De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est ; et hoc esse possibile patet, quia non est aliud, quam Deum posse idem numero reproducere. Secundo, in praeexistens manens simpliciter in esse praehabito, addita tamen sibi quadam novitate, et hoc modo videtur corpus Christi manens in eodem esse simpliciter, per conversionem fieri praesens speciei panis. Tertio, in praeexistens, ita ut nulla habeatur novitas, nec in esse ejus, nec in aliquo posteriori ejus, et hoc modo videtur possibile quantitatem convertibilem esse in praeexistens. Contra secundum modum ponit unum argumentum, et duo contra tertium modum conversionis.
Ulterius (o) quantum ad istum articulum dico, quod dupliciter potest intelligi conversionem fieri in praeexistens : Uno modo, scilicet in illud, quod aliquando fuit, sed nunc non manet: alio modo in praeexistens, quod scilicet praefuit, et nunc in eodem esse manet.
Et hoc secundum adhuc dupliciter intelligitur : Uno modo, quod manens simpliciter in esse praehabito,tamen aliqua novitate superaddita illi esse, sit terminus novae conversionis, puta quod ibi sit nova praesentia illius termini alicui, cui prius non fuit praesens; alio modo, quod ibi non sit aliqua novitas, nec in ipso esse, nec in aliquo posteriori.
De istis tribus intellectibus per ordinem est videndum. Primus non habet aliquam difficultatem magis de termino praeexistente, hoc est, quod aliquando praefuit, quam de non praeexistente, nisi istam, si Deus potest destructum idem numero reparare, quod conceditur ab omnibus Catholicis, nec mirum, quia non est ibi contradictio.
De alio autem intellectu praeexistentiae, quod scilicet in eodem esse manet, est amplior difficultas, quia nulla mutationum, de quibus loquitur Philosophus, 5. Phys. videtur posse poni ad terminum praeexistentem sic. Primus vero intellectus subdivisionis est secundus principalis, qui videtur possibilis,quia ita videtur de facto ponendum in Eucharistia; corpus enim Christi praehabens et retinens idem esse simpliciter, per istam conversionem fit de novo praesens speciei panis; et consimiliter posset poni de quantitate convertenda in praeexistens, quia non est aliqua repugnantia ex parte termini ad quem.
Contra ista arguitur (p). Primo contra istud, quod dicitur de Eucharistia, et hoc sic : Secundam illud aliquid est per se terminus ad quem conversionis, secundum quod succedit termino a quo; sed, per te, corpus succedit pani secundum istam praesentiam, quam habet de novo, et non secundum esse substantiale ; ergo est per se terminus, secundum quod habet illam praesentiam, vel secundum quod fit praesens; sed sic esse praesens non dicit formaliter substantiam, nec aliquid substantiale, quia eadem substantia, per te, manens, non fuit prius praesens, et nunc est praesens; ergo per se terminus ad quem conversionis in Eucharistia non esset substantia, et per consequens ista conversio non esset transubstantiatio, quia transubstantiatio est transitio unius substantiae in aliam.
Praeterea, secundo arguitur contra illud, quod dicitur hoc esse possibile de quantitate. Primo sic, ideo genitum est ubi prius corruptum fuit, quia ratio locandi, quae est quantitas, manet eadem in utroque: sic etiam in Eucharistia, quod fuit ratio locandi panem, manet idem in conversione, et per hoc, corpus Christi, quod est terminus conversionis, potest poni ibi esse, sive habere praesentiam talem ; ergo per oppositum, si non manet illud, quod fuit in termino a quo ratio locandi, sequitur quod terminus ad quem non est ibi, vel non habebit talem praesentiam; sed si quantitas convertatur in aliquid, patet quod ratio locandi non manet, quia quantitas fuit illa ratio locandi.
Praeterea, si per conversionem quantitatis in aliud, aliud fleret hic praesens, sequeretur quod illud esset hic tali modo essendi, quali modo conversum habuit hic praesens esse ; sed conversum, quod est quantitas, fuit localiter circumscriptive ; igitur terminus ad quem conversionis est hic localiter, ex quo videntur sequi duo impossibilia : Primo, quod idem sit simul in duobus locis localiter. Consequentia probatur, quia terminus, qui fit hic localiter, potest manere in suo proprio loco localiter, sicut corpus Christi nunc manet localiter in Caelo: consequens autem, quod idem sit simul in duobus locis localiter, videtur inferre multa impossibilia, puta quod idem simul moveretur et quiesceret, quia posset ibi moveri, et hic quiescere. Similiter, quod idem simul calefieret et frigefieret, si hic habeat approximatum ignem, ibi aquam. Similiter idem esset continuum, et non continuum, si hic habeat dividens partem a toto, et ibi non. Similiter idem erit simul mortuum et vivum, si animal habeat ibi corruptivum inferens mortem, et hic non habeat, sed quaecumque necessaria et sufficientia ad salutem.
Secundum impossibile principale sequens ex hoc, quod terminus conversionis sit hic localiter, est istud, quod duo corpora possent esse simul in eodem loco. Consequentia probatur, tum quia convertitur istud in duo corpora, qua ratione est hic localiter unum, et aliud: tum quia convertatur istud in aliquod majus; illud majus si sit hic localiter, par erit cum parte, consequens autem, scilicet quod duo corpora sint simul, videtur Aristoteles probare esse impossibile, ex intentione 4. Physic.