Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum personae divinae sint in se invicem per circwninsessionem ?
D. Thom. I. p. q. 42. art. 5. et hic q. 3. art. I . Henric. quodiib. 6. q. I . D. Bonav. hic art. 2. q. 2. Richardi. art. 2. q. 3. Capreol. q. I . art. I. Gabriel q. I . art. I. Doclor in Oxon. hic q. 2. Suarez I. p. tract. 3. lib. 4. cap. 16. Vasquez I. purt disputat. 169.
Quod non, quia primo Physicorum : Si quodlibet esset in quolibet, entia essent maxime confusa, per Philosophum contra Anaxagoram ;igitur, si quaelibet persona esset in qualibet, esset confusio in personis.
Item, 6. Physicorum text. 2. indivisibile non distinguitur ab alio, nisi sit extra ipsum ; cum igitur personae sunt indivisibiles, si una esset in alia, non distinguerentur.
Item, sequeretur quod esset ibi compositio, quia si essentia est in aliquo, et distinguitur ab illo, ibi est compositio ;igitur si persona est in aliquo, et distinguitur ab illo, sequitur idem.
Item, in quo est Filius in eo est filiatio ; si in Patre est Filius, in Patre est filiatio ; igitur Pater est Filius.
Item, si in Patre est Filius, et Pater in Filio ; igitur Pater in Patre, 4. Phys. cap. 2. Aer est in igne, ignis in caelo ;igitur aer in caelo.
Item, Filius exit a Patre ; ergo non est in illo.
Oppositum Joan. 14. Ego in Patre, et Pater in me est.