De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia ; et ad solvenda multa talia apparentia hinc sequentia ponit duas regulas. Prima, formae priores ipso ubi, id est, omnes formae absolute non variantur variato ubi. Secunda, quae sequitur ex prima, eamdem formam accipit corpus in duobus ubi approximatis ei duobus agentibus, quam acciperet, si in eodem ubi, eadem agentia ipsi approximarentur. Explicat optime exemplis, de quo late agit 4. dist. 10. quaestione 2. et 3.
(q) Si tamen daretur, quod Deus posset convertere quantitatem in illum terminum, et quod ille fieret hic localiter, alicui forte videretur, quod illa quae sequuntur ex hoc, non sunt impossibilia simpliciter, sic, scilicet quod includant contradictionem, quae sola dicuntur esse impossibilia Deo, apud quem non est impossibile omne
Verbum, hoc est omnis conceptus possibilis in intellectu, qualis est omnis conceptus, in quo non includuntur contradictoria. Cum ergo ex proximo istorum, quod est, idem corpus esse simul in duobus locis localiter, inferuntur, multa quae apparent impossibilia, per duas propositiones videtur probabiliter posse respondere.
Prima est: Formae priores ipso ubi non variantur propter variationem ipsius ubi, quia propter variationem posterioris non variatur prius. Ex qua pro positione habetur quod idem habens duo ubi, non propter hoc variatur secundum aliquam formam substantialem, nec secundum aliquam de genere Quantitatis , vel Qualitatis, quia formae istorum generum sunt simpliciter priores ipso tibi.
(r) Secunda propositio est ista: Quamcumque passionem ad formam substantiae, vel quantitatis, vel qualitatis, reciperet idem corpus a duobus agentibus sibi in isto eodem ubi approximatis, illam et non aliam reciperet ab eisdem sibi in diversis locis, vel ubi approxi matis. Exemplum, si hic circa lignum approximetur ignis et aqua, qualem transmutationem facient circa illud lignum in hoc ubi, eamdem et non aliam facient circa idem lignum, si habeat duo ubi, et in uno approximetur sibi ignis, et in alio aqua. Istud probatur (s) ex prima propositione praecedente, quia in diversis ubi non variatur forma absoluta, quae est simpliciter prior ipso ubi. Istas duas applicando, solvuntur quae tanguntur in argumento, et multa similia.
Primum, scilicet idem moveri in hoc loco sive ubi, et quiescere in alio ubi, non sunt repugnantia, sicut nec habere hoc vbi, et illud quia ista duo, scilicet moveri et quiescere secundum ubi, sunt posteriora ipso ubi, ideo possunt variari secundum variationem in illo priori.
Secundum de calefieri et frigefieri, solvitur per secundam propositionem, non enim aliter calefieret et frigefieret idem existens in duobus ubi, quam existens in uno ubi, in quo haberet ista duo agentia approximata; et sicut tunc si alterum agentium simpliciter vinceret virtutem reliqui agentis, illud assimilaret sibi passum, et impediret reliquum, quod esset minoris virtutis assimilare sibi passum; si autem essent aliquo modo aequalia in virtute, alterarent etiam passum quasi ad quoddam medium inter duo extrema, sic etiam nunc quando ponitur idem in duobus ubi.
Tertium de continuitate solvitur per idem, quia si agens solvens continuitatem, vinceret virtutem conservantis continuitatem, absolute continuitas esset divisa utrobique, non tamen, ut ab aliquo utrobique, sicut respondetur de corpore Christi in pixide, quando idem corpus fuit divisum in cruce.
Quartum similiter, vel facilius solvitur, quia forma substantialis, si virtute alicujus agentis circa istud in uno loco separetur a materia simpliciter, nusquam esset Unita eidem materiae, ut diceretur de corpore Christi, quando fuit mortuum in cruce, non fuit vivum in Eucharistia.
Secundum principale, quod infertur tanquam inconveniens, scilicet duo corpora posse esse simul, diceretur non esse inconveniens, nec impossibile, quia contradictio non apparet, cum unitas loci non sit formaliter unitas corporis; sed corpus habet propriam unitatem intrinsecam, cui accidentaliter advenit esse in uno loco; ergo non sequitur, quodcumque corpus est in hoc eodem loco, ergo est idem corpus, nec simultas variat unitatem corporis vel loci.
Ad auctoritatem Aristotelis 4. Physic. dici potest, quod probatio sua ad hoc procedit, quod virtute propria, vel naturae creatae propter sui limitationem, non potest idem corpus esse in diversis locis adaequatis, sed de virtute divina illimitata non concludit.