De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus non se habet aliter in se post conversionem quam ante. Secundo terminus ad quem petit non esse termini a quo: ergo non accipit aliquitatem ejus. Aegidius ait non annihilari, quia manat in materia corporis Christi in potentia. Contra, sic nullum materiale esset annihilabile manente aliquo materiali. Secundo, in conversione totali materia non manet. Sententia Varronis non esse annihilationem, quia conversio panis habet terminum positivum. Contra, quia iste terminus est concomitans et termini per se desitionis sunt esse et non esse totale panis. Tandem ait posse dici ideo non esse annihilationem, quia ejus terminus, non est negatio extra genus, id est, purum nihil, sed negatio in genere, id est, inclusa in esse corporis Christi. De his negationibus,
vide eum 1. dist. 28. An vero absolute diccndum panem annihilari, Doctor nihil resolvit, de quo vide eum 4. d. 11. q. 4. Mihi videtur parum referre, sive sia, sive sic loquamur ; proprius tamen loquendo videtur admittendum annihilationem, quia terminus per se desitionis panis est totale non esse ejus, et per accidens est ex Dei institutione, quod succedat corpus Christi. Ita Gabr. Major. Occham, Albertus, Rubion, Bassol. Leuch. et alii quos citavi 4. d. 11. q. 2. Scholio ad n. 14. unde comprehendendus est, quod asserat 4. d. 9. q. 2. art. 4. hanc opinionem non posse doceri circa errorem.
De tertio (c) principali tenetur communiter, quod in conversione non est annihilatio termini a quo. Una opinio deducit ex hoc, quod post conversionem panis non est nihil, et probatur consequentia, quia si esset nihil, oporteret dicere, quod esset annihilatus, et ultra deducit ; si non est nihil, est aliquid; non autem est quod praefuit, quia illud conversum est, nec aliquid extra terminum ad quem. Patet discurrendo ; ergo post conversionem est illud, in quod conversum est, ut sic verum sit dicere, quod praefuit panis est corpus Christi: aut si ista negaretur, necessarium est dare, quod aliquitas corporis Christi sit ejus, quod fuit panis.
(d) Contra, illud quod ipse addit, quod panis post conversionem non est nihil, sed aliquid, sic quod aliquitas corporis ait ejus, quod fuit panis, potest argui primo sic : Quod nullo modo aliter se habet in se post conversionem, quam prius se habuit, nec aliquid in se aliter habet, non habet aliquam aliquitatem, quam prius non habuit ; corpus Christi nullo modo se habet in se aliter post conversionem, quam ante: sed ante conversionem panis non habuit in se aliquitatem panis, nec aliquitas corporis erat aliquitas panis; ergo nec post conversionem.
Praeterea, esse termini ad quem conversionis requirit non esse termini a quo. Patet, si termini sint oppositi, cum esse unius oppositi excludat esse alterius oppositi, ergo terminus ad quem conversionis, ut talis, non habet in se entitatem vel aliquitatem ter mini a quo.
(e) Aliter dicitur, quod non annihilatur, quia manet in potentia in materia corporis Christi.
Contra hoc arguitur, quia tunc non posset Deus annihilare aliquid materiale, nisi simul annihilaret omnia materialia, quia quocumque materiali non annihilata semper in materia ejus manet in potentia quodcumque materiale.
Praeterea, ubi totum transit in totum, ibi non manet materia termini a quo ; cum ergo in transmutationibus, quae requirunt materiam, materia manens sit illa, quae fuit corrupta, ergo, etc.
Aliter dicitur quod sicut secundum Aristotelem 5. Physic. transmutatio naturalis aliqua est a non subjecto in subjectum, et illa est generatio, aliqua e contra, ut corruptio, aliqua a subjecto in subjectum, ut alteratio, et generaliter omnis motus proprie dictus. Sic in transmutatione supernaturali aliqua est versio a non subjecto in subjectum ut creatio, aliqua e converso, ut annihilatio, et aliqua a subjecto in subjectum, ut conversio totalis, unius positivi in aliud: non est ergo ista conversio annihilatio, quia habet per se terminum positivum.
Contra hoc (f) licet sint duo termini positivi, tamen concomitantur duo termini negativi, sicut quando concurrunt generatio et corruptio communiter in naturalibus, sunt duo termini negativi concomitantes duos terminos positivos, sicut esse aquae corrumpendae concomitatur non esse ignis generandi, et esse ignis concomitatur non esse aquae.
Consimiliter in proposito esse panis concomitatur non esse corporis Christi, et esse corporis concomitatur non esse panis, tunc arguitur : Mutatio dicitur esse creatio vel annihilatio ex per se terminis ejus, non autem ex concomitantibus per se terminos, sicut generatio non est per se creatio propter hoc quod terminus per se a quo, non est nihil, sed privatio, et consimiliter est de per se termino ad quem corruptionis. Cum ergo comparando per se terminos hujus conversionis, qui sunt esse panis et non esse panis, cum illud non esse sit totale non esse, quia nihil panis manet, sequeretur quod ipsa destructio per se considerata sit annihilatio.
Aliter potest dici, (g) et deduci ad propositum illud exemplum de corruptione, ubi non tantum per accidens terminat aliquod positivum, quod, scilicet est per se terminus generationis concomitantis, sed cum corruptio sit destructio partialis, scilicet totius, non nisi secundum formam, ibi relinquitur altera pars compositi, scilicet materia per se: ergo corruptio non est annihilatio, quia aliquid corrupti manet: sed si ista esset praecita ratio, tunc forma videretur annihilari, quia nihil ejus remaneret.
Similiter illud manens non est per se terminus corruptionis ad quem, ideo magis adhuc distinguitur per se corruptio ab annihilatione per suum per se terminum, quia ille non est nihil, sive negatio absoluta, sed est negatio in apto nato, sive privatio, et pro tanto etiam forma posset dici non annihilari, quia ei. succedit pro termino non nihil, sed privatio illius formae. Adhuc si utraque istarum rationum deficeret, puta si Deus subito converteret totum ignem in totam aquam, non manente eodem subjecto communi, adhuc non esset annihilatio, quia terminus ad quem destructionis ignis, etsi non sit proprie privatio formae ignis, tamen non est negatio extra genus, sed est negatio, ut includitur in forma opposita positiva: negatio autem in genere non potest esse terminus ad quem annihilationis, sicut nec talis negatio potest esse terminus a quo creationis. In proposito, licet duae primae rationes non inveniantur, quia nec aliquid termini a quo manet, nec formae ejus succedit privatio ipsius, proprie loquendo, quia non in eodem susceptivo. Tertia tamen ratio invenitur, quia destructionem panis terminat negatio esse panis, non extra genus, sed ut includitur in esse termini ad quem.
(h) Sed contra hoc arguitur, quia termino destructionis accidit, quod sit terminus aliquis ad quem positivus: ergo qualis esset ista destructio, si non esset terminus positivus concomitans, talis est modo quantum ad per se rationem destructionis: non ergo prohibetur esse annihilatio per hoc, quod terminus positivus concomitatur.
(i) Diceretur autem hic, quod negatio extra genus, et negatio in genere, absoluta tamen, et negatio, quae dicitur privatio, non differunt formaliter secundum rationem negationis, et tamen sic distinguuntur, quod alicujus mutationis unum est per se terminus, et non aliud, ut patet de corruptione, ita negatio, ut includitur in termino positivo succedente, est hic per se terminus.