De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(k) Ad argumentum principale. Doctor arguit, probando quod species in Eucharistia non possit virtute divina converti in aliquid praeexistens, et per consequens, quod non possit converti in corpus Cbristi. Etn arguit sic, quia omne quod convertitur in aliud, habet aliquid commune cum illo in quod convertitur ; patet ista, quia si lignum convertitur in ignem, materia ligni est communis tam formae ligni, quam formae ignis. Et dicitur communis non. communitate praedicationis, sed quia estrecepliva utriusque formae non simul, sed successive. Sed species in Eucharistia, quae sunt separatae a substantia panis non habent aliquod commune cum aliquo praeexistente, patet, nec substantiam panis, nec materiam, quae est primum subjectum, in quo transmutantur ad invicem. Si ergo illae species non habent aliquod commune, et totaliter convertuntur in corpus diristi, sequitur quod annihiletur ; et sic talis conversio esset annihilatio.
Respondet quod aliquid esse commune terminis potest dupliciter intelligi, vel communitate reali, sicut materia quae est commune substratum utrique termino in corruptione, scilicet formae corrumpendae,et formae generandae, hoc modo non oportet in conversione totali syncategorematice aliquid esse commune terminis, imo tale commune repugnat conversioni totali: patet, quia quando lotum syncategorematice transit in totum, nihil illius totius manet, et per consequens non manet materia receptiva utriusque termini. Alio modo potest intelligi commune communitate rationis, puta quod uterque terminus contineatur sub ente, et hoc sufficit ad excludendum rationem creationis et annihilationis, quia in illis aliter terminus continetur sub ente, et hoc modo diceret, quod illae species, et illud praeexistens in quod converterentur, haberent aliquod commune,quia illum ens. Si,dicatur, quod terminus ad quem, qui ponitur corpus Christi praeexistens, non est per se terminus ad quem conversionis specierum, sed tantum concomitans, ut supra patuit, et sic talis conversio non diceretur annihilatio, nisi per accidens, tamen per se esset annihilatio, quia terminus ad quem per se est nihil. Dico, quod ex hoc Doctor dicit talem conversionem non esse annihilationem, quia ad talem conversionem concomitatur corpus Christi praeexistens non ut terminus per se ad quem, sed ut aliquid requisitum ad per se terminum ad quem, quia terminus per se ad quem talis conversionis est negatio in genere, quae ad hoc ut sit negatio in genere determinat sibi aliquod subjectum, et hoc modo Doctor intelligit.
(1) Aliter posset poni aliquod commune terminis non essentialiter, puta, quod non praedicetur de illis in quid, sed posset poni communis habitudo an taem agens. Vult dicere, quod tam. terminus a quo conversionis, quam terminus ad quem, loquendo de termino ad quem positivo, subjacet potentiae agentis primi; subjacet dico, tam quoad esse illorum totale, quam quoad non esse. Et ideo in eodem instanti quo terminus a quo totalis desinit esse in se virtute agentis primi, virtute ejusdem agentis aliquod ens positivum potest succedere, sive sit praeexistens, sicut patet de corpore Christi, quod succedit desitioni panis, sive non sit praeexistens, sed de novo producatur, quoad esse totale, in quo esse fundatur negatio, quae dicitur negatio in genere, et per consequens talis conversio non erit annihilatio. Si vero terminus ad quem non subjacet potentiae agentis, sicut est nihil simpliciter, sive negatio extra genus, quae nullo modo est causabilis, tunc quod convertitur in talem terminum ad quem, vere annihilatur. Nola tamen quod negatio in genere non dicitur formaliter subjacere potentiae agentis; sed ex hoc dicitur subjacere, pro quanto subjectum, quod sibi determinat, subjacet potentiae agentis; quia ergo tale subjectum virtute agentis potest succedere termino a quo conversionis, ideo negatio in genere, quae ponitur per se ad terminum ad quem tali conversionis dicitur subjacere potentiae agentia. Et hoc est quod dicit.
(m) Argumentum. Secundo principaliter arguit ad oppositum, probando scilicet quod Deus possit illas species convertere in aliquid praeexistens, et arguit sic : Natura creata potest illas species convertere in aliquid praeexistens; ergo, et Deus, etc.
Respondet quod agens naturale tantum potest transmutare illa quae habent subjectum commune, unde si generat aliquam substantiam corrumpendo aliam, ut quando ignis corrumpit lignum, et generat ignem; si ignis non haberet materiam ligni pro subjecto communi formae ignis, et formae ligni, nunquam posset ex ligno generare ignem, nec per consequens posset convertere lignum in ignem. In aliqua transmutatione substantiali semper agens naturale supponit materiam communem tam formae substantiali corrumpendae, quam formae substantiali generandae, ita quod nunquam posset corrumpere formam ligni, nisi in eodem instanti in quo expellitur forma ligni induceret formam ignis incompossibilem formae ligni, quia utraque forma est nata tantum recipi in materia. In transmutatione vero accidentali, ubi agens naturale corrumpit illud accidens inducendo aliud, sufficit quod habeat aliquod subjectum commune, puta, quantitatem, et sic quando agens naturale corrumpit, puta saporem in Eucharistia fundatum in quantitate separata, sufficit quod habeat illam quantitatem pro subjecto; non posset ergo agens naturale transmutare aliquod accidens in substantiam, quia quando transmutat aliquid in substantiam, praesupponit materiam illius transmutabilis, ut subjectum receptivum formae substantialis, sed non est sic in transmutatione accidentali, quia qualitati sufficit habere quantitatem pro subjecto. Dicit ergo Doctor quod in illo nunc, sive instanti in quo per agentis naturalis actionem Eucharistia habet non esse, cum natura nihil corrumpat, nisi aliquid incompossibile producendo, produceretur virtute naturae quoddam compositum per accidens, scilicet aliquod quantum quale qualitate incompossibili Eucharistiae, quae corrumpitur, et istius compositi subjectum praefuit, supple illa quantitas, quae recipit qualitatem incompossibilem qualitati pertinenti ad Eucharistiam.
(n) Sed numquid tunc producitur aliqua substantia Nunc quaerit Doctor quando Eucharistia corrumpitur, an in eodem instanti quo corrumpitur generetur aliqua substantia? Et dicit quod si aliqua substantia generatur, hoc non fit actione naturae creatae, quia illa non habet passum, supple materiam, de qua producat substantiam, quia in Eucharistia corrumpenda nulla est materia, sed hoc erit sola actione Dei, qui disponit nusquam accidens esse sine subjecto, nisi in Eucharistia manente, et ideo in illo instanti quo Eucharistia corrumpitur per agens naturale, Deus in eodem instanti producit substantiam compositam, quae nata est affici illis accidentibus causatis per agens naturale ; nec illa substantia nova acquiritur per actionem naturae, imo actionem illam, sequitur ordine naturae talis substantia, nec tamen necessario, quia Deus posset non producere substantiam illam, sed tantum sequitur ordine dispositionis divinae, quae disposuit nullum accidens esse separatum a substantia, nisi in sola Eucharistia, et ideo si quantitas aliqua esset separata, et esset alba, ab agente naturali posset induci nigredo incompossibilis albedini, et tamen ad corruptionem albedinis non sequitur generatio alicujus substantiae, sed tantum fieret quantum nigrum.