De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(q) Si tamen daretur. Concesso quod corpus Christi sit etiam localiter, ubi panis conversus praefuit, negantur illa impossibilia, quae inferuntur esse impossibilia, Et quod non sint impossibilia, patet ex duabus propositionibus, quas praemitil, quarum prima est: Formae priores ipso ubi non variantur propter variationem ipsius ubi, quia ad variationem posterioris non sequitur variatio prioris. Cum ergo ubi formaliter acceptum, quod nihil aliud est nisi circumscriptio passiva fundata in corpore locato, et terminata ad ultimam superficiem continentis, est simpliciter posterius substantia, quantitate, et qualitate, et breviter omni absoluto existente in corpore contento, et per consequens non videtur implicatio contradictionis idem corpus simul habere duo et tria,
imo etiam infinita ubi per divinam potentiam.
(r) Secunda propositio est ista : Corpus quamcumque passionem ad formam substantiae, etc.
(s) Istud probatur ex prima propositione praecedente, et tunc dico, quod si ignis et aqua essent sibi approximala in eodem ubi, aut ignis totaliter vinceret virtutem aquae, et tunc illud corpus tantum calefieret, aut non totaliter vinceret, sed esset aequalis in virtute, et tunc aut nullum effectum inducerent, aut si aliquem inducerent tantum inducerent effectum medium, in quo passum nec perfecte assimilaretur igni, nec perfecte aquae; eodem modo dico, si idem corpus esset in diversis ubi, et in uno haberet ignem approximatur, et in alio aquam, et hoc clarius patet a Doctore in 4. d. 10. q. 2. Dico tamen quod in uno loco alteraretur, puta si calefieret ab igne, et in alio loco non alteraretur ab igne, si ignis non esset sibi praesens, accipiendo alterari pro respectu consequente illud ubi, quia ut ibi alteraretur, et ut in alio ubi, ut ibi non alteraretur, licet esset eadem caliditas in eodem corpore in utroque ubi existente.
Ad aliud impossibile de moveri et quiescere concedit Doctor quod simul moveretur et quiesceret, quia respectu unius ubi moveretur, et respectu alterius quiesceret quia moveri et quiescere consequuntur illud ubi; et si ultra inferatur, quod tunc simul quiesceret et non quiesceret, simul moveretur et non moveretur, respondet Doctor alibi, scilicet in 2. dist. 2. q. 7. et in 4. d. 10. q. 2. quod ibi est ignorantia Elenchi, et fallacia secundum quid ad simpliciter, nam licet sequatur, quiescit in illo ubi, ergo quiescit absolute, non tamen infertur absolute non moveri, sed tantum cum illa determinatione, cum qua accipiebatur,
quiescere prout antecedebat, ad quiescere simpliciter. Et ideo non sequitur, nisi quod hoc movetur in hoc ubi, et non movetur in illo ubi, quae non sunt contradictoria, quia non sunt respectu ejusdem, essent tamen contradictoria, si simul moveretur, et non moveretur in eodem ubi.
Ad aliud impossibile de continuitate, solvitur per idem, quod dictum est de frigefieri et calefieri, quia si agens solvens continuitatem, vinceret virtutem conservantis continuitatem, absolute continuitas esset. divisa utrobique, non tamen ut ab aliquo utrobique ubi, quia ut in uno ubi fuisset facta talis divisio, et non ut in illo, licet illa divisio esset in eodem corpore existente in utroque, sicut etiam patet de corpore Christi, ut in pyxide, et ut in Cruce, quia idem vulnus, quod habuit etiam ut in pyxide, non tamen ut in pyxide vulnerabalur, sed ut in Cruce, quia talis vulneratio fit per motum localem, qui consequitur ipsum ubi.
Ad secundum principale impossibile de duobus corporibus in eodem Loco, hoc patet non esse impossibile, cum unitas loci non sit formaliter unitas corporis, quasi quod si sit unum corpus numero, tantum sit unus locus adaequate sibi correspondens, nam corpus habet propriam unitatem, scilicet intrinsece,cui accidentaliter advenit esse in uno loco, et per consequens non sequitur, si aliquid corpus est simul in eodem loco: ergo est idem corpus cum alio corpore, quia ad unitatem loci continentis non sequitur necessario unitas corporis contenti. Et accipitur hic locus non pro respectu locantis ad corpus locatum, quia quot sunt corpora locata tot sunt respectus fundati in superficie continente: sed accipitur hic locus, pro ultima superficie continentis, quia in eadem superficie possunt simul contineri plura corpora, et hoc propter penetrationem dimensionum illorum corporum. Et hoc magis patebit in 4. dist. 44. quaest. 6. quae est ultima in ordine.