De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Datur ordo originis inter Patrem et Filium in causando, quia Pater a se, Filius a Patre habat causare ; et hac ratione, Joan. 5. Christus negat a se auctoritatem primariam causandi, quam Patri attribuit, sibi subauctoritatem assumendo. Eodem modo di- cendum.de Spiritu sancto respectu utriusque ; neque hinc sequitur aliquid bis produci, scilicet prius et posterius, sed tantum aliquid produci ad uno habente a se virtutem, et ab alio non sic eam habente. Materia hujus litterae tractatur 2. d. 1. ad longum. Vide 1. de 15. ubi hac ratione una persona dicitur ab alia mitti. Vide etiam 1. d. 12. q. 2. ubi ostenditur Spiritum sanctum, non prius spirari a Patre, quam a Filio.
De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam ; concedit autem subauctoritatem causando, cum subdit, nisi quod viderit Patrem facientem. Et infra ibidem : Opera, qua dedit mihi Pater, ut perficiam ea; ipsa opera, quae ego facio, etc. Dedit milei Pater, ecce subauctoritas ; ego facio, ecce causalitas. Consimiliter respectu Spiritus sancti, habet Filius auctoritatem in agendo: et ratio utriusque est, quia a quo aliquid habet principium agendis ab eo habet et agere, et per consequens virtute illius agit, non virtute ejus tanquam causae superioris, quia non habet virtutem distinctam.ab eo, sed virtute illius tanquam principii communicantis sibi causalitatem, et ideo habentis auctoritatem in ista causalitate, in qua recipiens habet subauctoritatem.
Sed hic objicitur, quia si Pater prius ordine causat, quam Filius, ergo Filius non causat illud causatum, quia quod prius causatum est, posterius causari non potest, nisi idem bis causaretur, quod est impossibile. Similiter potest argui de ordine originis, sicut de ordine causalitatis, quia si Pater facit a se, et Filius non a se, ergo Pater causat prius origine, et tunc, ut prius, non poterit causari a Filio quasi in secundo signo originis, quia idem non potest bis causari.
Ad ista respondeo, quod ordo in causando potest intelligi, vel ut actio respicit producens, vel ut respicit productum. Si primo modo, est ordo auctoritatis et subauctoritatis in proposito, quia ille est inter supposita agentia in habendo principium formale agendi, pro quanto, scilicet unum illorum habet illud ab altero. Secundo modo non est hic ordo, quia non prius ponitur creatura in esse per actionem Patris, et postea sequitur actio Filii: sed virtus causandi ordinato secundum ordinem originis habetur in utroque prius natura quam terminus producatur. Et ista virtute habita a tribus in eodem signo naturae, completo tamen toto ordine originis, ponitur effectus omnino simul a tribus. Quod ergo dicitur, quod prius causatum non potest posterius causari, concedatur, referendo prius et posterius ad ipsum causari, et sic probatur propositio; sed non propter hoc est negandum quin prius habens virtutem causandi, et posterius origine habens eamdem, possint per ipsam simul natura habitam, in utroque simul effectum eausare.
Aliter posset dici specialiter ad secundum quod prius origine causare est causare a se: posterius origine causare, est causare ab alio ; sicut autem ab alio habet virtutem causandi, vel a se, sic et causare: nec est verum, quod sic prius causatum ab aliquo, non possit posterius causari ab alio, quia hujusmodi intellectus est iste, quod aliquid non possit causari ab uno a se, et ab alio non a se, qui intellectus falsus est, ubi eadem virtus activa est in producente et producto.