De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(c) De tertio principali, videlicet an illa conversio, qua scilicet panis convertitur in corpus Christi sit necessaria annihilatio ? Et dicit quod communiter tenetur quod in conversione totali non est annihilatio termini a quo, et sic panis, qui totaliter convertitur in corpus Christi, accipiendo totum syncategorematice, ut supra expositum est, non dicitur annihilari; et hoc expresse tenet hic, et in 4. dist. 11. Sed de modo istius annihilationis tres recitantur opiniones, quae licet conveniant in conclusione, tamen in modo probandi differunt ad invicem, quas opiniones quoad modum probandi Doctor improbat.
Prima opinio est Henrici quodl. 9. q. 9. quodl, 12. q. 4. qui dicit quod post conversionem panis non est nihil, quia si esset nihil, oporteret dicere quod esset annihilatus, quod communiter non conceditur. Si ergo post conversionem panis non est nihil, sequitur quod est aliquid, sed non illud, quod praefuit, supple non est panis post conversionem, cum panis sit conversus, nec est aliquid extra terminum ad quem, id est, non est aliquid, in quod convertitur: ergo post conversionem est illud in quod convertitur ; patet, quia ex quo panis post conversionem est vere aliquid, et non est illud quod praefuit, quia non est panis, nec est aliquid aliud a termino ad quem conversionis , ergo erit terminus ipsius conversionis, ut sit verum dicere quod praefuit panis est corpus Christi, id est, illud aliquid quod praefuit panis post conversionem, est corpus Christi: aut si ista negaretur, scilicet quod illud aliquid, quid praefuit panis, sit corpus Christi, tunc necessario est dare aliquid, quod est corpus Christi, sit ejus quod fuit panis. Vult dicere, quod ex quo panis post conversionem est vere aliquid, et non conceditur quod illud aliquid sit corpus Christi, saltem oportet concedere e contra, scilicet, quod aliquitas corporis Christi sit ejus, quod praefuit panis, id est, quod sit illud aliquid, quod prius fuit panis. Et hoc patet, quia si post conversionem panis est vere aliquid, et illud tale non est panis, nec est corpus Christi,in quod panis est conversus, ergo aliquitas corporis Christi erit illius, quod prius fuit panis quam quod corpus Christi post conversionem panis, habuit istud aliquid, quod praefuit panis, sive aliquam aliquitatem post conversionem panis, quam prius non habuit.
(d) Contra. Doctor probat quod corpus Christi post conversionem panis non habet aliquam aliquitatem novam, quam, supple, prius non habuerit. Et arguit sic, illud quod nullo modo aliter se habet in se post conversionem, quam prius se habuit ante conversionem, nec in se aliquid aliter babel, non habet aliquam aliquitatem quam prius non habuit: ista propositio est nota, sed corpus Christi post conversionem panis nullo modo aliter se habet in se; patet quia est illud idem corpus post conversionem, quod fuit ante conversionem, nec etiam habet in se aliquid aliter post conversionem panis, quod prius non habuerit ante conversionem, sed ante conversionem panis non habuit in se aliquitatem panis: patet, quia nihil panis fuit in corpore Christi, nec similiter ante conversionem aliquitas corporis Christi erat aliquitas panis, quia non erat aliquid ipsius panis ; ergo nec post conversionem aliquitas corporis Christi erit aliquitas ejus quod praefuit panis, sive non erit illud aliud quod praefuit panis. Et hoc manifeste patet, quia ex quo panis totaliter convertitur, nihil panis omnino remanet.
Secundo arguit ad idem, quia esse termini ad quem conversionis totalis requirit non esse termini a quo; patet, si termini sint oppositi, sicut est in proposito, quia esse panis, et esse corporis Christi sunt termini oppositi, sicut etiam diceremus quod lignum convertitur in ignem, terminus ad quem, scilicet ignis excludit terminum a quo, id est, quod post conversionem ligni in ignem, ignis et lignum non stant simul in eodem, et si terminus a quo quoad totum suum esse convertitur in terminum ad quem, sicut est in proposito de conversione panis in corpus Christi, tunc terminus ad quem totaliter excludit terminum a quo quoad totum suum esse, ita quod nihil ipsius termini a quo stat post conversionem cum termino ad quem, cum esse unius oppositi excludat esse alterius oppositi: ergo corpus Christi, quod ponitur terminus ad quem totalis conversionis panis, non habet in se aliquam entitatem termini a quo; ergo post conversionem panis non est verum dicere quod sit aliquid, etc.
(e) Aliter dicitur. Alius modus dicendi est Aegidii de Roma, qui dicit quod imo panis in hac conversione totali non annihilatur, quia etsi panis post conversionem non maneat in se, nec aliquid ipsius panis, quia tamen manet in potentia in materia corporis Christi, cum illa sit in potentia ad formam panis, sicut etiam fuit in potentia ad corpus Christi antequam informaretur forma corporis Christi, et propter talem potentialitatem panis post conversionem non est annihilatus.
Contra hoc modum arguit Doctor deducendo ad hoc inconveniens, quia tunc sequeretur quod Deus non posset annihilare aliquod materiale, etc.
Praeterea, ubi totum syncategorematice transit in totum, ibi non manet materia termini a quo cum illa transeat. Cum ergo in transmutationibus, quae requirunt ma teriam, quales sunt ubi totum syncategorematice non transmutatur in totum, sed tantum categorematice in talibus transmutationibus materia manens est illa, quae fuit incorrupta, sicut quando lignum transmutatur in ignem, materia manens est materia ligni corrupti, quae est in potentia ad formam ignis, et ideo foima ignis, quae educitur de potentia materiae ligni non dicitur creari, nec similiter forma ligni dicitur annihilari. Ubi ergo totum transit in totum, sic, quod nihil ipsius maneat, sequitur quod materia termini a quo nullo modo maneat, etc.
Tertius modus dicendi est Varronis in 4. dist. 11.
(f) Contra hoc. Doctor improbat hunc modum dicendi. Et ratio stat in hoc, quia mutatio accipitur proprie ex per se terminis mutationis, qui sunt privatio et habitus. Termini enim per se generationis sunt non esse et esse, ita quod terminus a quo est non esse, et terminus ad quem est ipsum esse Et termini per se corruptionis sunt esse, et non esse, nam terminus per se a quo est esse, et terminus per se ad quem est non esse, et ex talibus terminis dicitur per se generatio vel corruptio ; et termini per se creationis sunt non esse simpliciter, et esse simpliciter, quia creatio per se est a non esse simpliciter adesse simpliciter, et similiter annihilatio per se est ab esse simpliciter in non esse simpliciter. Si ergo terminus ad quem per se alicujus conversionis est vere nihil, talis conversio erit per se annihilatio. Cum ergo terminus ad quem per se conversionis panis sit nihil simpliciter, cum panis totaliter desinat esse, sequitur quod conversio panis erit annihilatio. Et licet ad non esse panis sequatur esse corporis Christi, ut terminus ad quem talis conversionis, erit tamen terminus ad quem per se, quia si esse non est panis, sed tantum concomitans, et tali termino concomitanti non determinatur per se mutatio aliqua.
(g) Aliter potest dici. Hic Doctor ponit modum proprium satis singularem et subtilem, et dicit, quod ideo panis in hac conversione totali non annihilatur proprie, quia terminus per se annihilationis est nihil simpliciter, sive est negatio simpliciter extra omne genus, sicut etiam terminus a quo creationis est nihil simpliciter, sive negatio extra omne genus, quae nullum subjectum sibi determinat. In proposito ergo, cum panis totaliter convertitur, sive transit ab esse in non esse, negatio panis est tantum negatio in genere, quia talis negatio determinat sibi corpus Christi, quod immediate succedit ; si enim ad non esse panis nihil positivum succederet, vere annihilaretur, quia negatio panis non determinat sibi aliquod subjectum.
Quando ergo ad non esse alicujus aliud succedit, tale esse non est nihil simpliciter, quia non est negatio extra omne genus, sed negatio in genere ; et ideo illud tale non diceretur per se, sive proprie annihilari, quia terminus ad quem per se non est simpliciter nihil, quia non est negatio extra omne genus. Et hoc est quod dicit in sententia.
(h) Sed contra hoc arguitur. Hic intendit Doctor probare quod talis negatio in genere tantum accideret termino ad quem conversionis. Et propter talis conversio non esset annihilatio tantum per accidens, et hoc probat, nam termino ad quem destructionis accidit, quod sit terminus aliquis ad quem positivus, sive accidit ipsi negationi, quae ponitur terminus ad quem, quod succedat aliquod positivum ; ergo qualis esset ista destructio, supple per se si non esset terminus positivus concomitans ipsam negationem, quae ponitur terminus per se ad quem, talis est modo ista destructio quantum ad per se rationem destructionis ; non ergo prohibetur esse annihilatio per hoc, quod terminus positivus concomitatur.
(i) Diceretur. Respondet Doctor quod negatio extra genus, et negatio in genere, loquendo de uegatione absoluta in genere, prout scilicet distinguitur a negatione, quae dicitur privatio, non distinguitur a negatione privationis secundum rationem formalem negationis, quia tam negatio genere, quam negatio extra genus, et negatio quae est privatio, est formaliter negatio. Non ergo istae negationes in formali ratione negationis distinguuntur ad invicem, sed praecise distinguuntur ex hoc quod negatio extra genus dicitur illa, quae nullum subjectum sibi determinat ; et negatio in genere absoluta dicitur illa, quae aliquod subjectum sibi determinat, et hoc absolute, quia non determinat sibi illud ut aptum natum, etc. Negatio vero quae est privatio, distinguitur per hoc quod determinat sibi subjectum tale, puta, quod sit apium natum, etc. quia privatio est negatio in subjecto apto nato. Sic ergo terminus a quo per se generationis non est negatio simpliciter, sed negatio in subjecto apto nato, quae est privatio, et per se terminus ad quem corruptionis non est negatio absolute, sed est negatio in subjecto apto nato, quae est privatio, quae ponitur terminus per se ad quem corruptionis. Sic dico in proposito, et haec conversio est, quod terminus ad quem conversionis per se non dicitur negatio absolute, sed negatio in genere ; ergo talis conversio dicitur per se habere talem terminum ad quem. Si enim est conversio totalis panis in corpus Christi, terminus ad quem per se illius conversionis erit negatio in genere. Et licet terminus ad quem positivus, qui succedit accidat negationi absolute sumptae, non tamen dicitur proprie accidere negationi in genere, cum negatio in genere determinet sibi necessario aliquid subjectum, sicut etiam subjectum aptum natum potest dici accidere negationi absolute sumptae, non tamen dicitur proprie accidere negationi, quae est privatio, cum privatio sit per se negatio in subjecto apto nato.