quando natura propria non includit eminenter naturam alterius, nec dependet essentialiter ab illa altera, nec est ejusdem speciei cum illa, quae omnia sunt vera in proposito de Deo, scilicet et Intelligentia.
Secunda propositio hujus deductionis, scilicet quod natura, quae est a se, est infinita: patet ex illo, quod dictum est supra, qualiter Philosophus probat primum movens esse infinitae potentiae, quia est a se potens, et ideo habet plenitudinem potentiae.