De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia circumscribi estita esse praesens loco. Movet dubium, quod ubi, videtur esse respectus, quod tamen videtur esse falsum, quia secundum Philosophum ad relationem non datur per se motus, qui tamen datur ad ubi, ex eodem. Respondet esse respectum extrinsecus advenientem, ut sunt omnia sex ultima Praedicamenta, et Philosophum loqui de relatione quarti Praedicamenti. Ponit differentiam inter intrinsecos et extrinsecos, de quo lato 4. d. 13. q. 1. etd. 6. q. 10. et d. 1. q. 1.
De quarto (m) videtur quod posset esse ibi triplex intellectus: Primus quod hoc corpus modo quantitativo sit praesens huic loco sine alio sic corpore praesente.
Alius intellectus, quod simul cum alio praesente sit hoc modo praesens. Tertius intellectus, quod sine modo quantitativo sit huic loco praesens.
De primo planum videtur quod talis praesentia non potest esse sir ne ubi, sicut non potest poni sine circumscriptione passiva corporis a loco, quia circumscriptio illa non videtur aliquid ponere ultra hoc, quod est corpus, esse praesens huic loco modo quantitativo, scilicet tanquam coextensum et commensuratum.
Sed hoc est dubium, quia ista circumscriptio vel praesentia non videtur dicere aliquid nisi respectum formaliter,et per consequens ipsum ubi nihil esset formaliter nisi respectus ; hoc consequens videtur falsum, quia secundum Philosophum 5. et 7. Phys. ad relationem non est per se motus, sed secundum Philosophum 2. Phys. motus est per se in Genere ubi.
(n) Si dicatur, quod ubi per se importat absolutum et respectum, et per illud absolutum quod importat, distinguitur ab aliis Generibus, quae similiter important respectus, sed determinatos per determinata fundamenta.
Contra, absolutum et respectus non faciunt per se unum conceptum ; sed cujuscumque Generis est conceptus per se unus: ergo, etc. Nec absolutum per se contrahit respectum ad tale Genus, vel ad talem Speciem in tali Genere, propter idem medium, quia non facit per se unum conceptum cum illo.
Similiter (o) ex eodem medio potest argui ulterius, quia accipiatur uterque istorum conceptuum per se, uterque, si est communis, est dicibilis de pluribus in quid; ergo utrobique ascendendo status est ad unum conceptum communissimum per se dicibilem de pluribus, et tunc in utroque processu stabitur ad conceptum proprii Generis in illo processu.
(p) Hic dici potest; quod si secundum communiter dicta, salvanda sit distinctio decem Generum, et per consequens sex Genera ultima contineantur sub Genere Relationis, cum non appareat quod importent formas absolutas, nec simul important absolutum et respectum, ut argutum est, consequens est dicere, quod sint essentialiter respectus, nec tamen de Genere Relationis ; igitur oportet distinguere inter respectum et respectum, etiam distinctione secundum Genus. Potest autem distinctio respectuum, quos important illa sex Genera, ab illo respectu, qui proprie dicitur Relatio, quae est quartum Genus, accipi ex illo dicto communi, quo dicuntur respectus de Genere Relationis esse respectus intrinsecus advenientes; respectus autem illorum sex Generum extrinsecus advenientes, hoc potest intelligi sic, nullus respectus sic intrinsece advenit absoluto, quod conveniat ei secundum se, sive ad se: quia tunc non esset respectus ; de ratione enim respectus est, quod sit unius ad alterum ; ille igitur respectus dicitur intrinsecus adveniens, qui necessario consequitur fundamentum, posito termino, quia non potest esse respectus magis intrinsecus absoluto, et per oppositum, ille est extrinsecus adveniens, qui non necessario consequitur fundamentum, etiam posito termino.
Si ista sint vera, responderi potest ad illam auctoritatem Philosophi 5. Physic. quod neget motum ad relationem proprie dictam, quae pertinet ad quartum Genus, non autem ad quemcumque respectum pertinentem ad aliquod sex Generum, imo concedit ibi motum esse inubi, qui communiter non dicitur esse motus ad formam absolutam, quia ubi, ut videtur, non est forma absoluta, sed respectus corporis contenti ad locum continentem.
Ratio autem (q) differentiae relationis ab aliis respectibus, in non terminando motum, videtur esse, quia ex quo relatio necessario consequitur extrema posita, nunquam potest ipsa acquiri per se, sed tantummodo per accidens, alio scilicet absoluto acquisito in altero relatorum, et talia, quae non acquiruntur nisi per accidens, scilicet alio acquisito, negat Philosophus in 5. Phys. per se terminare motum. Respectus autem non necessario consequens extrema, potest habere propriam novitatem absque novitate unius vel alterius extremi, et ideo potest habere propriam acquisitionem, nam ita videtur esse de ubi, quia potest Deus conservare idem locabile, et eumdem locum, et tamen non manebit eadem circumscriptio, quia corpus est absens ab illo loco, et hoc etiam potest natura facere, ponendo aliud corpus praesens illi loco ; non igitur ista extrema, locum et locabile, necessario consequitur ipsum ubi, et ideo potest esse novum novitate propria, et acquiri corpori, nullo absoluto acquisito, nec corpori, nec ipsi loco.
(r) Sed si quaeratur quomodo potest acquisitio respectus esse successiva, nisi successio ponatur in aliquo absoluto?
Diceretur, quod corpus successive secundum partem aliam et aliam fit praesens eidem parti loci. Similiter corpus secundum eamdem partem fit successive praesens alii et alii parti loci, ita quod tam ex divisibilitate corporis quam loci, sequitur divisibilitas circumscriptionis corporis a loco, et divisibilitas successiva, quando pars post partem acquiritur. Non est ergo divisibilitas in respectu sine divisibilitate in absoluto, sed est successio in respectu, qui est circumscriptio, sine successione in forma absoluta corporis vel loci.