Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum charitas augeatur per additionem gradus in essentia charitas ad gradum praeexistentem ?
Vide Doclores citalos quaestione antecedenti et q. 4.
Quod non, quia gradus non est aliud ab essentias igitur si mutatur secundum gradum, mutatur secundum essentiam, et per consequens essentia non manet.
Item, quarto Physicorum, capite de Vacuo, rarefactio fit per hoc, quod suppositum est in potentia ad utrumque contrariorum, et non per hoc, quod advenit aliquid novum ; igitur a multo fortiori, sic erit in augmentatione virtuali.
Item, simile in forma appositum simili non auget, sicut patet de tepido ; igitur nunquam augetur charitas, nisi in duplum.
Item, idem non additur sibi. Quaero ergo quae distinctio est inter primum gradum et secundum? Non specifica, certum est; non numeralis, quia illa est a subjecto, quinto Metaph. text. comm. 12. quia alia materia, etc.
Oppositum, Augustinus lib. l5.de Trinitate, cap. 26. Bis dabatur Spiritus sanctus; ergo bis charitas, et non recessit prior ; ergo, etc.
Item, homilia 24. Promittitur, ut plenius habeatur.
Item, Ecclesia orat gratiam infundi, et non in vanum, supponendum est quod Ecclesia non sit sine charitate ; ergo additur gradus gradui.