De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possibilis, quando uterque terminus est in perfecta obedientia convertentis, tam quoad esse, tam quoad secundo quodlibet creatum secundum se totum et secundum quodlibet ejus potest succedere alteri creato in eadem praesentialitate. Non loquitur Doctor de conversione stricte sumpta, in qua aliquid remanet commune utrique termino, ut patet ex ejus secunda ratione. De quo 4. d. 11. q. 2. ubi idipsum nota VI, vide ibi q. 3. multa de conversione totali.
De primo (a) dico, quod non est aliqua specialis ratio impossibilitatis in quantitate separata, quin ipsa possit aeque converti in quodcumque, sicut posset aliud creatum, ubi ponitur conversio totalis esse possibilis; hoc potest ad praesens breviter ostendi sic : Illud agens aeque potest quemcumque terminum in quemcumque totaliter convertere, quod in virtute sua activa habet utrumque terminum aeque totaliter, quantum ad esse et non esse, et etiam quodlibet necessario concomitans utrumque terminum in essendo: Deus habet quaecumque duo creata aeque isto modo in sua potestate, sive potentia activa: ergo, etc. Major primo exponitur sic: Totum aliquando tenetur categorematice, et significat idem quod perfectum ex partibus; aliquando syncategorematice, et significat idem quod quaelibet pars. In generatione substantiae secundum Philosophum 1. de Gener. conversio est totius in totum, hoc intelligitur primo modo, quia tam corruptum quam generatum est per se unum, et ideo vere totum. In generatione vero secundum quid, qualis est in alteratione, vel augmentatione, ibi generatum non est per se unum secundum Philosophum 7. Met. c 6. Non enim fit, inquit, quale, sed quale lignum, nec quantum, sed quantum lignum, et ideo ibi genitum non est vere unum.
In proposito vero intelligitur conversio totalis, sive totius in totum, accipiendo totum syncategorematice, utpote, quod sic convertatur compositum in compositum, ut materia in materiam, et forma in formam. Major sic exposita probatur, quia agens, quod aeque habet in virtute sua activa utrumque terminum conversionis, quantum ad aliquid partiale in eo, aeque potest unum in alterum convertere conversione partiali ; sicut enim generans, quod habet in virtute sua activa formam hujus corrupti et formam hujus geniti, potest illud in illud convertere conversione partiali, quae est secundum formam, sic illud agens, quod aeque habet in virtute sua formam hujus corrupti, et formam hujus geniti, aeque potest partialiter convertere istud in illud, corrumpendo, vel generando; ergo pari ratione, agens, quod aeque habet in virtute sua activa utrumque terminum istum, et utrumque illum, et hoc quantum ad quodlibet utriusque, et quantum ad quodlibet necessario concomitans utrumque in essendo, quae potest utrobique istum terminum convertere in illum, conversione totali, tale autem agens est Deus.
Secundo sic (b), eodem modo potest aliquid converti in aliquid, quo modo illud potest succedere isti; nunc autem, virtute divina potest quodcumque creatum secundum se totum, et quodlibet ejus, succedere alteri creato: ergo, etc.