De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando solutiones, quae eis adhibentur ab aliis aliter de Aristotelis mente sentientibus. Idem probat secundum Averroem et Avicennam, de qua re etiam fuse agit 1. d. 8. q. ult. Solvit loca in contrarium adducta ex Philosopho n. 37. per subtilissimara doctrinam. Vide multa et praeclara dubia circa hanc quaest. apud Leuch. hic a sig. In ista quaest. etc.
Secundum, scilicet quod Aristoteles concessit istam minorem, probo, et primo ex intentione ejus, 12. Metaph. Concedit enim omnia habere ordinem essentialem inter se, et magis ordinem essentialem ad unum primum. Nunc autem infinitum intensive non potest esse subordinatum essentialiter alicui alteri, nec sicut ad finem, quia bonum infinitum non est propter alterum bonum ; bonum autem totius universi utroque modo se habet, et scilicet in ordine entium inter se, et in ordine eorum ad optimum separatum: nec infinitum potest esse subordinatum alteri principaliori, quia habet virtutem activam infinitam, et etiam secundum ipsum in fine 12. Entia non volunt male disponi ;unus ergo princeps.
Respondetur quod Aristoteles ordinem concessit in entibus separatis, quia secunda causa dependet a prima, licet non sit causaliter ab ea, sicut est in speciebus numerorum et figurarum.
Contra hoc, nihil est dependens ab aliquo in essendo, a quo non habet in aliquo genere causae esse, et similiter de permanentia, et non obstat illud de numeris, quia numerus minor potentialiter seu materialiter acceptus est pars majoris: pars autem habet rationem materiae, ut habetur 5. Metaph. Paries, inquit, totius ut ex quo causae sunt, et idem ibidem, homm autem haec quidem quasi subjectum ut paries; numerus vero minor actualiter et formaliter acceptus non est pars majoris, nec ab ipso sic accepto dependet major in essendo.
Praeterea in eodem 12. cap. 4. de primo movente dicit, quod movet sicut appetibile et intelligibile; hujusmodi autem movent non mota, sic autem Deus movet Intelligentiam sibi proximam; ergo causat intelligere ipsius Intelligentiae ; sed illud intelligere, ut isti dicunt, secundum Aristolelem est idem quod substantia Intelligentiae.
Si dicatur, quod illud movere est metaphoricum, et non proprie aliquid causare.
Contra, omnis intellectio, quae non est eadem objecto causatur ab objecto, et videtur quod effective, secundum Commentatorem ibi dicentem, quod balneum in mente movet, ut efficiens, et ut extra movet, ut finis. Probatur idem secundo secundum intentionem Aristotelis 8. Physic. quia ibi probat, quod movens infinitae potentiae non potest immediate movere: caelum movetur, igitur immediate ab aliquo movente potentiae infinitae, illud autem est Intelligentia propria motrix ; vult ergo quod illa sit infinita, et per consequens non a se, haec consequentia est superius ostensa.
Praeterea ex eodem octavo arguitur sic : Philosophus vult ibi, quod movens infinitae potentiae moveat Caelum motu infinito, et non immediate ut dictum est: ergo mediate, scilicet mediante Intelligentia. Et hanc esse ejus intentionem, scilicet movens finitum movere Caelum immediate, et movens infinitum mediate, dicit Commentator 12. Metaph. comment. 41. sunt igitur respectu Caeli duo moventia ordinata, tunc arguo sic : Quandocumque sunt plura agentia essentialiter ordinata, aut secundum accipit esse a primo ; exemplum de Coelo, et igne: aut secundum, licet non accipiat esse a primo, tamen accipit aliquam influentiam: exemplum: Baculus motum accipit a manu, ut possit ulterius movere pilam: aut tertio modo ambo attingunt pumdem effectum immediate, sed ordine quodam, primum, scilicet principalius, et secundum minus principaliter, tamen ipsum eumdem effectum attingit. Exemplum de patre et matre respectu generationis prolis, secundum opinionem ponentem matrem esse activam. Quaero ergo, quo istorum trium modorum se habent ista duo agentia in movendo Coelum? Non tertio modo, quia statim sequitur quod in aequali tempore, imo in eodem tempore moveat virtus finita et infinita, quia utraque attingit motum immediate tanquam proprium effectum. Si detur secundum, cum nihil secundum Aristotelem recipiat ab Intelligentia aliud ab ejus essentia, habetur propositum. Si detur primum, patet quod hoc est propositum: patet ergo, quod Aristoteles sic intellexit ista agentia esse ordinata, quod secundum esset a primo, et tunc. primum movet mediate, et dat esse, et virtutem proximo moventi; et quia perpetuo dat illud esse et virtutem, ideo est causa perpetuitatis in motui finitas autem virtutis, quae non est aliud a natura Angeli, est causa successionis motus, quia illi virtuti potest esse aliqua resistentia in mobili, quae non posset esse virtuti infinitae. Tertio probatur hoc idem ex intentione Averrois qui de intentione Aristotelis loquens in tractatu de substantia Orbis c. 3. dicit sic : Corpus caeleste non indiget tantum virtute movente in loco, sed etiam virtute largiente esse et substantiam suam et permanentiam aeternam, etc. Et post, dixerunt quidam ipsum, scilicet Aristotelem non dicere causam agentem Caelum, sed tantum causam moventem, et illud fuit valde absurdum. Ita posuit Aristoteles Caelum esse formaliter necessarium sicut Intelligentias, quia universaliter omnem substantiam sempiternam dixit formaliter esse necessariam, ut patet 9. Metaph. c. 7. est autem potentia nihil sempiternum, etc. et 12. Metaph. satis habetur intentio ejus de hoc c. 5. ergo ita staret cum intentione ejus, quod Deus esset causa esse, et substantiae ipsius Intelligentiae, sicut secundum Averroem fuit intentio ejus de Caelo.
Praeterea haec est intentio Avi. cennae expresse 9. Metaph. c. 4. quod omnis Intelligentia causata est a primo, et forte in hoc non solum non contradicit Aristoteli, sed explicat illud de modo et ordine productionis, quod Aristoteles non explicavit. Et si dicatur Aristotelem posuisse omnem Intelligentiam a primo immediate productam, tunc Avicenna quantum ad ordinem quem ponit, contradicit ei, sed ad propositum, quod Intelligentia sit producta habetur concordia. De modo autem illius causationis satis haberi potest ex intentione Avicennae, quoad hoc, scilicet quod non posuit eam per motum vel mutationem, vel cum aliqua novitate, sed quod totum esse Intelligentiae semper esset a primo, et in diversitate essentiae, sicut nos ponimus, quod filius est a patre semper in eadem essentia, et sicut secundum Aristotelem, sempiternum est lumen in illis corporibus perspicuis, quae nunquam cadunt in umbra alicujus corporis, scilicet corporum causantium umbram in universo, et tamen illud lumen perpetuum in corporibus illuminatis poneretur a Sole effective; non enim lumen illud diceretur a se formaliter, quia tunc non esset ejusdem rationis cum lumine in illa parte, quae aliquando non illuminatur, nam illud lumen cum sit novum, certum est, quod causatum est a Sole, quod autem causatum est, non est ejusdem rationis cum eo quod est a se.
Quando ergo probatur secundum intentionem Aristotelis, Angelum non esse causatum, quia secundum ipsum est formaliter necessarium.
Dico, quod ipse non posuit ista inter se repugnare causatum et formaliter necessarium, cum dicat 2. Metaph. Sempiternorum principia semper esse verissima necesse est,quia sunt aliis causa veritatis. Sempiterna ergo, quae ipse posuit formaliter necessaria, concessit principia habere.
Item 5. Metaph. cap. de Neces sario : Nihil prohibet necessariorum quorumdam esse alteras causas. Hoc etiam patet in veritatibus principii et conclusionis, si tamen principium sit causa conclusionis in essendo verum.
Cum arguitur, causatum est de se non ens, sed possibile esse proprie, dicendum esset, quod non est de se ens, vel magis non est a se ens, ita quod causato non oportet quod competat aliqua non entitas, sed negatio modi essendi, qui est a se esse ; et ista negatio est compossibilis necessario, licet negatio entitatis non sit compossibilis ei.
Quod etiam dicitur, quod causatum est de se possibile, si intelligitur de potentia, quae est differentia entis opposita actui, talis potentia non necessario invenitur in causato, nisi quod causatur cum novitate ; non autem necessarium fuit apud Aristotelem connexio causationis et novitatis, sicut nec apud illos Theologos, qui dicunt Deum posse produxisse aliquid ab aeterno ; est tamen omne causatum possibile, hoc est, objectum potentiae causativae, sed ista possibilitas, licet repugnet necessitati a se, non tamen secundum Aristotelem repugnat necessitati formali.
Ad aliud, cum imponitur Aristoteli de infinitate Intelligentiae, oppositum est verum, et etiam in se demonstrabile, et ostensum est prius, quod sit de ejus intentione.
Ad illas ergo auctoritates ejus pro hoc adductas. Ad primam, conclusio ultima 4. c. non est i 11a, quod primum est sine magnitudine, quia infinitae potentiae, sed post illam sequitur alia conclusio, quasi recitata, ut prius ostensa, scilicet quod est impassibilis et inalterabilis ; omnes enim alii motus sunt posteriores illo, qui est secundum locum. Haec ille. Non est autem illa substantia mobilis secundum locum, quod probari potest ex praehabitis ibi, et tunc concludit: ergo non est mobilis aliquo posteriori motu, et ita inalterabilis. Et tunc sequitur principium 5. c. utrum autem unam talem, etc. ita quod talis ista refertur ad esse inalterabile, de quo immediate praecessit sermo. Non autem refertur ad esse potentiae infinitae, de quo fuit sermo in praecedente sig. , quae enim continuatio esset sermonis, quod esse tale referatur ad conditionem prius habitam mediate, et non ad illam quae prius immediate habetur? Vel posset dici, quod si tale referatur ad illam conditionem mediate propositam, referenda est ad illud quod fuit in conclusione, scilicet non habere magnitudinem, et concedo quod plures.sunt tales sine magnitudine, sicut plures sunt inalterabiles et impassibiles.
Ad aliam auctoritatem dico, quod negatio potest per tot media propter quid de aliquo concludi, quod possunt esse in ipso causae repugnantiae ad affirmationem oppositam. Et si aliquid unum sit causa adaequata repugnantiae, illud erit medium adaequatum ad ostendendum talem negationem; infinitas autem intensiva est una causa repugnantiae ad habere magnitudinem, sed non adaequata; habere autem intellectualitatem sine materia est ratio adaequata. Ista autem duo oportet conjungi, scilicet intellectualitatem et immaterialitatem ad habendum medium sufficiens, quia sicut non sufficit intellectualitas sola secundum mentem Aristotelis sicut patet in homine, sic nec immaterialitas sicut patet in Caelo.
Ad istam ergo auctoritatem dico, quod non habere magnitudinem potest concludi ex infinitate potentiae, et sic concluditur ibi, cap. 4. conclusione penult. et etiam concluditur 8. Physic. Potest etiam concludi ex alio, scilicet immaterialitate cum intellectualitate. Purum enim intellectuale non potest habere magnitudinem, quia forma intellectualis non est extensibilis, sed si aliquod intellectuale sit quantum, habet materiam, quae perficitur a forma intellectuali, et tunc recipit quantitatem, non ratione intellectualitatis, sed ratione materialitatis, quam perficit forma intellectualis, sicut est in homine. Haec ergo est vera: Naturahabens infinitam potentiam non habet magnitudinem ; et haec, natura intellectualis non habens materiam non habet magnitudinem. Ibi ergo versus finem 4. c. probatur, non habere magnitudinem per habere potentiam infinitam, sed illud non est medium adaequatum respectu praedicati ; ibi autem c. 3. post principium habetur de substantiis immobilibus, quod oportet eas esse sine materia, sempiternas enim eas esse oportet. Et si aliquid est actu sempiternum ; ergo actu sine materia, et postea in principio 4. cap. habetur, quomodo istae substantiae moventes sunt naturae intellectuales.
Ex istis habetur secundum medium ad removendum magnitudinem, quod est esse intellectuale sive materia, et istud est medium adaequatum respectu praedicati. Quando ergo dicitur c 4. quod oportet tot substantias esse sine magnitudine propter causam praedictam, hoc debet intelligi de illa causa adaequata, quae scilicet est intellectualitas sine materia, quae dicta est in principio tertii capituli, et in principio quarti capituli, non autem debet referri ad illam proportionem, quae tacta est in fine de infinitate potentiae. Nec hoc videtur destruere sententiam litterae, cum intellectualitas immaterialis sit propria causa, imo adaequata respectu praedicati; hoc autem, quod est habere infinitam potentiam, vel non est ejus causa, vel non adaequata, quia praedicatum omni Intelligentiae convenit, medium autem convenit soli Deo, Cui honor est et gloria in saecula saeculorum.