REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Rationem inexistendi unius personae in alia, non esse solam essentiam, alias Pater esset in se ; neque solam relationem, quia sic personae non uniformiter inessent sibi invicem ; et si, per impossibile, Deus produceret alium Deum, non esset in eo, quod est falsum ; ergo ratio hujus inexistentia, est essentia simul cum relatione. Exemplis appositrssimis explicat inex?lentiam personarum in se invicem.
De secundo principali, quae est ratio essendi in unius personae in alia, dico quod non est essentia, sic enim Pater esset in Patre ; neque relatio, quia non relatio originis, cum ipsa sit alterius rationis in extremo, et personae uniformiter sunt in se invicem.
Item, si, per impossibile, Deus produceret alium Deum, non esset sic in eo, sicut una persona in alia, secundum Damascenum lib, 1. Orthod. Fid. 8. cap. dicentem : Si essent duo dii non possent esse simul, et si essent duae relationes originis, neutra esset in alia.
Item, impossibile est, fundamentum necessarium esse in aliquo, nisi relatio, cujus necessario est illud fundamentum, sit in eodem ; sed si neutra persona posset esse in alia,etc.
Item, in creaturis activi ad passivum est relatio originis et tamen neutrum est in alio.
Dices, relatio est sufficiens ratio uni personae essendi in alio ; tum quia relativa sunt simul ; tum quia generatio est immanens ; igitur terminus ejus.
Primum non valet, quia aequivocatio est de simul, quia simultas relativorum aeque salvatur, si unum album esset hic, et aliud Romae, sicut si ambo essent hic ; non sic de simultate personarum aequivocatur, ergo simultas.
Nec valet secundum, quia dictum est superius quod generatio non est sic immanens, quod terminus ejus sit immanens ; et si daretur quod sit, adhuc non concluderet Patrem esse in Filio, neque in Spiritu sancto, nec etiam Filium in Spiritu sancto.
Ideo dico quod neque essentia sola est ratio essendi in, neque relatio sola, sed totum, puta essentia cum relatione, sicut in creaturis nihil idem dicitur simile sibi ; sed ad similitudinem requiritur distinctio, neque hoc sufficit ut sint distinctiva simillima ; ergo requiritur alia unitas ; sic ergo utrumque requiritur, et sic in proposito, nec relatio, nec essentia est praecisa ratio.
Dices, quod principalius essentia est ratio essendi in ; dico quod essentia est illud fundamentum propter quod non potest non inesse relatio, ubi essentia inest.
De tertio articulo dico quod iste modus essendi in non est aliquis illorum, quem ponit Philosophus, sicut patet discurrendo, sed est cuilibet dissimilis magis quam similis. Exempla tamen possunt poni ad hoc, per quae aliqualiter possumus melius concipere illum modum essendi.
Primum exemplum est de illapsu, Deus inest omni creaturae tripliciter : Primus modus est per praesentiam, et est illapsus ; ista praesentialitas includit Deum sicut in caelo. Secundus est per potentiam et manulenentiam. Tertio concipimus praesentiam sine manu tenentia, sic est praesens per essentiam.
Aliud exemplum, Angelus est cum corpore, et corpus cum alio corpore glorioso, et pone identitatem naturae, sic in proposito.
Tertium exemplum, si ponantur duo Angeli idem in natura, et circumscribendo locum, esset ibi praesentia similis mutua.
Quartum exemplum est de potentiis animae, si sint idem essentiae, quod credo, et habeant aliam distinctionem, prius in re ante operationem intellectus, est ibi identitas naturae, et tamen distinctio realis potentiarum.
Ad primum principale de Anaxagora, dico quod si dicit, si quodlibet esset totum in quolibet, entia essent maxime confusa,verum est; sed non sic est persona in persona.
Ad aliud de sexto Physicor. patet 2. libro, indivisibile non posset distingui ab indivisibili, nisi esset extra ipsum, quod si verum est, hoc est quia indivisibilia in corporibus respiciunt situm ; sed indivisibilia spiritualia non minus differunt in eodem loco, quam in alio et in alio.
Ad aliud dico, quod non est simile quod divinitas non est in aliquo, nisi sit formaliter aliquid ejus ; sed persona est in alia, tamen non est aliquid ejus ; ideo sequitur quod si essentia est in aliquo, et distinguitur ab illo, quod ibi est compositio, non sic de persona.
Ad aliud in quo est filius, etc. Dico secundum Philosophum 3. Top. cap. 4. distinctio non valet, ubi alterum membrum est incongruum, si ibi tantum determinatur ad unum. Ideo de virtute sermonis non est haec distinguenda: filiatio est in Patre, quia non praemittitur de virtute sermonis quod abstractum sit in aliquo, nisi formaliter, et tunc nego hanc: In quo est filius, in eodem est filiatio, quia non potest sic accipi in respectu filiationis, quomodo in respectu Filii ; vel aliter potest dici, si conceditur quod abstractum potest esse in aliquo, licet non formaliter, concedendo quod filiatio est in Patre, sicut Filius, et non sequitur ulterius, ergo Pater est Filius.
Ad aliud, in regulis aequiparantiae non tenet, nisi procedendo, et hoc gratia materiae, sed convertendo non tenet respectu alterius a se ; et sic arguit Philosophus, 4. Physic. Unde bene sequitur: Socrates est similis Platoni, et Plato Ciceroni ; ergo Socrates est similis Ciceroni, non variata similitudine, sed nunquam convertendo, igitur Socrates est similis Socrati.
Ad aliud, quod Filius exit a Patre generatione passiva, et tamen est in eo, et e contra per mutuam praesentiam.