Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum aequalitas divinarum personarum praecise attendatur secundum magnitudinem, potentiam et aeternitatem ?
Vide Doctores citalos quaest, antecedenti.
Juxta hoc quaeritur: Utrum aequalitas personarum divinarum praecise attendatur secundum magnitudinem, potentiam et aeternitatem? Quod non videtur. Aequalitas est proprietas propria quantitatis, ut patet in Praedicamentis ; potentia non est quantitas ; igitur secundum potentiam non attenditur aequalitas aliqua.
Praeterea, personae divinae sicut habent eamdem magnitudinem, potentiam et aeternitatem, ita habent eamdem sapientiam, virtutem, et alias perfectiones simpliciter ; igitur sicut sunt aequales in illis tribus perfectionibus, ita sunt aequales in sapientia, virtute, aliis perfectioni bus ; igitur non praecise consistit aequalitas divinarum personarum in illis tribus.
Contrarium patet per Augustinum de fide ad Petrum c. 11. et ponitur in littera: Nullus horum, alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate, etc.