REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum persona divina constituitur essentialiter in esse personali per relationem originis ?
Alens. I. p. q. 58. mem. I . D. Thom. I. p. q. 40. art. 2. ubi ejus discipuli. D. Bonav. hic q I. Richard. art. 4. q. 2. Gregor. d . 27. q. I . Durand. hic q. I . Marsil. q. 9. art. I . Doctor in Oxon . q. unica latissime, et d. 28. Suarez I p. tract. 3. lib . 7. c. 5. 6. et7. Vasquez I.p.disp. 58.
Circa distinctionem vigesimam sextam quaeritur : Utrum persona divina constituitur essentialiter in esse personali per relationem originis ? Quod non, arguitur per illud Salomonis Prov. 30. quod est nomen Filii ejus, si nosti ?
Secundo, per auctoritates Augustini, 1. de Trin. c. 2. si Pater non est ad se, non est omnino, quod ad aliud dicatur. Et 7. de Trin. c. 3. Omnis substantia ad se subsistit, quanto magis Deus ? et loquitur de subsistere personae. Et per Richardum et Boetium, quia in definitione personae, quam ponit uterque, non apparet relatio.
Tertio, per rationem : persona est incommunicabilis subsistentia, ut patet per Richardum, 4. de Trin. c. 22. Sed relatio originis non est formaliter incommunicabilis ; igitur, etc. Minor probatur quatuor mediis ; tum quia quidditas quaelibet est communicabilis ; tum quia quaelibet relatio originis est aeque eadem essentiae ; ergo si una contrahit incommunicabilitatem, et alia ; tum tertio, quia oppositae relationes sunt aeque incommunicabiles ; quarto, si de ratione formali relationis originis est incommunicabilitas, stante sua ratione formali, quacumque positione facta, etiam impossibili, non posset communicari, quia quando aliquid est de formali ratione alicujus, manente sua formali ratione, quacumque positione impossibili posita, adhuc sibi conveniet. Patet in exemplo de rationali ; sed posito quod spiratio esset prima productio, paternitas esset incommunicabilis, sicut spiratio activa nunc est, sic enim Pater et Spiritus sanctus generarent, sicut nunc Pater et Filius spirant.
Contra, Christus perfecte nominans, et tradens nomina personarum, nominavit eas nominibus relativis, Matth. ultimo : Euntes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Confirmatur, quia per invocationem Trinitatis Sacramenta debent habere efficaciam suam ; sed non videntur habere efficaciam suam, nisi sub propriis nominibus Trinitatis personarum ; igitur, etc. Similiter Joannes in Canonica sua c. 5. Tres sunt qui testimonium dant in caelo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Et breviter in novo Testamento ubicumque nominantur, per nomina relativa exprimuntur.
Similiter per auctoritates multas hoc probatur ab aliis.