De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Doctor 1. d. 27. q. 3. num. 22. Occasione secundae objectionis, bene explicat quomodo Verbum primario importet expressionem intellectualem passivam. Secundo, connotat notitiam per talem expressionem communicatam, quae appropriatur Verbo. Tertio connotat omnia noscibilia, et juxta haec explicat subtiliter locum Augustini. Vide eum loco citato, vbi ista fusius habet. Ad secundam objectionem num. 23. bene explicat, qualiter Deo necessario coexistat esse cognitum creaturae, non tamen esse reale. Non vult Doctor, quod non possit esse respectus (passivus rationis ad creaturam proprius uni personae, quia ut habuit 3. d. 1. q. 1. Verbum dicit talem respectum ad naturam humanam, sed quod nullus talis respectus includitur in proprietate Verbi, quod verissimum est. Quod ait hic num. 20. respectum esse communem, quando fundamentum est tale, habet instantiam, quia Paternitas fundatur in essentia, et similiter aequalitas Patris, tamen isti respectus non sunt communes. Dici potest quod Doctor hoc non asserat, ut patet ex verbis ejus ibi in fine, vel etc. quod paternitas proxime fundatur in memoria, uti est principium productivum, qua ratione est proprium Patri, et aequalitas in ejus magnitudine, et comitatur tale principium, et sic de aliis, prima solutio magis placet.
De tertio articulo principali (a), dico quod nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo personae Verbi, tum, quia quidquid in ea includitur per se, est reale, distinguendo reale contra ens rationis, quia constitutum est sic reale, et per consequens quidquid in ipso per se includitur, est hoc modo reale. Nunc autem quicumque respectus in divinis ad creaturam est tantummodo ens rationis; ergo, etc. bum quia quicumque respectus Dei ad creaturam habet pro fundamento proximo, aliquid commune tribus, non dico sic proximo, quod ex natura fundamenti oriatur relatio illa, quia tunc esset relatio realis, sed sic proximo, quod illud sit proxima ratio comparandi per actum intellectus divini, personas divinas ad creaturam, sicut etiam tactum est in primo articulo de intellectu et voluntate: sic posset probari de quocumque, secundum quod Deus per actum intellectus est comparabilis ad creaturam. Quando autem fundamentum proximum est commune tribus, respectus non potest esse proprius uni; non ergo respectus ad creaturam includitur per se in proprietate alicujus personae, quia quidquid includitur, sic est proprium illi personae. Tum tertio, quia juxta primam viam posset argui, quod quidquid est in persona divina est necesse esse a se, et hoc excludendo, per ly a se, aliud in ratione causae, non autem in ratione principii, quia quidquid est ibi, est incausatum, licet aliquid ibi posset poni principiatum. Nunc autem respectus ad creaturam, etiam in quocumque esse reali, vel cognito, non potest esse necessarius a se, hoc modo, quia nec terminus respectus potest esse necessarius sic, quia in quocumque esse, creatura est vel possibilis vel saltem non necessaria a se; ergo nullus respectus ad creaturam in quocumque esse potest per se includi in persona divina.
Sed ista ratio, licet forte procedat ex veris, tamen apparenter posset multipliciter improbari et impediri, et non evidenter solvi, nisi cum prolixitate tanta, quantam hic aggredi non intendo.
(b) Sed objicitur contra istud, quia Verbum importat per se proprietatem secundae personae, et cum hoc per se importat respectum ad creaturam ; ergo, etc. Prima propositio patet ex principio Evangelii Joan. In principio erat Verbum, ubi Evangelista per hoc, quod est Verbum, intendit exprimere proprie secundam personam in divinis; et Augustinus 7. de
Trin. c. 2. Eo Verbum quo Filius. Secunda propositio probatur per illud 83. q. q. q. 63. ubi exponitur illud : In principio erat Verbum, quod Graece, inquit, Xoyos dicitur, Latine Verbum, et rationem significat; hic tamen Verbum melius interpretatur, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed etiam illa, quae per Verbum facta sunt, operativa potentia; vult ergo quod cum dicitur Verbum, importetur respectus ad creaturam.
(c) Item contra rationem factam objicitur, quia si verum sit hoc, quod accipitur in illa ratione, quod creatura in quocumque esse non est necessaria a se, nec per consequens quicumque respectus ad creaturam est sic necessarius, tunc sequitur, quod nec respectus Dei, ut intelligentis ad creaturam intellectam, nec respectus ejus, ut creativi ad creaturam, ut creabilem, sit necessarius a se: sed Deus nihil est formaliter et necessario, nisi illud sit necessarium a se ; ergo sequeretur quod Deus non necessario est intelligens creaturam, nec causativus creaturae, quorum utrumque est falsum.
(d) Ad ista, ad primum posset esse duplex difficultas,una ex re, alia ex significato hujus nominis Verbum.
Quantum ad primum dico, quod in proprietate secundae personae non includitur aliquis respectus per se proprius ad creaturam, propter rationes ad hoc positas.
Quantum ad secundum dico, quod respectus realis, et respectus rationis non faciunt aliquid per se unum, et ideo si tales duo respectus importentur per hoc nomen Verbum, sequitur quod illud non praecise significat unum per se conceptum, quia respectus ad Patrem ut dicentem est realis, respectus autem ad creaturam, ut dictam vel causatam, est rationis tantum: ergo si hoc nomen Verbum per se importat tantum unum conceptum, sequitur quod alterum illorum significabit, et alterum connotabit tantummodo; quod si verum est, probabiliter dici potest, quod sicut idem significat Filius, et filiatio, licet alio modo significandi, sic idem significat Verbum, ut est quasi concretum, et ejus abstractum, (si licet fingere) quod scilicet est verbatio, quod significat idem, licet alio modo; verbari est enim idem quod dici, sive intellectualiter exprimi, et per consequens Verbum importat in concreto hoc quod est intellectualiter expressum, et tunc connotabit relationem ad illud quod dicitur per Verbum, pro tanto quod connotat notitiam perfectam, quae notitia habet respectum rationis ad cognita per eam. Secundum hoc igitur quantum ad significatum hujus vocis Verbum, esset iste ordo, quod primo et per se significatur respectus originis, scilicet expressio intellectualis passiva, sed modo concreto. Secundo connotatur notitia, quasi terminus formalis communicatus per istam expressionem, et illa est communis tribus, tamen appropriata Verbo. Tertio vero per hoc, quod ista notitia habet respectum ad noscibilia, connotaretur in nomine Verbi talis respectus.
Secundum hoc ergo neganda esset secunda propositio assumpta in argumento. Et cum probatur per Augustinum, 83. quanti. q. 63. dici potest quod pro tanto melior est translatio hujus, quod est Xoycu, in hoc, quod est Verbum, quam in hoc quod est ratio, quia hoc nomen ratio, nec respectum originis proprium, nec illum consequentem appropriatum, qui est ad creaturam, ita importat, sicut hoc nomen Verbum ; quare Verbum, ut Verbum, potest oomparari per intellectum ad quodcumque, et per consequens habere appropriatam relationem rationis. Quod vero ait, ut significatur ad Patrem respectus, hoc debet intelligi de eo, quod primo et principaliter significatur ; quod autem addit ad ea quae foeta sunt, ibi debet intelligi significare pro connotare.
Ad secundum potest dici, quod necessarium a se absque omni repugnantia, quantum ex parte sui, potest esse sine esse reali cujuscumque non necessarii a se, quia non est contradictio, quantum est ex parte prioris absoluti, quod ipsum sit sine posteriori ; tamen illud necessarium non potest esse sine esse cognito cujuscumque alterius, quia esse ejus necessario requirit cognitionem alterius, et per consequens alterum in esse cognito, et consimiliter est de esse possibili. Non igitur personae divinae competere aliquid reale potest, nisi illud sit necessarium a se, hoc est incausatum, (quidquid autem includitur in proprietate personae, competit personae ut aliquod reale), potest tamen personae divinae competere aliquod cognoscere, vel aliquod posse, licet illud non sit necessarium a se, sicut nec terminus.
Aliter potest dici, quod Deus est sic necessario intelligens creaturam, et causativus creaturae, quod utrumque istorum formaliter dicitur aliquid necessarium a se, prout a se excludit causam, sed non necessarium in esse reali, sed in aliquo esse diminuto; quidquid autem includitur in proprietate personae, sic est necessarium a se, quod est in esse reali ; nunc autem necessarium a se non necessario coexigit aliquid aliud in esse reali, licet coexigat aliquid aliud in esse cognito, vel esse diminuto. Tertio modo posset dici, quod alio modo est necessarium illud quod necessario requiritur, et hoc sive praeexigatur, sive coexigatur ad esse necessarii ; alio modo est necessarium illud quod ad esse necessarii necessario consequitur.
Ex dictis (e) de causalitate effectiva patet solutio quaestionis de causalitate exemplari et finali, quia cum causa exemplaris in aliqua ratione formali exemplans, et causa finalis sit aliqua ratione terminans, sive finiens, sicut causa efficiens aliqua ratione formali efficiens, sequitur ex consimili ratione, quod nulla istarum causali tatum potest esse propria, nisi ratio formalis causandi sit propria; non ergo potest alicui personae esse propria ratio exemplandi, sive finiendi, sicut nec formalis ratio agendi.
Hoc posset probari hic sicut prius probatum est de causa effectiva: sed de probationibus prius positis evidentior ad propositum videtur illa ultima, quia ratio formalia terminandi dependentiam causati ad causam in quocumque genere causae, de quo est hic sermo, est aliqua perfectio, et loquendo de causa, prima in quocumque illorum generum est aliqua perfectio simpliciter ; si ergo quaecumque perfectio simpliciter eadem est in tribus, sequitur quod quaecumque causalitas in quocumque generum illorum sit communis.
Ad argumentum in oppositum. Ad minorem dico, quod quaelibet persona, sicut est creatrix, sic est artifex, et cum sit simplex, in qua non differt habens, et illud quod habetur, quaelibet est ars, et ars aeque particularis, et aeque actualis, sicut patet respondendo ad objectiones in primo articulo. Tamen appropriate Verbum dicitur ars sicut sapientia sive notitia pro tanto, quia ex modo suae processionis competit sibi, quod sit notitia: actualis procedens de memoria paterna, declarans omne intelligibile, quod in memoria illa continetur. Hoc patet per Augustinum 7. Trin. cap. 7. Ita dicitur Eilius sapientia Patris quemadmodum dicitur lumen Patris, et qualiter hoc sit,: statim subdit, id est, quemadmodum lumsn de lumine, et utrumque idem lumen, sic intelligitur sapientia de sapientia, et utraque una sapientia ; consimiliter dico ars de arte, et utraque una ars.
Ad aliud, quod additur in minore de ideis, patet prius in responsione ad primam objectionem in
primo articulo, quia ideae sunt communes cuilibet personae, licet approprientur Verbo propter modum proprium emanationis ejus, quia procedit ut notitia actualis declarativa omnis objecti, quod quasi habitualiter continetur in memoria paterna.