REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in Deo sit aliqua ratio totalitatis aut majoritatis ?
D. Bonav. hic p. 2. art. I . q. 1. et 2. Henric. in summa artic. 43. quaest. 2. Ricbard. hic art. 3. quaest. 2. aegid. princ. 2. quaest. I . Brulefer. quaest. 6. Petrus de Tarantasia quaest. 7. et 8.
Quod sic videtur. Damascenus lib. 4. Fid. Orth. c. 6. Confitemur omnem deitatem, etc. Sed non accepit ibi omnem syncategorematice, quia non sunt plures deitates ; igitur categorematice, ut sit sensus, totam deitatem ; igitur in Deo est ratio totius.
Item, in Symbolo Athanasii: Totae tres personae coaeternae sibi sunt, etc.
Item Ambrosius in hymno: In Patre totus Filius, et totus in Verbo Pater.
Item, quod sit in divinis majoritas, arguitur per Hilarium lib. 3. de Trinitate in principio, quod in Deo est majoritas intrinseca ; et habetur in littera.
Item, omne infinitum est majus non infinito ; essentia Dei est infinita, relatio non est infinita ; igitur in Deo est aliquid majus alio.
Item, quod in Deo sit totum universale arguitur ; tum quia Deus praedicatur de pluribus, quod est ratio universalis ; tum quia per Damascenum lib. 3. de Orth. c. 6. commune, substantia est ; particulare vero hypostasis. Similiter numero et non natura dicuntur differre hypostases, et ponitur in littera.
Item, quod ibi sit materiale principium, sive totalitas essentialis, arguitur, quia distinctum quod producitur de aliquo, quod est indistinctum, producitur de eo, quasi de principio materiali ; sed Filius producitur de substantia Patris, quae est indistincta in Patre et Filio ; igitur, etc.
Contra primum, omne totum est majus sua parte ; sed in divinis nec est majus, nec minus, secundum Athanasium in Symbolo ; igitur, etc.
Contra secundum, quod ibi non sit majoritas, Augustinus 8. lib. de Trinitate cap. 1. et ponitur in littera : Non solum Pater non est major quam Filius, sednec Pater et Filius simul, aliquid majus sunt quam Spiritus sanctus.
Contra tertium, quod ibi non sit totum universale, Augustinus 7. de Trinit. cap. 6. et ponitur in littera : Essentia divina non est materia trium personarum tanquam secundum commune eamdemque naturam , tres personae dicantur esse una essentia.