De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(o) Ulterius quantum ad istum articulum. Hic Doctor ponit modum proprium quomodo aliquid potest converti in praeexistens, et dicit quod hoc potest dupliciter intelligi : Primo quod potest converti in illud, quod aliquando fuit, sed nunc non manet, puta, ut lapis possit converti in ignem, quod aliquando fuit, et postea annihilatus est; et hoc modo si lapis debeat converti in lignum praeexistens, prius tamen annihilatum, oportet quod in eodem instanti quo lapis desinit esse, creetur idem lignum, quod succedat lapidi desinenti esse, et tunc in hoc est sola difficultas, an scilicet idem annihilatum possit redire per divinam potentiam? Et haec difficultas habet prolixe videri in 4. d. 43. Secundo modo potest intelligi converti in praeexistens, quod scilicet praeexistens praefuit, et nunc in eodem esse manet. Et hoc adhuc potest dupliciter intelligi : Uno modo, quod manens simpliciter in esse praehabito, tamen aliqua novitate superaddita illi esse sit terminus novae conversionis, puta quod ibi sit nova praesentia illius termini alicui, cui prius non fuit praesens, puta quod panis convertatur in corpus Christi actu praeexistens, sic quod corpus Christi succedens pani annihilatio non acquirat novum esse substantiale, cum prius habeat illud, sed tantum novam praesentiam, puta, quod pane desinente fiat praesens quantitati panis, cui quantitati panis prius fuit praesens, vel si quantitas panis separata convertatur in corpus Christi, ipsi quantitati desinenti esse corpus Christi, fuit praesens loco, in quo prius erat quantitas illa, puta, quod fiat praesens aeri continenti illam quantitatem, et sic corpus Christi diceretur terminus tali conversionis per novam talem praesentiam. Et hic modus conversionis est possibilis, quia corpus Christi prius habens esse,potest acquirere novam praesentiam, quam prius non habuit, ut diffuse pertractatur a Doctore in 4. d. 10. q. 1. et d. 11. Alio modo, quod posset converti in praeexistens, ita quod tale prae existens, quod ponitur terminus conversionis, fiat terminus, quia ponitur terminus talis conversionis nulla facta novitate in illo. Et quoad hoc videtur difficile sustinere quod aliquid possit converti in sic praeexistens. De primo ergo intellectu principalis divisionis, et similiter de secundo intellectu subdivisionis, Doctor aliter non curat, quia primus intellectus (ut dixi) nullam difficultatem importat, nisi an idem annihilatum possit redire. Et similiter secundus intellectus subdivisionis nullam aliam difficultatem importat, nisi an idem praeexistens, nulla novitate facta in illo possit esse terminus talis conversionis. Et de hoc habet magis videri in 4, d. 10. ubi etiam Doctor videtur tenere quod Deus possit facere corpus Christi esse, ubi panis praefuit sine nova praesentia, accipiendo praesentiam pro aliquo addito corpori Christi, sive illud additum sit entitas realis, sive respectiva. Sed de alio intellectu subdivisionis, videlicet, quod tale praeexistens sit terminus conversionis per aliquid sibi additum, puta per novam praesentiam sibi additam, de hoc Doctor principaliter intendit in hoc articulo ; et possibilitas talis intellectus clarius patet in 4. d. 10. et 11.
(p) Contra ista arguitur. Hic Doctor instat, primo, probando quod corpus Christi non dicatur terminus conversionis panis per novam praesentiam. Et ratio stat in hoc, quia conversio panis in corpus Christi est vera transubstantiatio, cum sit transitio substantiae ad substantiam; ergo terminus talis conversionis erit praecise substantia corporis Christi. Et similiter ratio formalis terminandi illam conversionem erit Substantia corporis Christi; ergo illa praesentia nova non est ratio terminandi talem conversionem, quod tamen habet ponere, quia corpus Christi non ponitur terminus talis conversionis, nisi secundum novam praesentiam. Sed tunc aliquid dicitur esse per se terminus ad quem conversionis secundum illud, secundum quod succedit termino a quo. Cum ergo corpus Christi, per te, secundum novam praesentiam succedat pani, ut termino a quo ; ergo corpus Christi secundum illam praesentiam erit terminus ad quem talis conversionis.
Respondet n. 14. Doctor praemittendo unum, scilicet, quod loquendo de successione proprie dicta, corpus praeexistens secundum suum esse substantiale non dicitur proprie, nec vere succedere alteri, nam sic posset dici quod Sol succedit vermi desinenti esse, quia Sol secundum esse suum, est quando vermis desinit esse, quod esse idem prius habet. De ratione ergo successionis proprie dictae est, quod terminus ad quem, qui succedit termino a quo capiat esse de novo. Et sic, si in eodem instanti quo lapis desineret esse crearetur lignum, tunc lignum proprie succederet lapidi desinenti esse, et proprie lapis diceretur converti in lignum tale. Et conversio talis diceretur productiva, pro quanto scilicet terminus ad quem talis conversionis de novo capit esse per productionem, et loquendo de hac conversione productiva in qua terminus ad quem dicitur proprio succedere termino a quo, haec propositio esset vera, scilicet secundum hoc aliquid est per se terminus ad quem, secundum quod succedit termino a quo, et quia lignum secundum esse substantiae suae succedit proprie lapidi desinenti esse, cum capiat illud esse de novo. Unde sequitur quod lignum secundum tale esse erit terminus ad quem illius conversionis. Si vero terminus ad quem conversionis non capit esse suum in illo instanti quo terminus a quo, neque enim talis conversio dicitur productiva termini ad quem, sed tantum dicitur conversiva termini a quo ad terminum ad quem. Et sic quando panis dicitur converti in corpus Christi praeexistens, secundum suum esse substantiale, ita quod corpus Christi secundum tale esse dicatur terminus illius conversionis, tunc talis conversio non est productiva termini ad quem conversionis, sed est tantum conversiva termini a quo in terminum ad quem, et talis conversio conversiva dicitur transubstantiatio, ita quod transubstantiatio est duplex: Quaedam quae est tantum conversio productiva termini ad quem, et sic lapidis dicitur transubstantiari in lignum, quando in eodem instanti quo lapis desinit esse, lignum de novo generatur, ut vere succedens lapidi desinenti esse. Alia est tantum conversiva, qualis est in proposito conversio panis in corpus Christi praeexistens, ita quod corpus Christi secundum suum esse intelligitur terminus ad quem, talis conversionis. Loquendo de hac conversione non productiva, in qua terminus ad quem, non dicitur proprie succedere termino a quo, falsa est ista propositio, scilicet secundum hoc, aliquid est per se terminus ad quem, sectmdum quod succedit termino a quo, quia in proposito corpus Christi secundum esse prius, et nunc manens, et per consequens alteri proprie non succedens diceretur terminus ad quem transubstantiationis panis; cum ergo corpus Christi secundum esse suum sit terminus transubstantiationis panis, et nullo modo succedens termino a quo, patet falsitas propositionis, scilicet quod corpus Christi secundum illud esse, secundum quod est terminus ad quem transubstantiationis panis, quod etiam secundum illud idem esse succedat termino a quo, quia secundum tale esse nullo modo succedit. Et hoc est quod intendit Doctor, et addit quod ista propositio posset concedi, scilicet quod secundum illud est novitas in termino ad . quem, secundum quod succedit termino a quo, accipiendo proprie succedere. Et hoc modo haec esset concedenda, corpus Christi secundum praesentiam novam est terminus conversionis, secundum quam vere succedit termino a quo, quia talis praesentia nova quae ponitur terminus ad quem, acquiritur de novo in corpore Christi; et sic patet responsio ad deductionem.
Secundo principaliter n. 12. arguit Doctor specialiter de quantitate, probando quod quantitas separata nullo modo possit converti in corpus Christi praeexistens, sic quod acquirat novam praesentiam secundum quod fiat praesens illi loco, ubi quantitas separata prius fuit praesens, puta superficiei aeris prius immediate continenti eam. Et arguit tripliciter, primo sic : lbi est genitum, ubi prius fuit corruptum, quia ratio locandi, quae est quantitas, manet eadem in utroque, scilicet, tam in corrupto quam in genito, verbi gratia, si ignis generatur ex ligno, ita quod lignum contineatur in tali superficie aeris localiter, et quantitas ligni est ratio formalis, quod lignum sit in tali loco. Quando ergo dicitur quod ignis genitus ex ligno, est in eodem loco, ubi prius fuit lignum corruptum, hoc non videtur verum, nisi eadem quantitas, quae fuit in ligno corrupto maneat eadem in igne genito, quia talis quantitas fuit ratio ligno essendi in tali loco. Si ergo quantitas panis convertatur in corpus Christi, quae fuit ratio essendi in tali loco, puta in tali superficie aeris, sequitur quod corpus Christi non erit praesens in illo loco, in quo prius talis quantitas, cum illa in tali conversione non maneat.
Respondet n. 15. quod illa ratio, scilicet quod genitum est ubi fuit corruptum, si tenet, tantum tenet de loco circumscriptivo, sicut exemplificavi de igne genito ex igne. Sed in proposito non ponitur corpus Christi esse praesens circumscriptive loco, in quo fuit quantitas, sicut etiam nunc ponitur praesens quantitati panis; et tamen non localiter sine circumscriptione, ut prolixe patet a Doctore in 4. d. 10. Dico etiam quod ista propositio, scilicet quod genitum est, ubi prius fuit corruptum, non dicitur vera, ex hoc, quod maneat eadem quantitas in genito, quae fuit in corrupto, quia ista quantitas corrupti nullo modo manet in genito, ut magis patebit tu quarto, in materia de Eucharistia.
Ultimo arguit n. 13. probando quod talis quantitas non possit converti in corpus Christi, quia si per conversionem quantitatis in aliud, illud aliud fieret hic praesens, sequeretur quod illud tale esset praesens tali modo essendi, quali modo conversum habuit hic esse praesens . Sed conversum, ut haec quantitas, fuit localiter circumscriptive, quia in ultima superficie aeris immediate continentis illam; igitur corpus Christi, quod ponitur terminus ad quem, talis conversionis, erit in illa superficie aeris localiter, ex quo videntur sequi duo impossibilia : Primum, quod idem sit simul in duobus locis localiter, patet, quia corpus Christi est in caelo localiter, et ut manens ibi, erit etiam hic localiter, ubi prius fuit quantitas panis. Et quod idem sit simul in duobus locis localiter, videntur sequi multa impossibilia: tum, quia idem simul moveretur et quiesceret, quia in uno loco posset moveri, et in alio quiescere. Tum, quia idem simul posset calefieri et frigefieri, si in uno loco esset ignis, et in alio aqua. Tum, quia idem simul esset continuum et non continuum, si in uno loco haberet dividens partem a toto, et in alio non. Tum, quia idem simul erit mortuum et vivens, si uno loco habeat corruptivum inferens mortem, et in alio loco non haberet, sed habeat ibi necessaria et sufficientia ad salutem.
Secundum impossibile principale sequens est, quod tunc duo corpora possent esse simul in eodem Joco, patet, quia si quantitas Convertatur in duo corpora, qua ratione esset hic localiter unum, et aliud, et sic duo corpora in eodem loco. Similiter si talis quantitas convertatur in corpus majus, tunc illud majus si fit hic localiter, tunc pars erit cum parte, et sic duo corpora in eodem loco, quod est contra Philosophum, quarto Physic. text. com. 76.
Respondet* ad hoc argumentum, primo negando hanc propositionem, scilicet, quod corpus Christi eodem modo sit in loco, sicut fuit quantitas panis praeexistens. Et patet instantia de facto, quia nunc corpus Christi est, ubi fuit substantia panis, quae est conversa in illud, et tamen non eodem modo continetur sub eadem quantitate panis, sicut substantia panis ibi continebatur; patet, quia substantia panis fuit suo modo localiter sub quantitate panis, ita quod una pars sub una parte quantitatis, et tota substantia sub tota quantitate. Sed corpus Christi fil sub sua quantitate, sic quod una pars corporis non praecise correspondet uni parti illius quantitatis, sed praecise est sub tota quantitate, et sic totum continetur sub illa quantitate, et lotum sub qualibet parte; et de hoc magis prolixe patebit in quarto, d. 10.