De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Respondet Doctor ad rationes Henrici per solidam et subtilem doctrinam ad multa deservientem ; ostendit, quod in tribus primis rationibus falsum assumit, et ad 4. bene explicat qua ratione processiones ad intra praeexigatur productionibus ad extra, licet non sint ratio aliqua propria vel formalis ad eas. Habet in solutionibus exquisita et clara Philosophica dogmata, quae noto in margine ; vide eum de his d. 1. q. 1. n. 12. et 14. ubi etiam late Henr. refutat.
Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formaliter tribus personis.
Ad primam probationem istius majoris, notitia in memoria, et notitia verbi non differunt in nobis ut speculativa et practica, * quia non differunt nisi sicut habitualis notitia et actualis, quae conveniunt semper in ratione speculativi vel practici. Si ergo notitia essentialis in patre se habet sicut notitia in memoria respectu notitiae, quae est in Verbo, non erit illa in patre speculativa et alia practica, sed vel utraque practica, vel utraque speculativa. Quod additur ibi de continentia idearum, solvetur respondendo ad argumentum principale.
Ad secundum, notitia in Patre de creatura non se habet, sicut notitia artis universalis respectu notitiae ejusdem in Verbo. Patet hoc ex praedictis, quia se habent sicut notitia memoriae et intelligentiae, et licet prima sit quasi habitualis, et secunda quasi actualis, tamen utraque est aeque universalis, vel particularis.
Illud etiam quod dicitur de arte universali, quod ipsa sit speculativa, et ars particularis practica, non videtur verum, quia secundum definitionem artis 6. Ethic. Ars est habitus cum recta ratione factivus; pa tet ergo quod omnis ars est habitus practicus, quia omnis habitus factivus est practicus. Hoc etiam arguitur ex eo quod dicitur, artem particularem concipi de arte universali, quia conclusiones practicae resolvuntur in principia practica, saltem ut in principia proxima: imo videtur, quod non possint resolvi aliquo modo in principia speculativa, nisi practica sit subalternata speculativae, quia omnis doctrina conclusiones proprias resolvit in principia propria, nisi sit subalternata alicui superiori, cujus conclusiones habet pro principiis. Si quandoque ergo inveniatur dictum ab aliquo auctore, quod ars universalis est speculativa, et particularis practica, hoc indiget expositione, et potest sic intelligi : Quanto aliquod medium recedit magis ab uno extremo, tanto non solum accedit ad alterum, sed dicitur habere rationem alterius, sicut patet ex 5. Phys. quod rubeum respectu albi dicitur nigrum. Nunc autem cognitio mere speculativa est illa quae nullo modo est directiva in opus ; cognitio vero mere practica est illa quae immediate est directiva in opus: quaecumque ergo cognitio media pro quanto magis recedit ab uno extremorum, tanto magis potest dici contineri sub altero ; nunc autem cognitio artis universalis non est immediate directiva in opus, quia operationes sunt circa singularia 1. Metaph. notitia autem artis particularis est immediate directiva. Pro tanto igitur notitia artis universalis potest dici speculativa, pro quanto non est immediate directiva in opus, sicut est particularis ; nec tamen est simpliciter speculativa, sed directiva, licet mediate, quia particularis, virtute ejus, est immediate directiva.
Quod igitur additur, quod in Verbo tanquam in dispositivo novit Deus factibilia, quaero quid intelligit per notitiam dispositivam in Deo. In nobis video unam notitiam de agibili determinantem quid sit agendum, et hanc sequitur actus voluntatis, qua recte volo sic agere, sicut ratio dictat agendum esse. Istam volitionem sequitur quaedam cognitio, qua scio me sic velle, et si scirem voluntatem meam esse immutabilem, et non impedibilem, scirem me aliquando sic facturum esse; in Deo autem non possumus habere distinctos actus, re, sed quasi ratione. Aut ergo per notitiam dispositivam intelligis in Deo notitiam quasi praecedentem omnem actum voluntatis, sive illum, quo vult se sic facturum esse, et tunc sequitur quod si talis notitia in Deo dispositiva est in una persona, et in alia, quia omnis notitia in Deo, quae quasi praecedit omnem actum voluntatis, habetur in intellectu divino virtute primi objecti moventis ; illud autem movet necessario intellectum divinum ad quamcumque notitiam praecedentem actum voluntatis, quia in tota ista motione non invenitur principium motivum nisi per modum naturae, et per consequens necessario.
Aut per notitiam dispositivam intelligis illam, quae sequitur determinationem voluntatis, et tunc sequitur quod cum quaelibet persona novit determinationem voluntatis in quacumque persona, sicut in seipsa, quod quaelibet habet aeque notitiam dispositivam de quolibet operabili. Nec valet dicere, quod haec persona novit aliam sic disponere de operabili, sed non seipsam, quia sicut argutum est ad conclusionem principalem istius articuli: Unius voluntatis una est dispositio, et ita si una persona disponat de hoc operabili, per consequens et alia, quae habet eamdem voluntatem eodem modo, imo eodem actu disponit, et per consequens reflectendo se per actum intellectus super actum voluntatis, sicut una scit se sic disponere de hoc operabili, sic et alia, et sic notitia dispositiva isto modo intellecta est communis tribus personis.
Ad tertiam probationem, quae est de forma naturali activa, respondeo, licet forma naturalis activa habeat respectum quemdam ad productum, qui respectus significatur per nomen principii vel potentiae, tamen illud quod dicitur esse principium, vel potentia tanquam substratum huic respectui est aliqua forma absoluta. Quod probatur, quia non minus formale principium actionis vel motus est aliquod absolutum, quam terminus, et praecipue si ista propositio est vera : Illud est formale principium agendi, in quo agens et productum assi milantur. Nunc autem terminus formalis actionis vel motus non solum potest esse forma absoluta, sed necessario videtur ex 5. Phys. quod est forma absoluta, non includens aliquam relationem; ergo vel est necessarium, vel saltem possibile, quod illud quod est principium formale agendi sit forma absoluta, et ut forma absoluta. Hoc declaratur in exemplo, quia licet calor sit potentia calefaciendi, et hoc quod dico potentia, importat respectum in concreto, tamen ille respectus per se non includitur in ratione principii activi, sicut loquimur de principio activo, accipiendo pro illo quod immediate denominatur ab illo respectu. Hoc patet in alio exemplo magis remoto, hoc quod est, esse objectum, importat ex significatione nominis respectum.
Si tamen quaeratur, quid sit primum objectum visus, non respondetur per aliquod relativum, quia tunc esset facile assignare omnia objecta potentiarum, puta quod primum objectum visus est visibile, et auditus audibile, et sic de aliis: sed oportet assignare pro primo objecto aliquod absolutum substratum illi relationi, quae importatur per hoc, quod est objectum, cujus absoluti forma sit per se motiva talis potentiae, sicut lux, vel color respectu visus, et sonus respectu auditus, et sic de aliis.
Hoc est quod dicit Aristoteles secundo de anima: Cujus, inquit, est visus, hoc est visibile; et sequitur, visibile est color, hoc autem est secundum se visibile, secundum seipsum autem, non ratione, sed quoniam in seipso habet causam esse visibile, omnis enim, etc. Vult dicere, quod si color est primum objectum visus, ipsum secundum se est visibile, non per se primo modo ; et hoc est quod dicit, non ratione, hoc est, hoc praedicatum quod est visibile, non cadit in ratione subjecti, sed per se secundo modo, quia in subjecto est causa praedicati, et hoc intendit, cum subdit, sed quoniam in seipso habet causam.
Consimiliter est in multis aliis, et specialiter in proposito, quia cum quaerimus principium activum respectu alicujus actionis, non intelligimus de respectu, qui importatur in concreto, per hoc quod est principium activum, tunc enim facile esset ostendere respectu omnis actionis suum principium, quia principium activum respectu calefactionis est calefactivum, et illuminationis illuminativum, et sic de singulis. Sed intelligimus de illo quod est proximum fundamentum illius respectus ; illud autem est forma absoluta, et hoc non includendo aliquem respectum, quia respectus ille non posset alicui esse prior natura termino respectus: forma autem activa est prior natura termino actionis, saltem in actionibus aequivocis. Applicando ergo ad propositum, si notitia, quae est ratio formalis producendi creaturam, non plus includat rationem respectus ad eam, quam ratio respectus includiturin forma in ratione principii activi naturalis, et ibi non includitur, sed tantum consequitur, videtur sequi quod in ratione notitiae, ut est formale principium producendi creaturam, non includitur respectus ad eam.
Aliter brevissime potest dici, quod in notitia producta non est aliquis respectus ad creabile, qui non sit in notitia communi tribus personis, sicut prius probatum est.
Ad quartam probationem majoris, licet ista congruentia de prioritate productionis intrinsecae ad extrinsecam posset multipliciter impediri, tamen conceditur conclusio, quod vera est, scilicet quod Pater non posset producere creaturas, nisi prius productis Filio et Spiritu sancto ; et ratio hujus est, quia quando ab eodem unum simpliciter necessario producitur, et aliud contingenter, non potest producere illud, ad quod contingenter se habet, nisi prius producto illo ad quod necessario se habet, et maxime quando eadem est necessitas producti et producentis: productum autem extrinsecum contingenter producitur, intrinsecum vero necessario, sic quod ipsum est necessarium eadem necessitate, qua et producens. Non potest ergo inchoari ordo productorum extra nisi prius terminato ordine productorum intra.
Alia ratio est, quia producto priori communicatur causalitas respectu posterioris, si non repugnet propriae rationi illius producti, nam ex ordine productorum nulla repugnat sibi causalitas, cum ipsum sit prius productum. Cum ergo persona producta (ut tactum est in ratione priori) sit producta prius quacumque creatura, et cum non repugnet sibi ex ratione productionis causalitas respectu creaturae, sequitur quod est prius creatura, non tantum ut est prius producta quam ipsa creatura, sed et ut productiva ipsius.
Et haec duplex ratio prioritatis potest haberi ex verbis Augustini ibi adductis: prima ratio in hoc, quod ait : Verbum Dei esse potuit non existente creatura, non autem a converso ; secunda, in hoc quod subdit, per quod omnia facta sunt. Nec tamen ex istis duabus rationibus, nec cx ista auctoritate sequitur, quod Verbo sit aliqua propria ratio formalis causandi, quia absque tali proprietate rationis causandi potest stare tam prioritas personae ad creaturam tanquam producti ad productum, quam prioritas, tanquam principii productivi ad productum . Non enim oportet quod productum immediatius producenti vel productioni, et etiam productivum tertii habeat propriam rationem producendi illud tertium, sed sufficit, quod habeat rationem communem eamdem cum primo producente, sic quod necessario sibi illam communicat antequam ultimum productum producatur, et sic est in proposito. Per hoc apparet, quare Pater, Filio et Spiritu sancto non productis, non posset creare, quia non producto illo, ad quod producens necessario se habet, non potest produci illud aliud ad quod contingenter se habet; non producto etiam illo quod natum est habere eamdem causalitatem respectu tertii cum producente, non potest produci illud tertium: ergo illa propositio assumpta, si Verbum non haberet propriam rationem causandi, Pater, etsi non produceret Verbum, tamen posset creare, falsa est propter duplicem rationem praedictam.
Si arguitur contra hoc, quia secundum auctoritatem Augustini, creatura necessario praeexigit Verbum in ratione causae, unde ait, creatura nulla esse possit nisi per ipsum, per quod omnia facta sunt, scilicet Verbum, non autem necessario praeexigeretur in ratione causae, si totalis et completa causabilitas esset in Patre. Respondeo, quod Verbum necessario praeexigatur in ratione causae ad productionem creaturae, potest dupliciter intelligi, vel tanquam causalitatem perficiens, vel tanquam in eadem causalitate perficiens, vel tamquam in eadem causalitate cum primo praeexacto conveniens. Primo modo non requiritur Filius, quia non perficit causalitatem Patris ; sed Pater in se et a se habet causalitatem perfectam et eam communicat Filio, et ideo Filius habet, quia Pater habet, secundo modo requiritur Filius, quia enim prius quam creatura producatur, communicatur sibi eadem natura cum Patre, et per consequens eadem virtus activa respectu cujuscumque posterioris, sequitur quod Filius tanquam conveniens in eadem causalitate cum Patre praeexigitur ad productionem creaturae.
Aliter potest dici, et redit in idem, quod effectum praeexigere aliquid in ratione causae potest esse dupliciter. Uno modo ex parte ipsius effectus simpliciter, quantum est de se, ita scilicet quod effectus non haberet a quo sufficienter posset produci, nisi illud esset causa; alio modo ex parte necessariae concomitantiae in causa Primo modo, Filius non praeexigitur in ratione causae, sed secundo modo, quia eamdem perfectionem totalem causandi haberet Pater, si per impossibile solus esset, sed non potest in actu illius causalitatis exire nisi prius Filius concurrat secum, vel communicet secum in eadem perfectione, et secundum eam exeat in eumdem actum.