Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum haec sit vera : Solus Pater est Deus?
Alens. I. p. q. 65. m. 5. a I . 3. D. Thom. hic q. I. 2. Durand. q. I. Vasquez I. p. d. 131. ubi agit de pronominibus, idem, alius, unus, triplex, solus. Suarez I. p. tr. 3. I. 2. c. 4. Doclor in Oxon. hic q. un. ubi Tartaret. Vorillon. Leuchet, Bargius, qui fuse tractavit logicalia hi? tacta, de quibus etiam videndus Mayron.
Circa distinctionem vigesimam primam, quaeritur, utrum haec sit vera : Solus Pater est Deus ? Quod sic videtur, ad negativam universalem exceptivam sequitur exclusiva affirmativa de parte excepta ; sequitur enim : Nullum animal praeter hominem currit;ergo solus homo currit ; et patet consequentia per exponentes, sicut sequitur : Nemo novit Filium nisi Pater ;ergo solus Pater novit Filium. Antecedens est verum, Matth.aei ii. igitur et consequens, in quo praedicatum est essentiale ; ergo dictio exclusiva addita termino personali respectu praedicati essentialis, vera est, et per consequens haec est vera : Solus Pater est Deus.
Item, Augustinus 6. de Trin. c. 8. et 9. Solus pater est tantus, quantus est Pater et Filius, et Spiritus sanctus ; sed secundum ipsum, eo magnus quo Deus ; ergo solus Pater est Deus.
Contra, Filius est Deus ; igitur alius a Patre est Deus ; non igitur tantum Pater est Deus.