De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(c) Contra istud objicitur. Hic Doctor contra hanc conclusionem, scilicet quodlibet ens, secundum se totum syncategorematice potest converti in quodlibet, instat tribus mediis.
Primo, quia tunc Deus posset convertere substantiam corpoream in spiritum ;
patet, quia tam spiritus quam corpus, quoad totum ejus esse et non esse, sunt in potestate divina, et per consequens potest annihilare corpus, et in eodem instanti creare spiritum succedentem corpori annihilato, et per consequens posset corpus converti in spiritum, quod est contra Augustinum et Boetium.
(d) Ad ista. Respondet Doctor primo exponendo litteram Augustini, etc.
Nota pro intelligentia hujus litterae quod quando dicit quod in prima rerum productione non est opus miraculosum, debet sic intelligi, quod quamvis prima productio rei, puta animae, sit immediate a solo Deo, non tamen proprie dicitur opus miraculosum, quia illud opus quod communiter recipit primum esse rei, non dicitur miraculosum, ut etiam patet de anima intellectiva, quae quamvis immediate sit a solo Deo, non tamen dicitur miraculose creari. Sed illud proprie dicitur esse miraculosum, quod praesupponit esse rei, in quo immediate recipiatur, quod tamen a nulla natura creata, nec mediate nec immediate potest esse. Et hoc modo charitas, et alii habitus infusi, dicuntur proprie opera miraculosa, quia nec a natura habente illos, nec ab aliqua causa secunda ponuntur in esse tali naturae.
Dicit ergo Doctor quod productio primaria non est opus miraculosum, sed est talis qualis competit rebus productis.
Secundo nota, quod cum dicit quod anima in prima productione non est producta de aliquo corpore, ly de aliquo corpore non notat causam materialem intrinsecam, sicut dicimus, quod substantia fit de substantia, sed magis notat oppositum, sicut dicimus, quod ignis fit ex ligno, tanquam ex opposito, et quomodo hoc, exposui super primo, dist. 2. parte secunda, q. ultima. Sic in proposito, quod anima non fit de aliquo corpore tanquam ex opposito, puta, quod immediate succedat corpori corrumpendo, sicut dicimus quod ignis fit de ligno tanquam ex opposito, quia in eodem instanti quo lignum consumitur, generatur ignis, quia in eodem instanti quo forma ligni desinit esse in materia ligni, forma ignis incipit ibi esse. Si ergo anima fieret de aliquo corpore tanquam ex opposito, tunc in illo instanti quo anima crearetur in aliqua materia, forma corporis desineret esse, quod tamen est falsum, quia ipsa anima praesupponit formam corporis organizati Non posset ergo anima immediate succedere alicui corpori, secundum totum suum esse, nisi illud corpus totaliter desineret esse, et per consequens productio prima ipsius animae, esset simpliciter miraculosa. Non vult ergo negare Augustinus, quia Deus posset convertere corpus in animam, scilicet annihilando tale corpus, et in eodem instanti creando animam, sed vult dicere quod hoc in prima rerum productione non sit factum ; patet, qui in eodem instanti quo anima Adae fuit creata, de qua loquitur ibi specialiter Augustinus, non fuit creata de aliquo corpore, sic, quod in eodem instanti quo fuit creata, aliquod corpus fuit annihilatum, cui immediate succederet, et hoc quoad intellectum Augustini.
(e) Patet discurrendo per rationes imimpossibilitatis, in istis exemplis ad propositum, etc.
Nola cum dicit in littera ista, quod ideo ignis non potest converti in caetum, nec e contra, quia caetum non habet principia transmutandi, scilicet qualitates activas vel passivas. Hoc debet sane intelligi, quia secundum Doctorem principium transmutandi substantiam, puta principium corrumpendi vel generandi substantiam, non est aliqua qualitas activa, sed tantum substantia, ut. subtiliter probat in 4. dist. 13.
et hoc modo caelum habet principium transmutandi ; patet, quia Sol secundum substantiam suam causat aliam et aliam formam substantialem, non tantum numero differentem, sed etiam specie, secundum quod approximatur alii et alii materiae. Sed qualitates activae et passivae sunt principium transmutandi, quoad dispositiones praevias generationi et corruptioni, nam caliditas in igne est principium disponendi lignum frigidum, ita quod corrumpit frigiditatem in ligno, et inducit caliditatem, et tandem forma ligni corrumpitur et inducitur in materia ligni forma substantialis ignis, et sic frigiditas in ligno dicitur qualitas passiva, pro quanto lignum frigidum patitur a calido, et vincitur ab eo ; si vero calidum vincatur a frigido, tunc calidum haberet rationem passivi, et frigidum rationem activi. Vult ergo Doctor quod illa quae sunt ad invicem transmutabilia via naturali, non tantum habeant principia activa et passiva, scilicet principium activum generandi substantiam, et passivum quo substantia nata est corrumpi. Sicut ignis habet principium generandi formam substantialem ignis in materia ligni, et lignum habet principium passivum, secundum quod forma ligni nata est corrumpi, sed etiam requiritur quod talia transmutabilia ad invicem, scilicet secundum eorum esse substantiale, guod sunt transmutabilia ad invicem, secundum qualitates activas et passivas, quae sunt dispositiones praeviae, quia nullum agens naturale immediate agit in passum, nisi prius disponendo ipsum, secundum qualitates activas, quibus idipsum disponit, nec aliquod passum potest immediate transmutari, secundum formam substantialem ab aliquo agente naturali, nisi prius disponatur, et recipiat qualitates convenientes formas generandi. Licet ergo caelum habeat materiam ejusdem rationis, cum materia istorum inferiorum, ut patet a Doctore in 2. dist. 14. et per consequens quantum est de se posset passive transmutari, quia tamen nullam qualitatem activam vel passivam habet, ideo nullo modo potest transmutari ab agente naturali ; potest tamen active transmutare materiam istorum inferiorum ab una forma ad aliam formam, quia etsi non habeat qualitates activas formaliter, habet tamen virtualiter, hoc sufficit, et si esset transmutabile passive ab agente naturali, esset tamen susceptivum qualitatum corporalium.
Nota secundo, quod dicit de qualitatibus activis et passivis formaliter, vel virtualiter. Qualitates activae et passivae formaliter sunt illae, quae mutuo formaliter se expellunt, sicut caliditas et frigiditas. Et nota quod caliditas in igne, dicitur qualitas activa pro quanto est ratio formalis causandi caliditatem in ligno frigido, ita quod caliditas formaliter causata opponitur frigiditati ligni, et ipsam expellit tantum formaliter, et non active. Et hoc modo caliditas in igne posset dici virtualiter opponi frigiditati ligni, quia est ratio producendi in ligno caliditatem, quae formaliter opponitur illi frigiditati, quia aliquid opponi virtualiter alteri est habere in virtute sua effectum, qui formaliter opponitur illi alteri, ut supra patuit in primo, dist. 2. part. 1. q. 1. et in 4. dist. 49. q. 12. Hoc idem dico de frigiditate, puta in terra, si esset fortior caliditate. puta aeris, tamen frigiditas in ligno, et caliditas in igne dicuntur esse qualitates oppositae formaliter, quia una ex sua ratione nata est opponi formaliter alteri, et e contra: et sic possunt dici qualitates oppositae formaliter, scilicet formaliter et virtualiter modo praeexposita. Sed caliditas in igne, tantum opponitur virtualiter humiditati ligni, si tamen illa caliditas sit ratio formalis producendi siccitatem formaliter oppositam humiditati, quia videtur continere virtualiter effectum formaliter oppositum humiditati.
Nota etiam, cum dicit quod caelum et ignis non habet objectum respectum transmutationis ad invicem, si intelligit, quod caelum non habet materiam receptivam formae ignis, quantum est ex parte illius materiae, hoc non videtur, quia materia caeli est ejusdem rationis cum materia ignis, ut supra dixi. Si vero intelligit quod materia caeli non potest transmutari ab igne, quia ignis non posset abjicere formam caeli a tali materia, hoc verum est, quia ex quo forma caeli a solo Deo est immediate creata ab ipso, etiam solo potest immediate corrumpi, ut patet a Doctore in 2. distinct. 14. Ex his patet quomodo corpus non potest converti in animam. Tum, quia anima non est nata pati ab aliquo corpore, secundum aliquas qualitates passivas corporales tantum sed bene nata est pati, secundum qualitates spirituales, et recipi a corpore, saltem ut causa partialis speciem intelligibilem, et actum intelligendi, ut patet in primo dist. 3. q. 7. imo et Angelus natus est sic pati, de quo minus videtur, ut patet a Doctore in secundo, d. 3. q. 10. et d. 9 et in 4. d. 45.) ut patet. Tum etiam,quia anima non habet aliquam materiam, et non propter istas duas rationes, corpus non potest converti in animam, nec e contra, quia omne agens naturale, agit tantum in corpus, et per consequens agit in extensum ; anima autem est omnino inextensibilis.
(f) Ad aliam rationem. Doctor solvendo auctoritatem Boetii, dicit quod loquitur tantum de conversione eorum ad invicem, quae habent materiam communem, et sic ignis virtute naturali, dicitur converti in aerem, pro quanto forma ignis desinit esse, et forma aeris immediate inducitur in materia ignis, quae forma aeris immediate succedit formae ignis. Similiter aer dicitur converti in ignem, pro quanto forma aeris desinit esse, et in materia illius in eodem instanti quo forma aeris desinit esse, inducitur forma ignis; talia ergo habentia materiam communem sunt virtute naturali ad invicem convertibilia, loquendo semper de conversione totius in totum, accipiendo totum tantum categorematice, et non syncategorematice. Si totus ignis syncategorematice convertere tur in aerem, sic quod etiam materia ignis desineret esse, tunc ignis et aer non dicerentur communicari in materia communi, tunc enim ignis et aer communicant in materia communi, pro quanto materia ignis recipit formam aeris, et materia aeris recipit formam ignis. Et addit quod etiam non omnia quae habent materiam communem, sunt ad invicem convertibilia, loquendo de conversione immediata, quae tantum fit per unam transmutationem, et hoc virtute agentis naturalis; patet, quia licet aes et lignum habeant materiam communem, non tamen ab agente naturali potest aes immediate converti in lignum, ita quod in eodem instanti quo forma aeris desinit esse, immediate inducatur ab agente naturali forma ligni in materia aeris, licet forte possit converti mediate, scilicet per multas transmutationes, puta, quia aes primo transmutetur in terram, et terra in lignum, etc.
Et nota quod illa sunt ad invicem immediate convertibilia ab agente naturali, quae habent qualitates activas et passivas. Sicut ignis immediate potest converti in aerem, quia ignis est calidus et siccus, aer vero calidus et humidus.
(q) Si objicias quod sic, intelligendo dicta sua, etc. et sic Boetius per hoc non probat quod intendit probare contra Euty.-
chen, scilicet quod humanitas non potest converti in Deitatem, quia apud Eutychen non sequeretur humanitas, quia non communicat cum Deitate in materia communi, nec in qualitatibus activis et passivis: ergo non potest converti in Deitatem, quia nec hoc modo corpus communicat cum anima, et tamen corpus virtute divina potest immediate converti in animam, ut supra patuit.
Respondet specialiter Doctor quod ratio Boetii in praemissis suis non plus concludit, quam quod dictum est supra, scilicet quod natura humana non potest converti in Deitatem tali conversione, quae requirit subjectum commune, et principia agendi et patiendi mutuo in conversis. Si tamen ex dictis Boetii volumus concludere esse simpliciter impossibile humanitatem posse converti in Deitatem, etiam per divinam potentiam poterit concludi per argumentum a majori, et hoc praesupponendo aliqua.
Primo, quod divinitas non minus excedit activam potentiam, etiam increatam in ratione termini, scilicet producibilis, quam unum ens naturale excedit quamcumque potentiam naturalem comparatam ad aliud ens naturale, puta comparando aes ad lignum, sic quod utrumque comparetur ad potentiam activam naturalem, ita quod Deitas non minus excedit potentiam activam increatam in ratione producibilis, comparando illam ad aliud ens, puta ad humanitatem, quam aes in ratione causabilis excedat totam potentiam activam creatam, ut comparatur ad aliud ens, puta ad lignum. Sequitur ergo, si tota natura creata non potest immediate convertere lignum in aes, scilicet corrumpendo lignum, et in materia ligni immediate inducere formam aeris, quae tamen sunt causabilia et corruptibilia virtute creata, et etiam ad invicem convertibilia, licet non immediate ;
multo magis sequitur quod etiam virtute divina, humanitas non potest, nec immediate, nec mediate converti in Deitatem, ita quod Deitas succedat ipsi humanitati cum sit omnino incausabilis, et omne quod alteri succedit, sive mediate, sive immediate est causabile ; et sic patet intentio Boetii.
Secundo principaliter* arguit contra illam rationem, quia tunc videtur sequi quod Deus posset immediate convertere substantiam in accidens, cum utrumque subsit virtuti divinae, tam quoad esse quam quoad non esse, et sic, si substantia converteretur in accidens, ipsa posset fieri inhaerens, sicut et accidens. Et similiter posset convertere absolutum in respectivum propter causam superius dictam, et ita absolutum posset habere duos terminos, et sic absolutum esset respectivum.
(h) Ad illud. Et patet responsio ex supradictis, quia substantiam converti in accidens, et substantiam desinere esse, et accidens immediate causari succedens ipsi substantiae desinenti esse ; sed si substantia sic converteretur in accidens, ita quod substantia sit realiter accidens, et non desineret esse formaliter et realiter accidens, tunc substantia esset formaliter inhaerens, sed casus est impossibilis, sicut quod homo convertatur in asinum, sic quod maneat homo, et sit formaliter et quidditative asinus, sed bene homo potest converti in asinum, sic quod asinus potest immediate succedere homini desinenti esse. Per idem patet ad illud de absoluto et respectivo ; potest enim Deus convertere lapidem in similitudinem, quia in eodem instanti quo annihilat lapidem, potest immediate creare duo alba, inter quae oritur similitudo, et sic talis similitudo in eodem instanti quo lapis desineret esse, succederet lapidi desinenti esse.
Tertio principaliter instat* contra illam rationem, quia quod agens in virtute activa, etc.
(i) Ad tertium. Respondet Doctor quod haec ratio non improbat specialiter conversionem totalem quantitatis in aliquid de novo sibi succedens, nec in aliquod praeexistens, sed si aliquid improbat, improbat generaliter conversionem totalem, scilicet quod aliquod totum syncategorematice non possit converti in aliud. Sed hoc in praesenti quaestione supponitur tanquam verum, scilicet quod Deus potest aliquod totum syncategorematice convertere in aliud, puta lapidem in Angelum, annihilando scilicet ipsum lapidem, et creando Angelum succedentem lapidi annihilata ; hoc probatur in quarto, dist. 10. Licet ergo generaliter concedatur quod Deus possit convertere totaliter aliquid in aliud, est tamen specialis difficultas an possit convertere ipsum in aliquod sibi succedens, vel in aliquod praeexistens, et sic ex supradictis patet primus articulus.