De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ponit tria argumenta contra conclusionem positam, et solvit clarissime quod ait ad tertium, absolutum posse converti in relativum, et e contra. Videtur quod intelligendus sit de respectu extrinsecus adveniente, vel si de alio respectu loquatur, intelligi debet de conversione mediata, quia respectus intrinsecus adveniens non est producibilis nisi ad productionem fundamenti, ut habet Doctor i. q. n. 15.
Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorpoream in aliam, sicut potest convertere unam corpoream in aliam corpoream. Consequentia patet, quia potentia divina aeque habet terminum utrobique, sed consequens est falsum. Hoc probatur, primo per Augustinum super Gen. 7. Omne corpus in omne corpus posse mutari non defuerunt, qui assererent , corpus autem aliquod converti in animam, fierique naturam incorpoream, nec quemquam sensisse scio, nec fides
habet. In eodem lib. c. 20. expressius habet idem : Omne inquit, corpus in omne corpus mutari,credibile est ;quodlibet autem corpus posse mutari in animam credere, absurdum est.
Praeterea, Boetius lib. de duabus naturis,et una persona Christi,in parte, qua disputat contra Eutychen, di cit, neque corporea substantia in incorpoream mutari potest ;nec incorporeae in se invicem proprias formas mutant ;solae enim in se mutari possunt, quae habent unius naturae subjectum commune. Haec ille.
Secundo instatur contra istam rationem, quia cum non solum substantiae creatae, sed quaecumque creata aeque subsint virtuti divinae, sequeretur quod si aliquod creatum posset Deus totaliter convertere in aliud creatum, quod hoc possit aeque de quibuscumque creatis, et tunc sequuntur multa, quae videntur inconvenientia, puta quod substantia posset converti in accidens, et ita posset fieri et inhaerens, et absolutum posset converti in respectivum, et ita posset habere duos terminos, et pari ratione e converso, in utraque conversione.
Tertio instatur contra istam rationem, quia quod agens in virtute activa habeat totaliter utrumque terminum, non infertur, nisi quod potest totaliter istum destruere, quod est creare; sed hoc creare, et illud annihilare non est convertere hoc in illud: ergo, etc
Ad ista. (d) Ad primum, intentio Augustini ibi est probare, quod anima in prima productione non sit producta de aliquo corpore, sicut ipse procedit, et primo per viam divisionis de singulis corporibus ; et tandem summatim de omni corpore, per illud quod alle gatum est : Corpus converti in animam, etc. Productio autem primaria non habet opus miraculosum, sed talis est qualis competit rebus productis. Non vult ergo negare, quin Deus posset convertere corpus in animam, sed vult dicere, quod hoc in prima rerum productione non sit factum, vel non potuit fieri secundum modum illius productionis, quia illa non erat miraculosa, sed correspondens naturis rerum productarum, hoc est de intentione Augustini ibidem.
Si vero arguatur ex verbis Augustini, quia dicit, omne corpus posse mutari in omne corpus, sed non in animam: non est autem primum possibile, nisi per omnipotentiam divinam; ergo nec secundum per illam est possibile, quod est propositum.
Respondeo, si aliquid est impossibile, ubi concurrunt multae rationes impossibilitatis, quodcumque aliud, ubi deficit aliqua illarum rationum, comparatum ad illud, potest dici possibile non absolute, sed respectu hujus ; verbi gratia, si lapidem est impossibile videre, et animal excaecatum est impossibile videre, et catulum ante nonum diem impossibile est videre. In istis semper posterius est possibile respectu prioris, quia non remanet ratio illa, quae est praecipua respectu impossibilitatis in priori.
Patet discurrendo (c) per rationes impossibilitatis in istis exemplis ad propositum, ut ignem converti in Caelum, multas habet rationes impossibilitatis, puta quia non habent ista corpora principia transmutandi se invicem, cujusmodi sunt qualitates activae et passivae formaliter, vel virtualiter oppositae.
Non etiam habent subjectum receptivum transmutationis ad invicem, non propter istas rationes solas est impossibile corpus converti in animam, sed propter aliam rationem repugnat, quae, scilicet est, quod unum est extensum , aliud non; et sic non conveniunt in aliquo, quod est manere commune in transmutatione unius corporalis in aliud, quia corporale non transmutatur in aliud, nisi per alterationem, quae recipitur in corporali, et modo extenso, et ita nec ut productum producitur nisi ut extensum, et habens modum extensi.
Ad aliam auctoritatem (f) quae est Boetii, dico quod intentio sua est, quod non sunt convertibilia in se invicem nisi quae habent materiam communem, nec haec omnia, sicut ait ibi, sed ea tantum, quae in se facere et pati possunt. Unde dicit ibidem, quod non potest aes in lapidem permutari; ergo non loquitur de quacumque conversione possibili Deo, sed de conversione, quae requirit materiam communem, imo et ultra hoc etiam, qualitates activas et passivas oppositas, quae sufficiunt ad conversionem mere naturalem, quia aliter intelligi non potest, quod aes non posset converti in lapidem, nisi de conversione naturali, et non quacumque, sed immediata.
Si objicias quod sic (g) intelligendo dicta sua, non potest haberi conclusio, quam intendit probare, scilicet quod humanitas non posset converti in deitatem, quia secundum praedicta, ex praemissis suis non poterit praedicta conclusio concludi nisi de conversione immediata, quae posset fieri virtute naturae, de tali conversione non fuit contradictio inter ipsum et Eutychen.
Respondeo, ratio Boetii in praemissis suis non plus concludit, quam quod dictum est supra, scilicet quod natura humana non potest converti in divinitatem tali conversione, quae requirit subjectum commune, et principia agendi et patiendi mutuo in conversis; sed ut habeatur conclusio quam intendit, scilicet quod per nullam potentiam potest humanitas converti in divinitatem, oportet addere istam propositionem: Divinitas non minus excedit activam potentiam quamcumque causativam in ratione termini, quam unum ens naturale excedit quamcumque potentiam naturalem, comparatum ad aliud ens naturale. Patet haec propositio, quia cum divinitas sit infinita et incausabilis, nullo modo potest esse terminus potentiae causativae; quodcumque autem creatum potest esse terminus potentiae causativae, et hoc non tantum absolute, sed comparatum ad quodcumque aliud ens creatum, tanquam succedens illi; tunc fiat argumentum Boetii per locum a majori: Si per totam potentiam creatam non potest aes immediate mutari in lapidem, ergo magis vel aeque non potest per quamcumque potentiam activam natura creata converti in divinitatem.
(h) Ad illud de substantia et ente absoluto, concedi potest conclusio quae infertur, quod substantia potest converti in accidens, et ens absolutum in ens respectivum, non tamen sequitur, quod substantia inhaerebit manens substantia, quia uterque terminus conversionis habebit proprium modum essendi sibi correspondentem, ita quod terminus a quo, si fuerit substantia, habuit modum per se essendi; terminus autem ad quem istius conversionis, si fuerit accidens, habebit proprium modum sibi correspondentem, scilicet esse in alio; non ergo substantia existit in alio, sed substantiae per se enti, tanquam termino a quo, succedit ens in alio tanquam terminus ad quem.
Consimiliter de ente absoluto et respectivo. Ad tertium (i), dici potest, quod non improbat conversionem totalem quantitatis, nec etiam in aliquid praeexistens, sed si aliquid improbat, improbat generaliter conversionem totalem, quae tamen in ista quaestione supponenda videtur, et illa supposita, difficilia declaranda essent.